Namque ita discedens praeceperat optumus armisAeneas: siqua interea fortuna fuisset,neu struere auderent aciem neu credere campo;castra modo et tutos servarent aggere muros.Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,obiciunt portas tamen et praecepta facessuntarmatique cavis expectant turribus hostem.Turnus ut ante volans tardum praecesserat agmenviginti lectis equitum comitatus, et urbiimprovisus adest; maculis quem Thracius albisportat equus cristaque tegit galea aurea rubra.`Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?En,' ait et iaculum attorquens emittit in auras,principium pugnae, et campo sese arduus infert.Clamore excipiunt socii fremituque sequunturhorrisono: Teucrum mirantur inertia corda,non aequo dare se campo, non obvia ferrearma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huclustrat equo muros aditumque per avia quaerit.Ac veluti pleno lupus insidiatus ovilicum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris,nocte super media; tuti sub matribus agnibalatum exercent, ille asper et improbus irasaevit in absentis, collecta fatigat edendiex longo rabies et siccae sanguine fauces:haud aliter Rutulo muros et castra tuentiignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.Qua temptet ratione aditus et quae via clausosexcutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis,invadit sociosque incendia poscit ovantisatque manum pinu flagranti fervidus implet.Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni,atque omnis facibus pubes accingitur atris.Diripuere focos; piceum fert fumida lumentaeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucrisavertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.Tempore quo primum Phrygia formabat in IdaAeneas classem et pelagi petere alta parabat,ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnumvocibus his adfata Iovem: `Da, nate, petenti,quod tua cara parens domito te poscit Olympo.[Pinea silva mihi, multos dilecta per annos]lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,nigranti picea trabibusque obscurus acernis:has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem:ne cursu quassatae ullo neu turbine ventivincantur, prosit nostris in montibus ortas.'Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:`O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?Mortaline manu factae immortale carinaefas habeant certusque incerta pericula lustretAeneas? Cui tanta deo permissa potestas?Immo ubi defunctae finem portusque tenebuntAusonios olim, quaecumque evaserit undisDardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,mortalem eripiam formam magnique iubeboaequoris esse deas, qualis Nereia Dotoet Galatea secant spumantem pectore pontum.Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,per pice torrentis atraque voragine ripasadnuit et totum nutu tremefecit Olympum.Ergo aderat promissa dies et tempora Parcaedebita complerant, cum Turni iniuria Matremadmonuit ratibus sacris depellere taedas.Hic primum nova lux oculis offulsit et ingensvisus ab Aurora caelum transcurrere nimbusIdaeique chori; tum vox horrenda per aurasexcidit et Troum Rutulorumque agmina complet:`Ne trepidate meas, Teucri, defendere navisneve armate manus: maria ante exurere Turnoquam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae,ite deae pelagi: genetrix iubet.' Et sua quaequecontinuo puppes abrumpunt vincula ripisdelphinumque modo demersis aequora rostrisima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum)quot prius aeratae steterant ad litora proraereddunt se totidem facies pontoque feruntur.Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipseturbatis Messapus equis, cunctatur et amnisrauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.At non audaci Turno fiducia cessit;ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipseauxilium solitum eripuit, non tela neque ignesexspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucrisnec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.Terra autem in nostris manibus, tot milia gentesarma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:sat fatis Venerique datum, tetigere quod arvafertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contrafata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,coniuge praerepta: nec solos tangit Atridasiste dolor solisque licet capere arma Mycenis.Sed periisse semel satis est: peccare fuissetante satis penitus modo non genus omne perososfemineum. Quibus haec medii fiducia vallifossarumque morae, leti discrimina parva,dant animos. At non viderunt moenia TroiaeNeptuni fabricata manu considere in ignis?`Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallumapparat et mecum invadit trepidantia castra.'Non armis mihi Volcani, non mille carinisest opus in Teucros; addant se protinus omnesEtrusci socios, tenebras et inertia furtaPalladii caesis summae custodibus arcisne timeant, nec equi caeca condemur in alvo:luce palam certum est igni circumdare muros.Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasgaesse ferant, decumum quos distulit Hector in annum.Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,quod superest, laeti bene gestis corpora rebusprocurate, viri, et pugnam sperate parari.'Interea vigilum excubiis obsidere portascura datur Messapo et moenia cingere flammis.Bis septem Rutuli, muros qui milite servent,delecti; ast illos centeni quemque sequunturpurpurei cristis iuvenes auroque corusci.Discurrunt variantque vices fusique per herbamindulgent vino et vertunt crateras aenos.Conlucent ignes, noctem custodia ducitinsomnem ludo.Haec super e vallo prospectant Troes et armisalta tenent, nec non trepidi formidine portasexplorant pontisque et propugnacula iungunt,tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus,quos pater Aeneas, siquando adversa vocarent,rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.Omnis per muros legio, sortita periclum,excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est.Nisus erat portae custos, acerrimus armis,Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Idavenatrix iaculo celerem levibusque sagittis;it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alternon fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,ora puer prima signans intonsa iuventa.His amor unus erat, pariterque in bella ruebant:tum quoque communi portam statione tenebant.Nisus ait: `Dine hunc ardorem mentibus addunt,