Выбрать главу

41. Denique quicumque famem patiebantur ad Ioseph mittebantur. Qui sunt isti nisi de quibus dictum est: Conuertentur ad uesperam et famem patientur ut canes? Erat autem fames non unius loci, sed totius terrae, quia non erat qui faceret bonitatem. Ideo dominus Iesus ieiunia mundana miseratus aperuit horrea sua et mysteriorum caelestium thesauros scientiae sapientiaeque patefecit absconditos, ut nulli alimenta deessent. Dixit enim Sapientiä Venite edite panes meos, et ideo ab illo solo dicitur: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit qui saturatur a Christo. Aperuit ergo horrea sua Christus et uendebat non aera pecuniae, sed fidei pretium et deuotionis stipendium quaerens. Vendebat autem non paucis in Iudaea, sed uendebat omnibus, ut ab uniuersis nationibus crederetur.

42. Et omnes regiones uenerunt in Aegyptum ad Ioseph emere; optinurat enim fames. Omnes enim esuriunt quos non pauerit Christus. Emamus ergo alimenta, quibus famem possimus repellere. Nemo paupertatis suae contemplatione reuocetur, nemo uereaturqui argentum non habet. Non quaerit Christus argentum, sed fidem, quae argento pretiosior est. Denique emit eum Petrus, qui non habebat argentum. Argentum, inquit, et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi. In nomine Christi Iesu surge et ambula. Et propheta Esaias dicit: Qui sititis ite ad aquam et quicumque non habetis argentum ite emite et bibite et manducate sine argento et pretio uini. Ncque enim pretium quaesiuit a nobis qui pro nobis sanguinis sui pretium soluit, quia non auro et argento, sed pretioso nos redemit sanguine. Ergo id pretium debes, quo emptus es. Etsi ille non semper exigat, tu tamen debes. Eme igitur tibi Christum non eo quod pauci habent, sed eo quod omnes habent per naturam, pauci offerunt per timorem. Suum est quod a te Christus reposcit. Ipse uitam omnibus dedit, ipse pro omnibus mortem suam optulit. Solue pro auctore quod soluturus es lege. Non mediocris iste contractus est, non omnes cum facile uident. Denique illae uirgines in euangelio, quas ueniens sponsus exclusit, ideo foris relictae sunt, quia uenale oleum non emerunt. Vnde dicitur his: Ite potius ad uendentes et emite uobis. Et negotiator non inmerito praedicatur, qui uendidit omnia sua et emit margaritam.

43. Et Iacob dixit filiis suis: quare pigri estis? Ecce audiui quia est frumentum in Aegypto. Descendite illo et emite nobis escas. Non semel hoc Iacob dixit, cotidie omnibus filiis suis dicit, qui serius ueniunt ad gratiam Christï Quare pigri estis? Ecce audiui quia est frumentum in Aegypto. Ex hoc frumento granum est quod resurgit. Qui igitur famem sustinet suae segnitiae debet adscribere. Ecce, inquit, audiui quia est frumentum in Aegypto. Citius utique iuniores aliquid quam seniores audire consuerunt, dum foris positi multi circumeunt. Sed hanc negotiationem prius senex audit, sed ille senex, in quo est fidei longaeua canities, prior senex intellegit, senex, in quo uenerabilis est senectus et aetas senectutis uita inmaculata.

44. Nec omnes hanc negotiationem suscipiunt nisi filii Iacob et ipsi prouectioris aetatis. Ideo decem pergunt, non pergit iunior. Non misit eum pater, ne contingat, inquit, eum infirmitas. Adhuc obnoxius erat infirmitati Beniamin iunior. Patriarcha quidem legitur Beniamin, sed ille ex tribu Beniamin Paulus praefigurabatur. Merito Iacob de eius infirmitate dubitabat. Denique infirmatus est, ut sanaretur: caecitatem passus est. sed haec infirmitas ad salutem. Denique illa caecitas lucem adtulit.

45. Accepimus historiam, cognoscamus mysterium. Sine Beniamin patriarchae primo perrexerant, sine Paulo apostoli. Vterque non primus aduenit, sed arcessitus a primis uberiorem mercem priorum suo fecit aduentu. Est, inquit, frumentum in Aegypto, hoc est: ubi maior fames, ibi maior ubertas est. Magnum frumentum in Aegypto. Denique et deus pater dicit: Ex Aegypto uocaui filium meum. Ex isto grano illa fecunditas; neque enim messis esse potuisset, nisi Aegyptii granum ante seuissent. Est ergo frumentum, quod nemo ante esse credebat; in hoc frumento negotiantur patriarchae. Et illi quidem argentum detulerant, sed bonus Ioseph frumentum dedit, argentum reddidit; non enim pecunia emitur Christus, sed gratiä pretium tuum fides est, hac emuntur diuina mysteria. Portat autem frumentum hoc asinus ille ante inmundus in lege, sed iam mundus in gratia.

46. Tenebatur tamen Beniamin iunior et patrio adhuc haerebat adfectu. Tenebant eum legis uincula, mos paternus. Fames inualescebat, quia sero ueniebat. Intercedunt pro co duo, Ruben et Iudas, hoc est humilitas atque confessio. His uadibus aput patrem utitur, his committitur, quorum unus primitiuus, alius rcsuscitatus. Lex primitiui, euangelium resuscitati. His deducitur Beniamin iunior et bonis odoribus comitatus aduenit portans secum resinam, qua lapides marmorum conectuntur, eo quod praedicatione propria tamquam spiritali resina uiuos lapides etiam iste conecteret: portans etiam mel, quo noxia uulncris interius exeduntur sine acerbitate aliqua sectionis. Talis enim Pauli praedicatio, ut putrem aboleret adfectum conruptumque euacuaret umorem disputationis suae aculeo, urere magis aegra mentis uisccra cupiens quam secare. Incensum orationis et casiam et guttam sepulturae insignia esse Dauid propheta nos docuit dicens: Murra et gutta et casia a uestimetis luis. Venit enim Paulus crucem domini praedicare, ilicem semper uirentem et nuces, quarum testa durior, fructus tenerior — meritoque uirga saccrdotalis Aaron nucina et Hieremiac baculum huiusmodi -, argentum quoque duplex. Non otiosa munera esse quis dubitet, cum et patriarchae uita et apostoli sermo semper uirescat in pectoribus singulorum ei eloquium sanctorum sicut argentum igne examinatum praecepti salubris fulgore resplendeat? Nec inmerito duplex argentum referunt, in quibus Pauli praefigurabatur aduentus, qui laborantes presbyteros in uerbo atque doctrina duplici honore donabat.

47. Vidit autem illos Ioseph et Beniamin fratrem suum ex eadem matre. Iam uidentur Hebraei et uidentura Christo, qui Ioseph uerus est, quando cum Pauli ueniunt typo, et loquitur illis milia atque mansueta, ut pariter cibum sumant. Supra autem, quia sine Beniamin uenerunt, agnoscebat quidem eos, sed ab his se auertebat, ut scriptum est: Et loquebatur his dura, quia ipsi non agnoscebant eum a quo agnoscebantur. Pauli igitur merito profecerunt, quem dominus Iesus tamquam iuniorem fratrem ex eadem matre generatum amplius ceteris fratribus diligebat. Aduertant Iudaei quem dominum negauerunt, qui etiam crucifixus ex synagoga eorum tamen tamquam ex eadem ortos parente plus diligit, si uel sero cognoscant suae salutis auctorem. Sed propriorum conscii delictorum non credunt tantam Christi esse misericordiam, ut donet peccatum, remittat iniuriam. Ideoque praefigurabantur in patriarchis quales essent futuri. Inuitabantur ad gratiam, ad salutaris mensae uocabanturconuiuium, et calumniam sibi parari, insidias fieri suspicabantur.

48. Et coeperunt ad hominem, qui erat supra domum, in ianua domus causam suam uelle agere. Adhuc dubitant introire et ex operibus suis malunt iustificari qui causam uolunt adstruere quam gratiam accipere et ideo in portis redarguuntur. Qui autem fructum uteri uirginalis expectat et hereditatem domini, filii mercem negotiatur non erubescit in porta, sed in exitu uitae huius repellit inimicum, ne ad altiora properanti conscius culpae grauioris obsistat.