Выбрать главу
semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini sublimes in equis redeunt pacemque reportant. Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. Tum quassans caput haec effundit pectore dicta: `Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris fata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis, num capti potuere capi, num incensa cremavit Troia viros? Medias acies mediosque per ignis invenere viam. At, credo, mea numina tandem fessa iacent odiis aut exsaturata quievi. Quin etiam patria excussos infesta per undas ausa sequi et profugis toto me opponere ponto! Absumptae in Teucros vires caelique marisque. Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis profuit? Optato conduntur Thybridis alveo, securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem immanem Lapithum valuit, concessit in iras ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem? Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque immota manet fatis Lavinia coniunx: at trahere atque moras tantis licet addere rebus, at licet amborum populos exscindere regum. Hac gener atque socer coeant mercede suorum: sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo, et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum Cisseis praegnans ignis enixa iugalis quin idem Veneri partus suus et Paris alter funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.' Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit: luctificam Allecto dirarum ab sede dearum infernisque ciet tenebris, cui tristia bella iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora, tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur: `Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, hanc operam, ne noster honos infractave cedat fama loco, neu conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve obsidere finis. Tu potes unanimos armare in proelia fratres atque odiis versare domos, tu verbera tectis funereasque inferre faces, tibi nomina mille, mille nocendi artes. Fecundum concute pectus, disice compositam pacem, sere crimina belli: arma velit poscatque simul rapiatque inventus.' Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit, quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Ille inter vestes et levia pectora lapsus volvitur attactu nullo fallitque furentem, vipeream inspirans animam: fit tortile collo aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae innectitque comas, et membris lubricus errat. Ac dum prima lues udo sublapsa veneno pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis: `Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, O genitor, nec te miseret gnataeque tuique? Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet perfidus alta petens abducta virgine praedo? An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes? Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum et consanguineo totiens data dextera Turno? Si gener externa petitur de gente Latinis idque sedet Faunique premunt te iussa parentis, omnem equidem sceptris terram quae libera nostris dissidet, externam reor et sic dicere divos. Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.' His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem. Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra inpubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae: non cursu segnior illo per medias urbes agitur populosque feroces. Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, maius adorta nefas maioremque orsa furorem evolat et natam frondosis montibus abdit, quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. Fama volat, furiisque accensas pectore matres idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta: deseruere domos, ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas; ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, torvumque repente clamat: `Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: Siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni cura remordet, solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.' Talem inter silvas, inter deserta ferarum, reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. Postquam visa satis primos acuisse furores consiliumque omnemque domum vertisse Latini, protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem Acrisioneis Danae fundasse colonis, praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis iam mediam nigra carpebat nocte quietem. Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis; et frontem obscenam rugis arat, induit albos cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae; fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: `Turne, tot incassum fusos patiere labores et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;