Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit,excussi manibus radii revolutaque pensa.Evolat infelix et femineo ululatu,scissa comam, muros amens atque agmina cursuprima petit, non illa virum, non illa periclitelorumque memor; caelum dehinc questibus implet:`Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectaesera meae requies, potuisti linquere solam,crudelis? Nec te, sub tanta pericula missum,adfari extremum miserae data copia matri?Heu, terra ignota canibus data praeda Latinisalitibusque iaces, nec te, tua funera materproduxi pressive oculos aut volnera lavi,veste tegens, tibi quam noctes festina diesqueurgebam et tela curas solabar anilis.Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membraet funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te,nate, refers? Hoc sum terraque marique secuta?Figite me, siqua est pietas, in me omnia telaconicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:aut tu, magne pater divom, miserere tuoqueinvisum hoc detrude caput sub Tartara telo,quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.'Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnisit gemitus: torpent infractae ad proelia vires.Illam incendentem luctus Idaeus et ActorIllionei monitu et multum lacrimantis Iulicorripiunt interque manus sub tecta reponunt.At tuba terribilem sonitum procul aere canoroincrepuit; sequitur clamor caelumque remugit.Adcelerant acta pariter testudine Volsciet fossas implere parant ac vellere vallum.Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,qua rara est acies interlucetque coronanon tam spissa viris. Telorum effundere contraomne genus Teucri ac duris detrudere contis,adsueti longo muros defendere bello.Saxa quoque infesto volvebant pondere, siquapossent tectam aciem perrumpere: cum tamen omnisferre iuvat subter densa testudine casus;nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens,immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,quae stravit Rutulos late armorumque resolvittegmina. Nec curant caeco contendere Marteamplius audaces Rutuli, sed pellere vallomissilibus certant.Parte alia horrendus visu quassabat Etruscampinum et fumiferos infert Mezentius ignis;at Messapus equum domitor, Neptunia proles,rescindit vallum et scalas in moenia poscit.Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti,quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnusediderit, quem quisque virum demiserit Orco;et mecum ingentis oras evolvite belli,[et meministis enim, divae, et memorare potestis.]Turris erat vasto suspectu et pontibus altis,opportuna loco, summis quam viribus omnesexpugnare Itali summaque evertere opum vicertabant, Troes contra defendere saxisperque cavas densi tela intorquere fenestras.Princeps ardentem coniecit lampada Turnuset flammam adfixit lateri, quae plurima ventocorripuit tabulas et postibus haesit adesis.Turbati trepidare intus frustraque malorumvelle fugam. Dum se glomerant retroque residuntin partem, quae peste caret, tum pondere turrisprocubuit subito et caelum tonat omne fragore.Semineces ad terram, immani mole secuta,confixique suis telis et pectora durotransfossi ligno veniunt. Vix unus Helenoret Lycus elapsi. Quorum primaevus Helenor,Maeonio regi quem serva Licymnia furtimsustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis,ense levis nudo parmaque inglorius alba;isque ubi se Turni media inter milia vidit,hinc acies atque hinc acies adstare Latinas:ut fera, quae densa venantum saepta coronacontra tela furit seseque haud nescia mortiinicit et saltu supra venabula fertur,haud aliter iuvenis medios moriturus in hostisinruit et, qua tela videt densissima, tendit.At pedibus longe melior Lycus inter et hostisinter et arma fuga muros tenet altaque certatprendere tecta manu sociumque attingere dextras.Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,increpat his victor: `Nostrasne evadere, demens,sperasti te posse manus?' Simul adripit ipsumpendentem et magna muri cum parte revellit.Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnumsustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncisquaesitum aut matri multis balatibus agnumMartius a stabulis rapuit lupus. Undique clamortollitur: invadunt et fossas agere complent;ardentis taedas alii ad fastigia iactant.Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montisLucetium portae subeuntem ignisque ferentem,Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus,Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumqueet Sagarim et summis stantem pro turribus Idan,Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillaestrinxerat: ille manum proiecto tegmine demensad volnus tulit; ergo alis adlapsa sagittaet laevo infixa est lateri manus abditaque intusspiramenta animae letali volnere rupit.Stabat in egregiis Arcentis filius armis,pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,insignis facie, genitor quem miserat Arcens,eductum Matris luco Symaethia circumflumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:stridentem fundam positis Mezentius hastisipse ter adducta circum caput egit habenaet media adversi liquefacto tempora plumbodiffidit ac multa porrectum extendit harena.Tum primum bello celerem intendisse sagittamdicitur ante feras solitus terrere fugacesAscanius fortemque manu fudisse Numanum,cui Remulo cognomen erat, Turnique minoremgermanam nuper thalamo sociatus habebat.Is primam ante aciem digna atque indigna relatuvociferans tumidusque novo praecordia regnoibat et ingentem sese clamore ferebat:`Non pudet obsidione iterum valloque teneri,bis capti Phryges, et morti praetendere muros?En qui nostra sibi bello conubia poscunt!Quis deus Italiam, quae vos dementia adegitNon hic Atridae nec fandi fictor Ulixes:durum a stirpe genus natos ad flumina primumdeferimus saevoque gelu duramus et undis,venatu invigilant pueri silvasque fatigant,flectere ludus equos et spicula tendere cornu.At patiens operum parvoque adsueta iuventusaut rastris terram domat aut quatit oppida bello.Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencumterga fatigamus hasta; nec tarda senectusdebilitat vires animi mutatque vigorem:canitiem galea premimus, semperque recentiscomportare iuvat praedas et vivere rapto.Vobis picta croco et fulgenti murice vestis,desidiae cordi, iuvat indulgere choreis,et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per altaDindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum!Tympana vos buxusque vocat Berecyntia MatrisIdaeae sinite arma viris et cedite ferro.'