regifico luxu; Furiarum maxima iuxtaaccubat, et manibus prohibet contingere mensas,exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.`Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,aut qui divitiis soli incubuere repertis,nec partem posuere suis (quae maxima turba est),quique ob adulterium caesi, quique arma secutiimpia nec veriti dominorum fallere dextras,inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceriquam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarumdistricti pendent; sedet, aeternumque sedebit,infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnisadmonet, et magna testatur voce per umbras:«Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.''Vendidit hic auro patriam, dominumque potentemimposuit; fixit leges pretio atque refixit;hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,omnia poenarum percurrere nomina possim.'Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:`Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;adceleremus' ait; `Cyclopum educta caminismoenia conspicio atque adverso fornice portas,haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.'Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.Occupat Aeneas aditum, corpusque recentispargit aqua, ramumque adverso in limine figit.His demum exactis, perfecto munere divae,devenere locos laetos et amoena virectafortunatorum nemorum sedesque beatas.Largior hic campos aether et lumine vestitpurpureo, solemque suum, sua sidera norunt.Pars in gramineis exercent membra palaestris,contendunt ludo et fulva luctantur harena;pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.Nec non Threicius longa cum veste sacerdosobloquitur numeris septem discrimina vocum,iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,magnanimi heroes, nati melioribus annis,Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.Arma procul currusque virum miratur inanes.Stant terra defixae hastae, passimque solutiper campum pascuntur equi. Quae gratia currumarmorumque fuit vivis, quae cura nitentispascere equos, eadem sequitur tellure repostos.Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbamvescentis, laetumque choro paeana canentisinter odoratum lauri nemus, unde superneplurimus Eridani per silvam volvitur amnis.Hic manus ob patriam pugnando volnera passi,quique sacerdotes casti, dum vita manebat,quique pii vates et Phoebo digna locuti,inventas aut qui vitam excoluere per artes,quique sui memores alios fecere merendo,omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.Quos circumfusos sic est adfata Sybilla,Musaeum ante omnes, medium nam plurima turbahunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:`Dicite, felices animae, tuque, optime vates,quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergovenimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.'Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:`Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,riparumque toros et prata recentia rivisincolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.'Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentisdesuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.At pater Anchises penitus convalle virentiinclusas animas superumque ad lumen ituraslustrabat studio recolens, omnemque suorumforte recensebat numerum carosque nepotes,fataque fortunasque virum moresque manusque.Isque ubi tendentem adversum per gramina videtAenean, alacris palmas utrasque tetendit,effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:`Venisti tandem, tuaque exspectata parentivicit iter durum pietas? Datur ora tueri,nate, tua, et notas audire et reddere voces?Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,tempora dinumerans' nec me mea cura fefellit.Quas ego te terras et quanta per aequora vectumaccipio! quantis iactatum, nate, periclis!Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!'Ille autem: `Tua me, genitor, tua tristis imago,saepius occurrens, haec limina tendere adegit:stant sale Tyrrheno classes. Da iungere dextram,da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.'Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat.Ter conatus ibi collo dare brachia circum,ter frustra comprensa manus effugit imago,[par levibus ventis volucrique simillima somno.]Interea videt Aeneas in valle reductaseclusum nemus et virgulta sonantia silvis,Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.Hunc circum innumerae gentes populique volabant;ac-velut in pratis ubi apes aestate serenafloribus insidunt variis, et candida circumlilia funduntur-strepit omnis murmure campus.Horrescit visu subito, causasque requiritinscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,quive viri tanto complerint agmine ripas.Tum pater Anchises: `Animae, quibus altera fatocorpora debentur, Lethaei ad fluminis undamsecuros latices et longa oblivia potant.[Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,]iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,quo magis Italia mecum laetere reperta.'`O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum estsublimis animas, iterumque ad tarda reverticorpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?'`Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo'suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.`Principio caelum ac terras camposque liquentislucentemque globum Lunae Titaniaque astraspiritus intus alit, totamque infusa per artusmens agitat molem et magno se corpore miscet.Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.Igneus est ollis vigor et caelestis origoseminibus, quantum non noxia corpora tardant,terrenique hebetant artus moribundaque membra.Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque aurasdispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.Quin et supremo cum lumine vita reliquit,non tamen omne malum miseris nec funditus omnescorporeae excedunt pestes, penitusque necesse estmulta diu concreta modis inolescere miris.Ergo exercentur poenis, veterumque malorumsupplicia expendunt: aliae panduntur inanessuspensae ad ventos; aliis sub gurgite vastoinfectum eluitur scelus, aut exuritur igni;quisque suos patimur Manes; exinde per amplummittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;donec longa dies, perfecto temporis orbe,concretam exemit labem, purumque relinquitaetherium sensum atque aurai simplicis ignem.