PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER VII
TU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,
aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
adsiduo resonat cantu tectisque superbis
urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenuis percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
saevire ac formae magnorum ululare luporum,
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
delati in portus neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis
atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
cum venti posuere omnisque repente resedit
flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.
verticibus rapidis et multa flavus arena
in mare prorumpit. Variae circumque supraque
adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
flectere iter sociis terraeque advertere proras
imperat et laetus fluvio succedit opaco.
Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
expediam et primae revocabo exordia pugnae.
tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
accipimus, Fauno Picus pater isque parentem
te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
filius huic fato divom prolesque virilis
nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis
Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
adiungi generum miro properabat amore;
sed variis portenta deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
sacra comam multosque metu servata per annos,
quam pater inventam, primas cum conderet arces,
ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae (mirabile dictu),
stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis
examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates: `Externum cernimus,' inquit,
`adventare virum et partis petere agmen easdem
partibus ex isdem et summa dominarier arce.'
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis
et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
[atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]
regalisque accensa comas, accensa coronam
insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
namque fore inlustrem fama fatisque canebant
ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta
consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
multa modis simulacra videt volitantia miris
et varias audit voces fruiturque deorum
couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis
atque harum effultus tergo stratisque iacebat
velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:
`Ne pete conubiis natam sociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis:
externi venient generi, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes
omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'
Haec responsa patris Fauni monitusque silenti
nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
sed circum late volitans iam Fama per urbes
Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
gramineo ripae religavit ab aggere classem.
Aeneas primique duces et pulcher Iulus
corpora sub ramis deponunt arboris altae
instituuntque dapes et adorea liba per herbam
subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)
et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus
exiguam in Cererem penuria adegit edendi
et violare manu malisque audacibus orbem
fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
`Heus! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus,
nec plura adludens. Ea vox audita laborum
prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
Continuo: `Salve fatis mihi debita tellus
vosque,' ait, `O fidi Troiae salvete penates:
hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque
(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:
cum te, nate, fames ignota ad litora vectum
accisis coget dapibus consumere mensas,
tum sperare domos defessus ibique memento
prima locare manu molirique aggere tecta.
Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
exiliis positura modum.
Quare agite et primo laeti cum lumine solis
quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,
vestigemus et a portu diversa petamus.
Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.'