Выбрать главу

10. Et errabat, inquit, Ioseph, quia fratres suos inuenire non poterat. Non inmerito errabat, qui quaerebat errantes; eos enim agnoscit dominus qui sunt ipsius. Denique et Iesus fatigatus ex itinere sedebat super puteum. Fatigabatur, qui non inueniebat dei populum, quem quaerebat; exierat enim a facie domini. Qui enim culpam sequitur exit a Christo. Peccator exit, iustus intrat. Denique Adam se peccator abscondit, iustus autem dicit: Intret oratio mea in conspectu tuo.

11. Inuenit autem fratres suos Ioseph in Dothaim, quod significat defectionem. Vbi est enim nisi in defectione qui deum deserit? Nec mirum si deficiebant qui non audiebant dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Venit igitur Ioseph in Dothaim, et praeuiderunt illum de longe uenientem, antequam adpropiaret ad illos, et insaeuiebant, ut occiderent eum. Merito longe erant qui erant in defectione et ideo insaeuiebant, quia iis non adpropiauerat Christus. Nam si adpropiasset iis typus Christi, fratrem utique dilexissent; sed prope esse non poterant qui parricidium cogitabant. Ecce. inquit, somniator ille uenit. Nunc ergo uenite occidamus illum. Nonne haec uerba dicebant qui de parricidiali sacrilegio cogitabant, sicut Solomon de ipsis ait: Tollamus iustum, quia inutilis est nobis?

12. Et addiderunt in Genesï Ei uiclebimus quid erunt somnia eius. Hoc scriptum est de Ioseph, conpletum est de Christo, quando ludaei in eius passione dixerunt: Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Confidit in deum: liberet nunc eum, si uult eum. Numquid et ipsi fratres tam impii, ut fratrem occiderent? Et unde tantorum merita patriarcharum, ut lex tribus totius plebis eorum uocabulis designaret? Quomodo conueniunt pietatis nomina et sceleris insignia? Sic etiam isti typo populi, non animi sui uitio laborabant. Inde omnis inuidia, inde parricidii meditatiö inuidia per figuram, pietas per adfectum.

13. Denique Ruben et Iudas germanitatis pia iura seruantes de manibus eorum liberare eum cupiebant, meritoque Iudas paterna benedictione praefertur, cum dicitur eï Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda et ipse expectatio gentium. Quod utique soli conuenit Christo, cui repositum fuit ut adoraretur a fratribus et expectaretur a gentibus, lauaret in uino stolam suam proprii corporis passione, quia carnem suam nulla peccati labe maculauit. Aser quoque non utique sibi conuenire credebat Asert pinguis eius panis et ipse Aser cum principibus. Quid uero ipse Ioseph, cui dictum est: Filius ampliandus meus Ioseph, filius ampliandus meus, zelatus filius meus, filius meus adulescentior, ad me reuertere, in quem consilium conferentes maledicebant, in quo benedictio praeualuit super benedictiones montium manentium et desideriis collium aeternorum, quem significari in se intellegebat nisi illum qui omnium merita supereminens supra omnium desideria sanctorum inmensae teneret apicem potestatis, quem uoto nullus aequaret? Conpensatur ergo in patriarchis inuidia per gratiam, qui et excusantur a culpa et reuelationis munere consecrantur. Non enim tam culpabile est dixisse quae plebis sunt quam beatum uidisse quae Christi sunt. Subierunt personam peccatoris populi, ut accipercnt gratiam domini redemptoris. Certe culpam aboleuit gratia, gratiam culpa non minuit.

14. Et ut agnoscamus omne hoc de populo et de domino Iesu esse mysterium, uenite, inquit, uendamus Ioseph Ismahelitis. Quid interpretationis habet nomen Ioseph nisi quod diuinam gratiam significet et expressionem dei summi? Quis igit ur uenditur nisi ille qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? Neque enim nos eum emissemus. nisi uendidissent eum sui. Male uendiderunt, peius emerunt. Vendiderunt negotiatoribus, bonum odorem emerunt a proditoribus; uendidit enim Iudas, emerunt Ismahelitae, qui significantur Latina interpretatione odio habentes deum suum. Ideo alibi uiginti, alibi uiginti et quinque aureis, alibi triginta inuenimus emptum Ioseph, quia non omnibus unius aestimatione pretii ualet Christus. Aliis minus, aliis amplius. Fides ementis incrementum est mercis. Religiosiori pretiosior deus, peccatori pretiosior est redemptor. Pluris et illi ualet qui plus habet gratiae. Sed etiam cui multa donata sunt pluris ualet, quia cui plus remissum est plus diligit, sicut ipse dominus in euangelio pronuntiauit de illa muliere, quae super eius pedes effudit unguentum et lacrimis lauit et capillis suis tersit et osculis siccauit, de qua ait ad Simonem: Propter quod dico tibï remissa sunt ei peccata eius multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur minus diligit. Interdum diuersitates pretii non solum quantitatis habent, sed etiam numeri expressionem, sicut habes de unguento, quod ad sepeliendum se dominus fusum esse memorauit. Scriptum dicente Iudä Potuit hoc ueniri denariis trecentis, quo numero non quantitatis, sed significatio crucis uidetur expressa. Ita hic quoque diuersitas uel uiginti ucl triginta aureorum uel argenteorum habet uel geminatae uel trinitae perfectionis indicium. Nam uiginti quinque aurei iubelaei. qui est remissionis numerus, significant pretiosissimam portionem. Hic quoque, ui dominicae figuram passionis aduertas, ait Iudas patriarchä Tradamus Ioseph fsmahelitis; manus autem nostrae non sint iniectae super eum. Et bene superius dixerat: Manus autem nolite inferre ei, quod Iudaei in domini passione dixerunt: Nobis non licet interficere quemquam, ut sermo fesu inpleretur significans qua morte moriturus esset.

15.Iam tunc ergo crucis futurae figurabatur insigne, simul et quod exutus est tunica, id est carne, quam adsumpsit, exutus est decora diuesitate uirtutum. Ergo tunica eius, id est caro, non diuinitas cruentata est et indumentum ei carnis, non inmortalitatem uitae auferre potuerunt. Hanc tunicam Iudaeicae bestiae cruentauerunt, illae de quibus dicit: Ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos.

16. Quod autem lacus siccus erat, quid mirum si Iudaeorum Iacus aquam non habet, qui dereliquerunt fontem aquae uiuae et fecerunt sibi contritos lacus? Et ut scias uerum hoc esse mysterium, ipse de se dominus ait: Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris et in umbra mortis.

17. Illi igitur emunt Christum, qui bonos odores deferunt, thymiama, quo adolent altaria piae mentis, unde et Dauid Graece ait: Κατευθυνθήτω ή προσευχή μου ώς θυμίαμα ἐνώπιόν σου, resinam quoque, qua marmora confracta sociantur. Est resina spiritalis, quae fracturam animae tuae solidet et diuulsa conectat, resoluta constringat. Haec enim spiritalis resina conroborat et quaedam conminuta animae membra conponit, ut sine offensione socientur. Denique Hicremias hanc quaerit, ut Babyloniam curet sanare, si possit, dicens: Accipite resinam conruptioni eius, si quo modo sanabitur. Curauimus Babyloniam, nec sanata est. Non est sanata synagoga, quia resina ista migrauit ad ecclesiam. Ideo ex Galaad ueniebant negotiatores, hoc est de possessione uel incolatu testimonii merces suas ad ecclesiam transferentes, ut gentium peccata resina ista curaret. De quibus dicitur: Conualescte, manus dimissae et genua dissoluta. Fides sincera resina est. Hanc adhibebat Petrus, cum diceret clodö In nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula. Meritoque surrexit et ambulauit. Hanc habebat, cum diceret paralyticö Aeneas, sanat te dominus «esus: surge et sterne tibi. Et surrexit et strauit sibi. Hanc habebat, cum diceret mortuaë Surge in nomine domini nostri Iesu Christi. Et defuncta surrexit. Huius resinae temperamento lapides illi, de quibus potens est deus resuscitare filios Abrahae, conpaginantur. Huius resinae medicamento claudus erigitur, paralyticus reformatur, mortua resuscitatur.