obiecit? Quae causa fuit, consurgere in armaEuropamque Asiamque et foedera solvere furto?Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,aut ego tela dedi fovive cupidine bella?Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelishaud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'Talibus orabat Iuno, cunctique fremebantcaelicolae adsensu vario, ceu flamina primacum deprensa fremunt silvis et caeca volutantmurmura, venturos nautis prodentia ventos.Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,infit; eo dicente deum domus alta silescitet tremefacta solo tellus, silet arduus aether,tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:`Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucrishaud licitum, nec vestra capit discordia finem:quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.Seu fatis Italum castra obsidione tenentursive errore malo Troiae monitisque sinistris.Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laboremfortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,per pice torrentis atraque voragine ripasadnuit et totum nutu tremefecit Olympum.Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureosurgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.Interea Rutuli portis circum omnibus instantsternere caede viros et moenia cingere flammis.At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altisnequiquam et rara muros cinxere coronaAsius Imbrasides Hicetaoniusque ThymoetesAssaracique duo et senior cum Castore Thymbris,prima acies; hos germani Sarpedonis amboet Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.Fert ingens toto conixus corpore saxum,haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.Hi iaculis, illi certant defendere saxismolirique ignem nervoque aptare sagittas.Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,Dardanius caput ecce puer detectus honestum,qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,aut collo decus aut capiti; vel quale per arteminclusum buxo aut Oricia terebintholucet ebur; fusos cervix cui lactea crinisaccipit et molli subnectens circulus auro.Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentesvolnera dirigere et calamos armare veneno,Maeonia generose domo, ubi pinguia cultaexercentque viri Pactolusque inrigat auro.Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turniaggere moerorum sublimem gloria tollit,et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.Illi inter sese duri certamina bellicontulerant: media Aeneas freta nocte secabat.Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscisregem adit et regi memorat nomenque genusque,quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius armaquae sibi conciliet, violentaque pectora Turniedocet, humanis quae sit fiducia rebusadmonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchoniungit opes foedusque ferit; tum libera faticlassem conscendit iussis gens Lydia divom,externo commissa duci. Aeneia puppisprima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.Hic magnus sedet Aeneas secumque volutateventus belli varios, Pallasque sinistroadfixus lateri iam quaerit sidera, opacaenoctis iter, iam quae passus terraque marique.Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,quae manus interea Tuscis comitetur ab orisAenean armetque rates pelagoque vehatur.Massicus aerata princeps secat aequora tigri:sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusiquique urbem liquere Cosas, quis tela sagittaegorytique leves umeris et letifer arcus.Una torvus Abas: huic totum insignibus armisagmen et aurato fulgebat Apolline puppis.Sescentos illi dederat Populonia materexpertos belli iuvenes, ast Ilva trecentosinsula inexhaustis Chalybum generosa metallis.Tertius ille hominum divomque interpres Asilas,cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parentet linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,Astur equo fidens et versicoloribus armis.Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,cuius olorinae surgunt de vertice pennae,crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,populeas inter frondes umbramque sororumdum canit et maestum Musa solatur amorem,canentem molli pluma duxisse senectam,linquentem terras et sidera voce sequentem.Filius, aequalis comitatus classe catervas,ingentem remis Centaurum promovet: illeinstat aquae saxumque undis immane minaturarduus et longa sulcat maria alta carina.Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:gens illi triplex, populi sub gente quaterni,ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,quos patre Benaco velatus harundine glaucaMincius infesta ducebat in aequora pinu.It gravis Aulestes centenaque arbore fluctumverberat adsurgens, spumant vada marmore verso.Hunc vehit immanis Triton et caerula conchaexterrens freta, cui laterum tenus hispida nantifrons hominem praefert, in pristim desinit alvus:spumea semifero sub pectore murmurat unda.Tot lecti proceres ter denis navibus ibantsubsidio Troiae et campos salis aera secabant.Iamque dies caelo concesserat almaque currunoctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.Atque illi medio in spatio chorus ecce suarumoccurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebenumen habere maris nymphasque e navibus esseiusserat, innabant pariter fluctusque secabant,quot prius aeratae steterant ad litora prorae.Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,quarum quae fandi doctissima Cymodoceapone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorsoeminet ac laeva tacitis subremigat undis,tum sic ignarum adloquitur: `Vigilasne, deum gens,Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nospraecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,rupimus invitae tua vincula teque per aequorquaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit