Выбрать главу
talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.' Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit. Cui Pyrrhus: `Referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori; illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. Nunc morere.' Hoc dicens altaria ad ipsa trementem traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeva, dextraque coruscum extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem. Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus, avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus. At me tum primum saevus circumstetit horror Obstipui; subiit cari genitoris imago, ut regem aequaevum crudeli volnere vidi vitam exhalantem; subiit deserta Creusa, et direpta domus, et parvi casus Iuli. Respicio, et quae sit me circum copia lustro. Deseruere omnes defessi, et corpora saltu ad terram misere aut ignibus aegra dedere. [Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio: dant clara incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti. Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et poenas Danaum et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese atque aris invisa sedebat. Exarsere ignes animo; subit ira cadentem ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. `Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho, coniugiumque, domumque, patres, natosque videbit, Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? Occiderit ferro Priamus, Troia arserit igni? Dardanium totiens sudarit sanguine litus? Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, nec habet victoria laudem, extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis laudabor poenas, animumque explesse iuvabit ultricis flammae, et cineres satiasse meorum.' Talia iactabam, et furiata mente ferebar: ] cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam obtulit et pura per noctem in luce refulsit alma parens, confessa deam, qualisque videri caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum continuit, roseoque haec insuper addidit ore: `Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras? Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit? Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem liqueris Anchisen; superet coniunxne Creusa, Ascaniusque puer? Quos omnes undique Graiae circum errant acies, et, ni mea cura resistat, iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae culpatusve Paris: divom inclementia, divom, has evertit opes sternitque a culmine Troiam. Aspice-namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis iussa time, neu praeceptis parere recusa: — hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum. Neptunus muros magnoque emota tridenti fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem eruit; hic Iuno Scaeas saevissima portas prima tenet, sociumque furens a navibus agmen ferro accincta vocat. Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva. Ipse pater Danais animos viresque secundas sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma. Eripe, nate, fugam, finemque impone labori. Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.' Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris. Adparent dirae facies inimicaque Troiae numina magna deum. Tum vero omne mihi visum considere in ignis Ilium et ex imo verti Neptunia Troia; ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, — illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam. Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt. Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa vitam producere Troia exsiliumque pati. `Vos O, quibus integer aevi sanguis,' ait `solidaeque suo stant robore vires, vos agitate fugam: me si caelicolae voluissent ducere vitam, has mihi servassent sedes. Satis una superque vidimus exscidia et captae superavimus urbi. Sic O, sic positum adfati discedite corpus. Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis exuviasque petet; facilis iactura sepulcri. Iam pridem invisus divis et inutilis annos demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni.' Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creusa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet. Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem. Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? `Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos. Reddite me Danais; sinite instaurata revisam proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.' Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, parvumque patri tendebat Iulum: `Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?'