per loca senta situ cogunt noctemque profundam,imperiis egere suis; nec credere quivihunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.Siste gradum, teque aspectu ne subtrahe nostro.Quem fugis? Extremum fato, quod te adloquor, hoc est.'Talibus Aeneas ardentem et torva tuentemlenibat dictis animum, lacrimasque ciebat.Illa solo fixos oculos aversa tenebat,nec magis incepto voltum sermone movetur,quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.landem corripuit sese, atque inimica refugitin nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illirespondet curis aequatque Sychaeus amorem.Nec minus Aeneas, casu concussus iniquo,prosequitur lacrimis longe, et miseratur euntem.Inde datum molitur iter. Iamque arva tenebantultima, quae bello clari secreta frequentant.Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armisParthenopaeus et Adrasti pallentis imago;hic multum fleti ad superos belloque caduciDardanidae, quos ille omnes longo ordine cernensingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,tris Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten,Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem.circumstant animae dextra laevaque frequentes;nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari,et conferre gradum, et veniendi discere causas.At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalangesut videre virum fulgentiaque arma per umbras,ingenti trepidare metu; pars vertere terga,ceu quondam petiere rates; pars tollere vocemexiguam, inceptus clamor frustratur hiantes.Atque hic Priamiden laniatum corpore totoDeiphobum videt et lacerum crudeliter ora,ora manusque ambas, populataque tempora raptisauribus, et truncas inhonesto volnere nares.Vix adeo adgnovit pavitantem et dira tegentemsupplicia, et notis compellat vocibus ultro:`Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucriquis tam crudeles optavit sumere poenas?Cui tantum de te licuit? Mihi fama supremanocte tulit fessum vasta te caede Pelasgumprocubuisse super confusae stragis acervum.Tunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanemconstitui, et magna Manes ter voce vocavi.Nomen et arma locum servant; te, amice, nequiviconspicere, et patria decedens ponere terra.'Ad quae Priamides: `Nihil O tibi amice relictum;omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenaehis mersere malis; illa haec monumenta reliquit.Namque ut supremam falsa inter gaudia noctemegerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est.Cum fatalis equus saltu super ardua venitPergama, et armatum peditem gravis attulit alvo,illa, chorum simulans, evantes orgia circumducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebatingentem, et summa Danaos ex arce vocabat.Tum me, confectum curis somnoque gravatum,infelix habuit thalamus, pressitque iacentemdulcis et alta quies placidaeque simillima mortiEgregia interea coniunx arma omnia tectisamovet, et fidum capiti subduxerat ensem;intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit,scilicet id magnum sperans fore munus amanti,et famam exstingui veterum sic posse malorum.Quid moror? Inrumpunt thalamo; comes additur unahortator scelerum Aeolides. Di, talia Graisinstaurate, pio si poenas ore reposco!Sed te qui vivum casus, age, fare vicissim,attulerint. Pelagine venis erroribus actus,an monitu divom? An quae te Fortuna fatigat,ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?'Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigisiam medium aetherio cursu traiecerat axem;et fors omne datum traherent per talia tempus;sed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est:`Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas:dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,hac iter Elysium nobis; at laeva malorumexercet poenas, et ad impia Tartara mittit.'Deiphobus contra: `Ne saevi, magna sacerdos;discedam, explebo numerum, reddarque tenebris.I decus, i, nostrum; melioribus utere fatis!'Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistramoenia lata videt, triplici circumdata muro,quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae,vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bellocaelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras,Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,vestibulum exsomnis servat noctesque diesque,Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonareverbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae.Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit.`Quae scelerum facies, O virgo, effare; quibusveurguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?'Tum vates sic orsa loqui: `Dux inclute Teucrum,nulli fas casto sceleratum insistere limen;sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,castigatque auditque dolos, subigitque fateri,quae quis apud superos, furto laetatus inani,distulit in seram commissa piacula mortem.Continuo sontes ultrix accincta flagelloTisiphone quatit insultans, torvosque sinistraintentans angues vocat agmina saeva sororum.Tum demum horrisono stridentes cardine sacraepanduntur portae. Cernis custodia qualisvestibulo sedeat, facies quae limina servet?Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydrasaevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipsebis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.`Hic et Aloidas geminos immania vidicorpora, qui manibus magnum rescindere caelumadgressi, superisque Iovem detrudere regnis.Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.Quattuor hic invectus equis et lampada quassansper Graium populos mediaeque per Elidis urbemibat ovans, divomque sibi poscebat honorem, —demens, qui nimbos et non imitabile fulmenaere et cornipedum pulsu simularet equorum.At pater omnipotens densa inter nubila telumcontorsit, non ille faces nec fumea taedislumina, praecipitemque immani turbine adegit.Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,cernere erat, per tota novem cui iubera corpusporrigitur, rostroque immanis voltur obuncoimmortale iecur tondens fecundaque poenisviscera, rimaturque epulis, habitatque sub altopectore, nec fibris requies datur ulla renatis.[Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?]quos super atra silex iam iam lapsura cadentiqueimminet adsimilis; lucent genialibus altisaurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae