Выбрать главу
Stringendis quoties ensibus usus erat. Hunc metuens fractos Tatarus porrexerat arcus, Demissus misera condicione caput. Qui modo victrices praedas opulentus agebat, Praeda levi impulsu turpior ipse fuit, Nec reges alios, nisi quos dabat ille recepjt, Illius arbitrio subditus esse tulit Hunc Moscus <Moschus> dominum servili voce vocabat, Quamvis immensas maximus inter opes. Huic iam tum validus mittebat grandia Turcus Munera et obsequio pene paratus erat. Tres, quibus in totum terror diffunditur orbem, Tune humili quodam conticuere metu. Non tamen in silvis virtus tarn vivid a crevit, Quae fuit aucta modis omnibus atque locis. Hoc duce continuo fervebant milite campi, Bellorum species tempore pacis erat. Ut validus docta miles dimitteret arte Spicula, firmabat bracchia dura labor. Assiduis curvi stridebant flexibus arcus. Haec etiam certae signa fuere manus: Currebant equites gyro iactosque sagittis Pileolos sursum dissecuere suis. Saepe galerus erat conscissus in aere summo Atque cadens secum vulnera mille tulit Grus alte volitans obsectis decidit alis Et nullo laesum vulnere corpus erat Arbore nec residens nec pennis ardua perflans Nec nans inter aquas effugiebat avis. Grande fuit lucrum volucrem donasse peremptam Dum modo sollerti est arte parata, duci. Laus erat assiduo venatu ducere vitam. Instabat pavidis Martia turba feris, Quas validus clamor per spicula densa virorum Egerat occultis insidiosa locis. Trux fera saltabat densis pennata sagittis, Donee letali vulnere lapsa ruat. At fuit ilia duci res longe gratior una, Ut celeres cursu saepe terantur equi. Transcursis centum stadiis tangenda dabatur Nec nisi praelongi meta laboris erat; Hanc equitum turmae multo sudore petebant Quadrupedum patula nare reflante sonos. Nec tolerasset equus tantum certaminis unus: Currit et assueto grex suus instat hero. Contendunt alacres oneri succedere, gaudent Certatim domino subdere terga suo. Arteque miranda pharetris onerata iuyentus Ex aliis alios insiliebat equos. Ne tamen ignavi possent praecedere fortes, Nocte sub obscura res agitanda fuit Praemia victores cepere ingentia, victi Ludibrium quoddam dedecorisque notas. Sed fuit asperius studium trans alta petendis Flumina pignoribus, qua tumor horret aquae, Qua ferit assurgens insanb vertice ripas, Dum sese in cumulos asperat unda rapax. Ut sua quisque liget furcillis arma recurvis, Mos erat, involvens vestibus ipsa suis. Haec unus tumidos perrumpens pectore fluctus Omnia securus sicca ferebat equus. Insiluere alacres, per aquas ruit agmen equorum, Naribus, hac tantum parte patente, sonat. Pendent a collis iuvenes, ut remiget undas Laeva manus, dextras implicuere comis. Munera cesserunt: primo meliora, secundo Proxima, mox aliis ordine cuique suo. Talibus assuetus miles sine pontibus undas Quamlibet horribiles transiit arma ferens. Nullaque res magis est saevis accommoda bellis, Quam spem praeveniens impetus atque metum. Ipse Vitoldus erat tarn prompto mllite felix, Qualem vix aliquis mente notare queat. Quo duce lance pari virtus aequata pependit. Per dignos ibant praemia magna viros, Ibat et in meritas opulenti ignavia sordes, Nam rigidus morum censor et acer erat. Iustitiae sanctas tam certo robore partes Fovit, ut his nullus possit inesse dolus. Quando diem dixit sceleri, plerosque nocentum Ad mortem sese praecipitasse ferunt; Conscia mox laqueos quaerebant colla tenaces: Spes absolvendi nulla nocentis erat. Praecipue pravos tormenta per omnia testes Sustulit, ut nemo possit iniqua loqui. Ipsemet excipiens torvo periuria vultu Mendacis praesens terruit ora viri Membraque tergoribus multorum clausa ferinis Assuetis canibus dilanianda dedit. In nullo tam saevus erat, quam iudice donis Corrupto, si quis forte repertus erat. Dicitur articulos quidam discerptus in omnes, Quod tantum capto munere iusta tulit: Spreverat infelix edicti verba minacis, Tortus ad exemplum posteritatis erat. Totus avaritiae discesserat ordo sub illo Principe, et hac merito laude perennis erit. Multa quidem gessit titulis illustria Claris, Sed tamen ad nostrum pertinet istud opus. Imbelles animos populi exercebat agrestis Curantisque aliud praeter aratra nihil, Iniungens etiam vinctos in castra bisontes Ducere, ut in membris laesio nulla foret, Proposuitque rei poenas et praemia iussae. Conveniens numero turba subibat opus Et mandata metu nullo remorante peregit Constituitque feram principis ante pedes. Id tamen, ut fatear, fieri vix posse putabam, Credere ni cogant, qui meminere, senes. Quove minus dubitem, dicunt inventa modosque, Et quam narrabant machina talis erat. Stat geminus late paries deductus in artum <arctum> Ad cunei formam fronte patente locum. Conduntur media robusta repagula mole, Quae viridi pinus fronde reseda tegit. Cuncta latent circ.umpositis abscondita ramis, Praesentire dolos ne fera cauta queat. Tandem veste rubens aliquis simul ense coruscans Ambulat irata conspiciente procul. Ilia furore calens rapido ruit excita cursu Virque suam versat per loca nota fugam, Donee ad insidias pervenerit ante paratas, Et fugit interius terga premente fera. Et quam nec rapidae iam possent sistere flammae, Labitur in medios praecipitata dolos. Pervius ille viro tantum fuit angulus: ipsa Pressa manens retro vertere terga nequit. E latebris alii surgunt tensisque coarctant Restibus astrictam duraque membra premunt Iniciuntque simul pedicas,spumantia loris Ora ligant, toto corpore vincia rigent. Quamqtfe nec armatae valeant arcere cohortes, Quo minus erumpens per sua facta ruat, Vincta trahebatur compressaque funibus ibat Inter plebeias plena timore manus. Permissa est vin dicta tamen: resoluta paten ti Mittitur in campo vincula nulla timens Et tantum Scythicis equitum figenda sagittis, Ut nihil assolita miles ab arte vacet. Munera signatis habuere ingentia telis, Cingula pro scopulo facta fuisse ferunt. Qui ferrum propius fixit, maiora recepit, Perque suos ibant ulteriora gradus, Magna tamen telis in membra profundius actis Dona sub invicto principe semper erant, Vixerat ille suo certe clarissimus aevo, Non quia nobilitent bellica facta virum: Praetulit humanis longe caelestia rebus Et coluit summa religione deum. Primus enim Christi leges cum gente recepit, Evertit populi sacra vetusta sui, Summo templa deo statuit censusque ministris Illorum magna cum pietate dedit. Omnia summovit veterum portenta deorum