18. Illud quoque quod haedi sanguine resperserunt tunicam eius udetur significare, quoniam falsis testimoniis adpctentes in inuidiam deduxere peccati omnium peccata donantem. Nobis agnus est, illis haedus. Nobis agnus dei occisus est, quibus abstulit peccata mundï illis haedus, quorum aceruauit errores, delicta cumulauit. Ideoque ait: Inplete mensuram patruum uestrorum. Meritoque Iacob posteritatis suae deplorans dispendia quasi pater filium flebat amissum, quasi propheta Iugebat interitum ludaeorum. Denique scidit etiam uestimentum suum, quod in passione domini Iesu factum legimus a principe sacerdotum, in quo esset non priuata persona, sed publici munus officii. Et uelum templi scissum est, ut profanata mysteria, nudatum populum salutaribus indumentis, diuisum regnum talibus manifestaretur insignibus destruendum, quia omne regnum diuisum facile destruetur. Et uere diuisum, quando id quod erat Christi coepit esse iam diaboli. Neque enim poterant idiuisi manere qui a patre filium separabant.
19. Venditus est ergo Ioseph. ductus in Aegyptum, emptus a praeposito coquorum. Non otiosa persona, quae cruda ciborum coqueret, ut epularentur animi fidei suauitate; nullus enim cibus scientia et doctrina dulcior. Erat ante in Aegypto cruda perfidia, quam nullus diuinae cognitionis ardor et ucrae scientiae cupiditas nulla molliuerat, non eloquia domini ignita decocserant. Venditus est autem Ioseph in Aegypto, quia Christus uenturus erat ad eos quibus dictum est: Peccatis uestris uenditi estis et ideo suo sanguine redemit quos propria peccata uendiderant. Sed uenditus Christus condicionis susceptione, non culpae, peccati pretio non tenetur, quia peccatum ipse non fecit. Pretio igitur nostrum debitum, non sua aera contraxit, chirographum sustulit, faeneratorem remouit, exuit debitorem: unus exoluit quod ab omnibus debebatur. Non licebat nobis exire seruitio. Suscepit hoc ille pro nobis, ut seruitutem mundi repelleret, libertatem paradisi restitueret, gratiam nouam consortii sui honore donaret. Hoc de mysterio.
20. Ceterum quod ad moralem pertinet locum, quia omnes saluos uult fieri dominus deus noster, dedit etiam per Ioseph his qui sunt in seruitute solacium, adtribuit magisterium, ut discerent etiam in ultima condicione posse mores esse superiores nec ullum statum inmuncm esse uirtutis, si animus se uniuscuiusque cognoscat, carnem seruituti subditam esse, non mentem multosque seruulos esse dominis liberiores, si in seruitute positi a seruilibus putent operibus abstinendum. Seruile est omne peccatum, libera est innocentia. Vnde et dominus ait: Omnis qui facit peccatum seruus est peccati. Quomodo enim non seruus auarus omnis, qui pro exiguo pecuniae lucello se ipsum auctionatur? Timet omnia ne congesta amittat qui non utenda congessit, maiore periculo seruatrus quo maiora quaesiuit. Quomodo non mendicus cui sunt parua quae possidet? Nam etsi mihi diues uideatur, sibi eget, nec testimoniis sua uota solatur qui quod optat nescit credere. Quomodo autem non et ille seruus qui subditus libidini est? Primum suis ardet incendiis et pectorissui facibus exuritur. Quibus recte dicit prophetä Ambulate in lumine ignis uesiri et in flamma, quam accendistis. Suscipit omnes metus, insidiatur somno singulorum, ut unius cupiditate potiatur, fit seruus omnium. Seruit igitur ac miseram quidem seruitutem qui ipse sibi dominos facit, ipse uult habere quos timeat; nihil enim tam speciale seruitutis est quam semper timere. Ille uero in quauis condicione seruitii semper liber qui amore non capitur, auaritiae uinculis non tenetur, metu criminis non alligatur, qui securus spectat praesentia, quem futura non terrent. Nonne tibi uidetur iste in seruitute dominari, ille autem in libertate seruire? Seruiebat Ioseph, regnabat Pharaö beatior huius seruitus quam regnum illius. Denique tota Aegyptus conlapsa esset fame, nisi regnum suum consilio seruuli subdidisset.
21. Habent igitur unde glorientur originis seruuli; seruiuit et Ioseph. Habent unde se consolentur qui ex libertate in seruitutcm aliqua necessitate uenerunt. Habent quod imitentur, ut discant condicionem se mutare posse, non mores, esse et in uernaculis libertatem et in seruitte constantiam. Habent etiam domini quod per seruulos bonos sperent. Abraham filio per uernaculum inuenit uxorem. Benedixit dominus domum Aegyptii propter Ioseph, et facta benedictio domini in toto censu eius et in domo et in agris. Et conuertit, inquit, \ei\ omnia quaecumque erant illi in manus Ioseph. Aduertimus quod ea quae domini gubernare non poterant seruuli gubernauerunt.
22. Sed quid de priuata domo dispositiones eius seruuli adstruam. qui rexit imperium? Plus tamen est quod ipse ante se rexit et, cum esset decorus aspectu et speciosus facie ualde uenustatem sui uultus non ad alienam diriuauit iniuriam, sed ad suam seruauit gratiam, hoc se pulchriorem ratus, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur. Illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet nec fragiles mentes uulneraret, sed indicia adquireret uniuersorum fraudi nullis futurus, laudi sibi. Iam si qua petulantibus aspexit oculis, crimen est solius quae male uidit, non huius qui male nollet uideri, nec in eo quod uisus est culpa est. Non erat in potestate seruuli ut non uderetur: maritus debuil cauere uxoris oculos. Si ille nihil timebat de cniuge, arbitrabatur iste testimonium esse castimoniae, non remissionem incuriae. Discant tamen etiam uiri cauere oculos feminarum; adamantur et qui nolunt amari. Denique adamatus est Ioseph, qui amantem contemneret. Et bene excusauit eum scriptura dicens: Inmisitoculos uxor domini eius in Ioseph, hoc est: non ipse se ostentauit nec cepit incautam, sed illa retia sua misit et indagine sui capta est, laqueos suos sparsit et suis haesit uinculis.
23. Dixit autem illï Dormi mecum. Prima adulterae oculorum tela sunt, secunda uerborum, sed qui non capitur oculis potest uerbo resistere. Suppetit defensio, ubi adhuc liber affectus est. Ideo scriptum est quia ille noluit. Primum igitur mentis congressione superauit tamquam scuto animi inruentem repellens, deinde sermonem tamquam hastam uibrauit, ut se illa reuocaret. Et dixit uxori domini sui. Recte uxor domini, non ipsa domina dicitur, quae non potuit extorquere quod uoluit impetrare. Nam quomodo domina, quae dominandi non habebat effectum, quae disciplinam dominae non tenebat, quac seruulis libidinis incentiua praestabat? Ille dominus, qui amantis non excepit faces, qui lenocinatis uincula non sensit, quem nulla mortis formido perterruit, qui maluit liber criminis mori quam potentiae criminosae eligere consortium. Ille liber qui turpe credidit uicem gratiae non referre. Denique non ut meticulosus excusat nec tamquam periculi timidus cauet, sed tamquam beneficii erilis et innocentiae suae debitor fugit crimen ingrati peccatque labem et culpae contagium quasi iustus horrescit. Tertium spiculum adultera interpellandi adsiduitate uibrabat, sed Ioseph non audiebat eam. Habes post prima uerba quid caueas. Non solum lubrica, sed etiam procax inportuna petulans est libido, nec habet quod uereatur adultera. Quae dispendia pudoris prima non doluit insidiatur, ut capiat.