24. Denique officii sui et commissi muneris ingressum gratia remotis arbitris ac domesticis adprehendit eum dicens: Dormi mecum. Excusatur Ioseph scripturae testimonio, quia commissum a domino deserere nequibat obsequium. Non enim satis est quod securus sui domus interiora quasi qui capi non posset ingressus est: iustus debuit prouidere, ne furenti copiam daret et eius illa peccato periret. Sed qui aduersari sibi domini sui uidebat uxorem neclecti officii etiam a domino cauere debebat offensam. Simul adhuc sermonis, non conprehcnsionis putabat audaciam.
25. Excusatur quod ingressus est, praedicatur quod elapsus est nec pluris fecit uestimenta corporis quam animi castimoniam. Reliquit tamquam non sua quae adultera suis manibus detinebat et aliena iudicauit quae tactu inpudicac potuerant conprehendi. Magnus tamen uir, qui uenditus seruile ncsciuit ingenium, adamatus non redamauit, rogatus non adquieuit, conprehcnsus aufugit, qui cum ab uxore domini conunirctur. teneri ueste potuit, non potuit animo capi ac ne ipsa uerba diu quidem passus contagium iudicauit, si diutius moraretur, ne per manus adulterae libidinis incentiua transirent. Itaque uestem exuit, crimen excussit et relictis quibus tenebatur exuuiis spoliatus quidem, sed non nudus aufugit, quia erat tectior indumento pudoris: non est enim nudus nisi quem culpa nudauerit. Denique in superioribus habemus quod Adam, posteaquam dei mandata praeuaricatione deseruit et peccati granis aera contracxit, nudus erat. Vnde et ipse ait: Vocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus sum, et abscondi me. Intellexit enim esse se nudum, qui infulas diuinae protectionis amiserat. Et ideo latebat, quia uestem fidei non habebat, quam utique praeuaricando deposuit. Magnam rem uides. Ille nudus erat, qui tunicam non amisit: iste nudus non erat, qui uestmentis se exuit, quae in manibus adulterae dereliquit. Eadem scriptura illum nudum adseruit, hunc abnuit. Et ideo expoliauit iste se potius quam nudauit, qui incorrupta uirtutum uestimenta seruabat, expolians se ueterem hominem cum actibus eius, ut indueret nouum, qui secundum imaginem creatoris in agnitione renouatur: ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire non potuit singulari spolio uirtutis exutus. Vnde pelliciam accepit tunicam, quia peccator habere non poterat spiritalem. Reliquit igitur uestimenta Ioseph et nudauit adulterae inuerecundiam, quae postea latere non potuit.
26. Denique exiuit foras et ipsa adulterii sui temptamenta uulgauit exaltans uocem suam, eo quod relictis uestibus Hebraeus aufugerat. Ipsa igitur quod debuerat celare prodebat, ut conposito crimine laederet innocentem. Iustus autem accusare non nouit et ideo inpunc hoc inpudica faciebat. Illam igitur uere exutam dixerim, etiam aliena ucstimenta sruantem. quae omnia amiserat uelamina castitatis, illum satis ornatum, satis defensum, cuius uox non audiebatur et innocentia loquebatur. Sic Susanna postea, dum tacet in iudicio, melius est locuta oraculo et ideo prophetae meruit defensionem, quae propriae uocis non quaesiuit auxilium. Illum ergo beatiorem dixerim, cum in carcerem mitteretur, quia subibat pro castitate martyrium. Bonum enim munus pudicitia, sed minoris meriti, cum periculum non habet; ubi uero etiam salutis periculo defenditur, ibi plenius coronatur. Inaudita causa, inexplorata fide ueri tamquam reus criminis in carcerem Ioseph mittitur, sed eum dominus nec in carcere deserebat. Non turbentur innocentes, cum falsis criminibus adpetuntur, cum oppressa iustitia truduntur in carcerem. Visitat deus et in carcere suos, et ideo ibi plus est auxilii, ubi plus periculi.
27. Sed quid mirum si uisitat Christus in carcere positos, qui ipsum se in suis in carcere clausum esse memorauit. sicut habes scriptum: In carcere eram, et non uenistis ad mei Quo non penetrat diuina misericordia? inuenit Ioseph huiusmodi gratiam, ut qui fuerat clausus in carcere ipse potius carceris claustra seruarel, cederet munere clauicularius, inclusos omnes potestati eius committeret. Itaque non solum Ioseph carcerem non sentiebat, sed etiam alios quoque carceris leuabat aerumna.
28. Huius igitur iniuriae auctor mulier et spadones sunt: sed mulier est Aegyptiarum, quae procaces cum uiris solent miscere sermones, lacessere uerecundos, refugientes insequi, pudentes perurguere. Cum uitia sua non posset defendere, innoxios criminabatur perfidiam admiscens perfidiae, aliena tenens, alios ipsa condemnans, modum nullum ponens furori. Quae enim causa crudelitatis nisi quod cupiditatibus suis obsisti uidebat et desideria sua uetita adsensione fraudari? En propter quod aperiatur carcer, ut suscipiat innocentes, soluantur catenae reis, ut inponantur fidelibus, dimittantur ueritatis adulteri, ut includatur qui adulterium fidei recusauit.
29. De istis nero spadonibus quid dicam? qui extemplo debent esse spadonibus ceteris quod status eorum fragilis et tenuis et in uoluntate regia spes omnis quibus Ieuis offensa summum periculum sit, secundae autem res uile ministerium. Gloriabatur alter quod esset nini praepositus, alter quod pistorum. Vterque olfendit missique in carcerem et conmendati sancto Ioseph ab ipso carceris clauiculario, cum essent illic dies complures, uiderunl somnium. Et cum reuiseret eos Ioseph, tristes turbatosque animi olfendit, quia turbabantur somnio, cuius interpretem non inuenirent. Nonne per deum, inquit, interpretatio somnii est? narrate ergo mihi. Et narrauit praepositus uini somnium suum: erat uitis in conspectu meo, in uite autem tres radices et ipsa florens, ferens germina, maturi et butrones uuarum et calix Pharao in manu mea. Et sumpsi eam et expressi eam in calicem et dedi calicem in manus Pharao. Et dixit illi Ioseph: tres radices tres dies sunt. Adhuc triduum, et in mentem habebit Pharao principatum tuum et restituet te super officium tuum pristinum et dabis calicem in manus Pharao. Sed memor esto pertemet ipsum, cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam et memor eris mei ad Pharao et educes me de carcere isto, quia furto inuolatus sum de terra Hebraeorum et hic nihil mali feci, sed miserunt me in lacum carceris huius.
30. Alterius somnium non libet dicere. Meministis certe uerborum meorum, quod etiam tunc refugerim eius interpretationem in eo, cuius exitum refugio, mortem horresco. De isto prius dicamus, qui sibi beatus uidebatur, cum esset uini praepositus, et hunc summum credebat apicem omnis potentiae, quod regi calicem dabat. Haec gloria illius, haec magnificentia in hoc saeculö hac defraudatus dolebat, huic redditus gratulabatur. Sed hoc somnium est et omnis potentia sacculi somnium, non ueritas est. Denique per somnium uidit reddi sibi principatum suum. Et Esaias dicit ita esse huiusmodi homines, qui in hoc saeculo delectantur rebus secundis. Sicut qui in somnis manducat et bibit uidtur sibi cibo aut potu, dum dormit, repleri, sed cum uigilauerit, incipit esurire amplius — tunc intellegit quam inanis ille cibus et potus fuerit somniantis -: sic qui in hoc dormit saeculo nec oculos aperit ad mysteria diuina, quamdiu somno grauatur corporis, putat alicuius momenti esse hanc saecularem potentiam — quasi in somnis eam uidet — ubi euigilauerit, deprehendit quam inanis huius uoluptas saeculi sit.
31. Considera nune illum uerum Hebraeum, illum non somnii, sed ueritatis et praeclarae uisionis interpretem, qui de illa diuinitatis plenitudine ac libertate caelestis gratiae in hunc corporeum carcerem uenrit. quem non potuit saeculi huius inlecebra mutare, non ulla corruptela mundanae uoluptatis euertere, qui temptatus non decidit, adpetitus non adpetiuit, postremo adulterina quadam synagogae manu ueste corporis adprehensus carnem exuit, liber mortis ascendit. Calumniata est meretrix, ubi eum tenere non potuit, quem non carcer terruit, non inferna tenuerunt. Quin etiam quo ueluti puniendus descenderat, inde alios lberauit: ubi ipsi stringebantur mortis uincula, ibi laxauit ipse uincula mortuorum.