Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnampartem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.Bis conatus erat casus effingere in auro;bis patriae cecidere manus. Quin protinus omniaperlegerent oculis, ni iam praemissus Achatesadforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:`Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;nunc grege de intacto septem mactare iuvencospraestiterit, totidem lectas de more bidentes.'Talibus adfata Aenean (nec sacra moranturiussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.Ventum erat ad limen, cum virgo. `Poscere fatatempus' ait; `deus, ecce, deus!' Cui talia fantiante fores subito non voltus, non color unus,non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,et rabie fera corda tument; maiorque videri,nec mortale sonans, adflata est numine quandoiam propiore dei. `Cessas in vota precesque,Tros' ait `Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscentattonitae magna ora domus.' Et talia fataconticuit. Gelidus Teucris per dura cucurritossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:`Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,Dardana qui Paridis direxti tela manusquecorpus in Aeacidae, magnas obeuntia terrastot maria intravi duce te, penitusque repostasMassylum gentes praetentaque Syrtibus arva,iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingensgloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates,praescia venturi, da, non indebita poscoregna meis fatis, Latio considere Teucroserrantisque deos agitataque numina Troiae.Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templuminstituam, festosque dies de nomine Phoebi.Te quoque magna manent regnis penetralia nostris:hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,ne turbata volent rapidis ludibria ventis;ipsa canas oro.' Finem dedit ore loquendi.At, Phoebi nondum patiens, immanis in antrobacchatur vates, magnum si pectore possitexcussisse deum; tanto magis ille fatigatos rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.Ostia iamque domus patuere ingentia centumsponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:`O tandem magnis pelagi defuncte periclis!Sed terrae graviora manent. In regna LaviniDardanidae venient; mitte hanc de pectore curam;sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castradefuerint; alius Latio iam partus Achilles,natus et ipse dea; nec Teucris addita Iunousquam aberit; cum tu supplex in rebus egenisquas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucrisexternique iterum thalami.Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.'Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibyllahorrendas canit ambages antroque remugit,obscuris vera involvens: ea frena furenticoncutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,incipit Aeneas heros: `Non ulla laborum,O virgo, nova mi facies inopinave surgit;omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.Unum oro: quando hic inferni ianua regisdicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,ire ad conspectum cari genitoris et oracontingat; doceas iter et sacra ostia pandas.Illum ego per flammas et mille sequentia telaeripui his umeris, medioque ex hoste recepi;ille meum comitatus iter, maria omnia mecumatque omnes pelagique minas caelique ferebat,invalidus, vires ultra sortemque senectae.Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,alma, precor, miserere;-potes namque omnia, nec tenequiquam lucis Hecate praefecit Avernis; —si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,Threicia fretus cithara fidibusque canoris,si fratrem Pollux alterna morte redemit,itque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnumquid memorem Alciden? Et mi genus ab Iove summo.'Talibus orabat dictis, arasque tenebat,cum sic orsa loqui vates: `Sate sanguine divom,Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;noctes atque dies patet atri ianua Ditis;sed revocare gradum superasque evadere ad auras,hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavitIuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,Cocytusque sinu labens circumvenit atro.Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,bis Stygios innare lacus, bis nigra videreTartara, et insano iuvat indulgere labori,accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opacaaureus et foliis et lento vimine ramus,Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnislucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.Sed non ante datur telluris operta subire,auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munusinstituit. Primo avulso non deficit alteraureus, et simili frondescit virga metallo.Ergo alte vestiga oculis, et rite repertumcarpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,si te fata vocant; aliter non viribus ullisvincere, nec duro poteris convellere ferro.Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici —heu nescis-totamque incestat funere classem,dum consulta petis nostroque in limine pendes.Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto:sic demum lucos Stygis et regna invia vivisaspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore.Aeneas maesto defixus lumina voltuingreditur, linquens antrum, caecosque volutateventus animo secum. Cui fidus Achatesit comes, et paribus curis vestigia figit.Multa inter sese vario sermone serebant,quem socium exanimem vates, quod corpus humandumdiceret. Atque illi Misenum in litore sicco,ut venere, vident indigna morte peremptum,Misenum Aeoliden, quo non praestantior alteraere ciere viros, Martemque accendere cantu.Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circumet lituo pugnas insignis obibat et hasta:postquam illum vita victor spoliavit Achilles,Dardanio Aeneae sese fortissimus herosaddiderat socium, non inferiora secutus.Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,demens, et cantu vocat in certamina divos,