aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,inter saxa virum spumosa inmerserat unda.Ergo omnes magno circum clamore fremebant,praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,haud mora, festinant flentes, aramque sepulchricongerere arboribus caeloque educere certant.Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,fraxineaeque trabes cuneis et fissile roburscinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.Nec non Aeneas opera inter talia primushortatur socios, paribusque accingitur armis.Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur:`Si nunc se nobis ille aureus arbore ramusostendat nemore in tanto, quando omnia vereheu nimium de te vates, Misene, locuta est.'Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbaeipsa sub ora viri caelo venere volantes,et viridi sedere solo. Tum maximus herosmaternas agnoscit aves, laetusque precatur:`Este duces, O, si qua via est, cursumque per aurasdirigite in lucos, ubi pinguem dives opacatramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus,diva parens.' Sic effatus vestigia pressit,observans quae signa ferant, quo tendere pergant.Pascentes illae tantum prodire volando,quantum acie possent oculi servare sequentum.Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,tollunt se celeres, liquidumque per aera lapsaesedibus optatis geminae super arbore sidunt,discolor unde auri per ramos aura refulsit.Quale solet silvis brumali frigore viscumfronde virere nova, quod non sua seminat arbos,et croceo fetu teretis circumdare truncos,talis erat species auri frondentis opacailice, sic leni crepitabat brattea vento.Corripit Aeneas extemplo avidusque refringitcunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.Nec minus interea Misenum in litore Teucriflebant, et cineri ingrato suprema ferebant.Principio pinguem taedis et robore sectoingentem struxere pyram, cui frondibus atrisintexunt latera, et ferales ante cupresiosconstituunt, decorantque super fulgentibus armis.Pars calidos latices et aena undantia flammisexpediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt,purpureasque super vestes, velamina nota,coniciunt. Pars ingenti subiere feretro,triste ministerium, et subiectam more parentumaversi tenuere facem. Congesta cremanturturea dona, dapes, fuso crateres olivo.Postquam conlapsi cineres et flamma quievitreliquias vino et bibulam lavere favillam,ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno.Idem ter socios pura circumtulit unda,spargens rore levi et ramo felicis olivae,lustravitque viros, dixitque novissima verba.At pius Aeneas ingenti mole sepulcrumimponit, suaque arma viro, remumque tubamque,monte sub aerio, qui nunc» Misenus'' ab illodicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae.Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,quam super haud ullae poterant impune volantestendere iter pennis-talis sese halitus atrisfaucibus effundens supera ad convexa ferebat:[unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.]quattuor hic primum nigrantis terga iuvencosconstituit, frontique invergit vina sacerdos;et summas carpens media inter cornua saetasignibus imponit sacris, libamina prima,voce vocans Hecaten, Caeloque Ereboque potentem.Supponunt alii cultros, tepidumque cruoremsuscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnamAeneas matri Eumenidum magnaeque sororiense ferit, sterilemque tibi. Proserpina, vaccam.Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras,et solida imponit taurorum viscera flammis,pingue superque oleum infundens ardentibus extis.Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus,sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moverisilvarum, visaeque canes ululare per umbram,adventante dea. `Procul O procul este, profani,'conclamat vates, `totoque absistite luco;tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum:nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.'Tantum effata, furens antro se immisit aperto;ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes,et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late,sit mihi fas audita loqui; sit numine vestropandere res alta terra et caligine mersas!Ibant obscuri sola sub nocte per umbram,perque domos Ditis vacuas et inania regna:quale per incertam lunam sub luce malignaest iter in silvis, ubi caelum condidit umbraIuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus OrciLuctus et ultrices posuere cubilia Curae;pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus,et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas,terribiles visu formae: Letumque, Labosque;tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentisGaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens,vipereum crinem vittis innexa cruentis.In medio ramos annosaque brachia panditulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgoPana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.Multaque praeterea variarum monstra ferarum:Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes,et centumgeminus Briareus, ac belua Lernaehorrendum stridens, flammisque armata Chimaera,Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.Corripit hic subita trepidus formidine ferrumAeneas, strictamque aciem venientibus offert,et, ni docta comes tenues sine corpore vitasadmoneat volitare cava sub imagine formae,inruat, et frustra ferro diverberet umbras.Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas.Turbidus hic caeno vastaque voragine gurgesaestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.Portitor has horrendus aquas et flumina servatterribili squalore Charon, cui plurima mentocanities inculta iacet; stant lumina flamma,sordidus ex umeris nodo dependet amictus.Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat,et ferruginea subvectat corpora cymba,iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,matres atque viri, defunctaque corpora vitamagnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,impositique rogis iuvenes ante ora parentum:quam multa in silvis autumni frigore primolapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab altoquam multae glomerantur aves, ubi frigidus annustrans pontum fugat, et terris immittit apricis.Stabant orantes primi transmittere cursum,tendebantque manus ripae ulterioris amore.Navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos,ast alios longe submotos arcet harena.Aeneas, miratus enim motusque tumultu,