Выбрать главу
et dedit esse deas aevumque agitare sub undis. At puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos. Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques: medias illis opponere turmas, ne castris iungant, certast sententia Turno. Surge age et Aurora socios veniente vocari primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse invictum Ignipotens atque oras ambiit auro. Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.' Dixerat, et dextra discedens impulit altam haud ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et iaculo et ventos aequante sagitta. Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. Tum breviter super adspectans convexa precatur: `Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.' Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat matura iam luce dies noctemque fugarat: principio sociis edicit, signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se. Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo. At Rutulo regi ducibusque ea mira videri Ausoniis, donec versas ad litora puppes respiciunt totumque adlabi classibus aequor. Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur et vastos umbo vomit aureus ignes: non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, nascitur et laevo contristat lumine caelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit litora praecipere et venientis pellere terra. [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] `Quod votis optastis, adest, perfringere dextra; in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto quisque suae tectique memor, nunc magna referto facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
dum trepidi egressisque labant vestigia prima. Audentis Fortuna iuvat,' haec ait et secum versat, quos ducere contra vel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit. Multi servare recursus languentis pelagi et brevibus se credere saltu, per remos alii. Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur: `Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; tollite, ferte rates; inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel.' Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, anceps sustentata diu fluctusque fatigat, solvitur atque viros mediis exponit in undis fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos occiso Therone, virum qui maximus ultro Aenean petit: huic gladio perque aerea suta, per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum immanemque Gyan, sternentis agmina clava, deiecit Leto: nihil illos Herculis arma nec validae iuvere manus genitorque Melampus, Alcidae comes usque gravis dum terra labores praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt; partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten: `Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam et iacit: illa volans clipei transverberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto missa lacerto protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero nervis moribunda pependit. Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit; sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum graviter pressa pariterque loquentis vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem. Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, per varios sternit casus. Accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis. Expellere tendunt nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. Magno discordes aethere venti proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: haud aliter Troianae acies aciesque Latinae concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris: `Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta, per ducis Evandri nomen devictaque bella Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis est via. Qua globus ille virum densissimus urget, hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales, totidem nobis animaeque manusque. Ecce, maris magna claudit nos obice pontus, deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?'