Выбрать главу

85. Итак, деяния патриархов — это тайны будущего. Наконец, сам Иаков так говорит своим сыновьям: Соберитесь, чтобы я возвестил вам, что будет с вами в грядущие дни. Соберитесь и послушайте Израиля, отца вашего (Быт. 49. 1–2)!

De Ioseph

1. Sanctorum uita ceteris norma uiuendi est, ideoque digestam plenius accipimus seriem scripturarum, ut dum Abraham, Isaac et Icob ceterosque iustos legendo cognoscimus, uelut quendam nobis innocentiae tramitem eorum uirtute reseratum enitentibus uestigiis persequamur. De quibus mihi cum frequens tractatus fuerit, hodie sancti Ioseph historia occurrit. In quo cum plurima fuerint genera uirtutum, tum praecipue insigne effulsit castimoniae. Iustum est igitur ut, cum in Abraham didiceritis inpigram fidei deuotionem, in Isaac sincerae mentis puritatem, in Tacob singularem animi laborumque patientiam, ex illa generalitate uirtutum in ipsas species disciplinarum intendatis animum. Nam licet illa diffusiora, tamen ista expressiora sunt eoque facilius mentem penetrant quo magis circumscripta ac determinata sunt.

2. Sit igitur nobis propositus sanctus Ioseph tamquam speculum castitatis. In eius enim moribus, in eius actibus lucet pudicitia et quidam splendet castimoniae comes nitor gratiae. Vnde etiam a parentibus plus quam ceteri filii diligebatur. Sed ea res inuidiae fuit, quod silentio praetereundum non fuit.

3. Hinc ergo argumentum totius historiae processit, simul ut cognoscamus perfectum uirum non moueri ulciscendi doloris iniuria nec malorum rependere uicem. Vnde et Dauid ait: Si reddidi retribuentibus mihi mala. Quid autem esset quo praeferri Ioseph mereretur ceteris, si aut laedentes laesisset aut diligentes dilexisset? Hoc enim plerique faciunt. Sed illud mirabile, si diligas inimicum tuum, quod saluator docet, lure ergo mirandus qui hoc fecit ante euangelium, ut laesus parceret, adpetitus ignosceret, uenditus non referret iniuriam, sed gratiam pro contumelia solueret, quod post euangelium omnes didicimus et seruare non possumus.

4. Discamus ergo et sanctorum inuidiam, ut imitemur patientiam, et cognoscamus illos non naturae praestantioris fuisse, sed obseruationis nec uitia nescisse, sed emendasse. Quodsi inuidia etiam sanctos adussit, quanto magis cauendum est ne inflammet peccatores?

5. Instruimur igitur qualis esse debeat affectus parentum fliorumque gratia. Amare liberos dulce et inpensius amare praedulce, sed frequenter amor ipse patrius, nisi moderationem teneat, nocet liberis, si aut nimia indulgentia dilectum resoluat aut praelatione unius ceteros ab adfectu germanitatis auertat. Plus adquiritur filio, cui fratrum adquiritur amor. Haec praeclarior munificentia patrum, haec ditior hereditas filiorum. Iungat liberos aequalis gratia, quos iuncxit aequalis natura. Lucrum pietas nescit pecuniae, in quo pietatis dispendium est. Quid miraris si propter fundum aut domum oriuntur inter fratres iurgia, quando propter tunicam inter Iacob sancti filios exarsit inuidia?

6. Quid ergo? Reprehendendus Iacob, quia praeferebat unum ceteris? Sed nec libertatem possumus auferre parentibus, ne eos plus diligant quos plus credant mereri, nec filiis resecare debemus studium plus placendi. Denique et Iacob illum plus amabat, in quo maiora uirtutum insignia praeuidebat, ut non tam filium pater praetulisse uideatur quam propheta mysterium, meritoque uariam tunicam fecit ei, quo significaret eum diuersarum uirtutum amictu fratribus praeferendum.

7. Denique in puero adhuc refulsit diuina gratia, siquidem somniauit quod, cum alligasset, ut sibi uidebatur per uisum, manipulos cum fratribus suis, surrexerit manipulus eius et steterit erectus, conuersi autem fratrum manipuli adorauerint manipulum suum. In quo utique futura domini Iesu resurrectio reuelata est, quem et Hierosolymis cum uidisent, undecim adorauere discipuli et omnes sancti, cum resurrexerint, adorabunt fructus bonorum operum praeferentes, sicut scriptum est: Venientes autem uenient cum exultatione tollentes manipulos suos. Vnde fratres, licet somnii fidem per inuidiam derogarent, interpretationem tamen eius propriis sermonibus exprimentes responderunt eï Numquid regnando regnaturus es nobis aut dominando dominaturus es nobis? Regem enim uenturum uisio illa significabat, quem omnis caro generis humani inflexo adoraret genu.

8. Vidit autem aliud somnium et narrauit illud patri suo et fratribus, eo quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. Vnde obiurgauit illum pater eius dicens: Quid ergo erit hoc uisum, quod somniasti ? Numquid uenientes ego et mater tua ei fratres tui adorabimus te super terram ? Quis est ille quem parentes et fratres adorauerunt super terram nisi Christus Iesus, quando eum Ioseph et mater cum discipulis adorabant, deum urum in illo corpore confitentes, de quo solo dictum est: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen ? Obiurgatio autem patris quid significat nisi duritiam populi Israel , ex quibus Christus secundum carnem, quem hodieque deum esse non credunt nec uolunt adorare quasi dominum, quia ex se natum esse cognoscunt? Audiunt itaque responsa eius, et non intellegunt: legunt ipsi quod eum sol et luna Iaudant, sed nolunt credere dictum esse de Christo. Itaque Iacob typo fallitur alieno, sed suo amore non fallitur. Pietas in eo paterna non deerrat, sed erraturae plebis adfectus exprimitur.

9. Non ergo tanto somnio patriarcha non credidit, qui utrumque pariter gemino prophetabat oraculo, ut et personam iusti repraesentaret et populi, quod dei filius uenturus esset in terras, qui et diligeretur a iustis et negaretur a perfidis. Videbat igitur futurae incarnationis mysteria, qui filium mittebat ad fratres, ut uideret si recte sunt oues. Quas oues deus in illo iam tunc patriarchae studio requirebat nisi eas, de quibus ipse dominus Iesus in euangelio dixit: Non ueni nisi ad oues perditas domus Israel ? Et misit, inquit, in Sychem, quod interpretatione dicitur umerus siue dorsum, hoc est ad eos qui non conuerterentur ad dominum, sed fugientes a facie eius se auerterent, quod est proprie peccatoris; exiit enim Cain a facie dei, et propheta dicit: Pones eos dorsum. lustus autem non se auertit a domino, sed occurrit dicens: Oculi mei semper ad dominum. Et Esaias dicenti dominö Quem mittam ? sponte se obtulit dicens: Ecce ego. Et Symeon expectauit, ut uideret Christum dominum, et, posteaquam uidit, quoniam remissorem peccatorum et totius mundi uiderat redemptorem, quasi leuatus a peccato poposcit usu carnis huius absolui dicens: Nunc dimitte, domine, seruum tuum, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Et Zacchaeus hinc primum suae praerogatiuam commendationis inuenit, quod in arborem, ut Christum uideret, ascendit. Ergo Ioseph a patre est missus ad fratres, ab illo magis patre, qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ab illo patre, de quo scriptum est: Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati.