Выбрать главу
IV
Si quantas rapidis flatibus incitus Pontus uersat harenas Aut quot stelliferis edita noctibus Caelo sidera fulgent Tantas fundat opes nec retrahat manum Pleno Copia cornu, Humanum miseras haud ideo genus Cesset flere querelas. Quamuis uota libens excipiat deus Multi prodigus auri Et claris auidos ornet honoribus, Nil iam parta uidentur, Sed quaesita uorans saeua rapacitas Alios pandit hiatus. Quae iam praecipitem frena cupidinem Certo fine retentent, Largis cum potius muneribus fluens Sitis ardescit habendi? Numquam diues agit qui trepidus gemens Sese credit egentem.
V

His igitur si pro se te cum Fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes; aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet, dabimus dicendi locum. — Tum ego: speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum cum audiuntur oblectant, sed miseris malorum altior sensus est; itaque cum haec auribus insonare desierint insitus animum maeror praegrauat. — Et illa: ita est, inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrent cum tempestiuum fuerit ammouebo. Uerumtamen ne te existimari miserum uelis; an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit? Praetereo — Libet enim praeterire communia — Sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem felicitatis tuae cumulum uenire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti? Dedisti, ut opinor, uerba Fortunae dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato commodauerat abstulisti. Uisne igitur cum Fortuna calculum ponere? Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. An tu in hanc uitae scenam nunc primum subitus hospesque uenisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. Quid igitur referre putas tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

VI
Cum polo Phoebus roseis quadrigis Lucem spargere coeperit, Pallet albentes hebetata uultus Flammis stella prementibus. Cum nemus flatu Zephyri tepentis Uernis inrubuit rosis, Spiret insanum nebulosus Auster, Iam spinis abeat decus. Saepe tranquillo radiat sereno Immotis mare fluctibus, Saepe feruentes Aquilo procellas Uerso concitat aequore. Rara si constat sua forma mundo, Si tantas uariat uices, Crede fortunis hominum caducis, Bonis crede fugacibus! Constat aeterna positumque lege est Ut constet genitum nihil.
VII

Tum ego: uera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum. Sed hoc est quod recolentem uehementius coquit; nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem. — Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes me cum reputes licet. Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus: suarum securus tuis ingemescit iniuriis. Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis; uiuit, inquam, tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat, quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in id aetatis pueris uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora. Quare sicca iam lacrimas; nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.

Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit uides. — Et illa: promouimus, inquit, aliquantum si te non iam totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi; alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est, et nisi ad nutum cuncta suppetant omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur: adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus, quem tu exsilium uocas, incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus statum suum mutare non optet? Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse uideatur, tamen quominus cum uelit abeat retineri non possit. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.

Quid igitur, o mortales, extra petitis intra uos positam felicitatem? Error uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil, inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit. Ad haec, quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est ne amittat quod amitti posse non dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si amiserit neglegendum putat? Sic quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?