Выбрать главу
XIV
Quicumque solam mente praecipiti petit Summumque credit gloriam, Late patentes aetheris cernat plagas Artumque terrarum situm; Breuem replere non ualentis ambitum Pudebit aucti nominis. Quid, o superbi, colla mortali iugo Frustra leuari gestiunt? Licet remotos fama per populos means Diffusa linguas explicet Et magna titulis fulgeat claris domus, Mors spernit altam gloriam, Inuoluit humile pariter et celsum caput Aequatque summis infima. Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent, Quid Brutus aut rigidus Cato? Signat superstes fama tenuis pauculis Inane nomen litteris. Sed quod decora nouimus uocabula Num scire consumptos datur? Iacetis ergo prorsus ignorabiles Nec fama notos efficit. Quodsi putatis longius uitam trahi Mortalis aura nominis, Cum sera uobis rapiet hoc etiam dies Iam uos secunda mors manet.
XV

Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes: est aliquando cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. Nondum forte quid loquar intellegis; mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam uerbis explicare uix queo. Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam; illa enim semper specie felicitatis, cum uidetur blanda, mentitur, haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis, felicitatis absoluit; itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit. Quanti hoc integer et, ut uidebaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere: quod pretiosissimum diuitiarum genus est, amicos inuenisti.

XVI
Quod mundus stabili fide Concordes uariat uices, Quod pugnantia semina Foedus perpetuum tenent, Quod Phoebus roseum diem Curru prouehit aureo, Ut quas duxerit Hesperos Phoebe noctibus imperet, Ut fluctus auidum mare Certo fine coherceat, Ne terris liceat uagis Latos tendere terminos, Hanc rerum seriem ligat Terras ac pelagus regens Et caelo imperitans amor. Hic si frena remiserit, Quicquid nunc amat inuicem Bellum continuo geret Et quam nunc socia fide Pulchris motibus incitant Certent soluere machinam. Hic sancto populos quoque Iunctos foedere continet, Hic et coniugii sacrum Castis nectit amoribus, Hic fidis etiam sua Dictat iura sodalibus. O felix hominum genus, Si uestros animos amor Quo caelum regitur regat!

Liber Tertius

I

Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat. Itaque paulo post: o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer! Itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas non modo non perhorresco, sed audiendi auidus uehementer efflagito. Tum illa: sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci; talia sunt quippe quae restant ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares si quonam te ducere aggrediamur agnosceres! — Quonam? Inquam. — Ad ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri. Tum ego: fac, obsecro, et quae illa uera sit sine cunctatione demonstra. — Faciam, inquit illa, tui causa libenter; sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor, ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos uerae specimen beatitudinis possis agnoscere.

II
Qui serere ingenuum uolet agrum Liberat arua prius fruticibus, Falce rubos filicemque resecat, Ut noua fruge grauis Ceres eat. Dulcior est apium mage labor Si malus ora prius sapor edat. Gratius astra nitent ubi Notus Desinit imbriferos dare sonos. Lucifer ut tenebras pepulerit Pulchra dies roseos agit equos. Tu quoque falsa tuens bona prius Incipe colla iugo retrahere: Uera dehinc animum subierint.
III

Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit: omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens; cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diuerso tramite omnes conantur adipisci: est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit. Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur. Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant; hi uel regnare ipsi uolunt uel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi uero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant uoluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque desiderant uel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio ueluti nobilitas fauorque popularis, quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum uero quod sanctissimum quidem genus est non in fortuna sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel delectationis assumitur. Iam uero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque uidetur praestare ualentiam, pulchritudo atque uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.

Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero labuntur hi qui quod sit optimum id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius? An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam. Bonum est igitur quod tam diuersis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.