Выбрать главу

49. Vnde mystice illis respondit maior domus. Et is qui sit intellege, cum legeris Moysen fidelem in tota domo eius. Maiores enim domus Movses Petrus Paulus et ceteri sancti sunt. Christus autem solus est dominus. Scriptum est quia Moyses fidelis in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicta essent, Christus uero tamquam filius in domo sua, quae domus nos sumus, si libertatem et gloriam spei tenuerimus.

50. Hic ergo maior domus respondit iliis: Propitius sit uobis, nolite timere. Deus enim uester et deus patrum uestrorum dedit uobis thensauros in sacculis uestris: argentum uestrumprobum acceptum habeo. Illi enim dixerant: Argentum uniuscuiusque in sacculis nostris inuenimus. Argentum nostrum ad pondus rettulimus. O magna mysteria et euidenter expressa! Hoc est dicerë Cur inflamini? Argentum uos habere uestrum in sacculis saepius usurpatis? Quid enim habetis quod non accepistis? Si autem accepistis, quid gloriamini quasi non acceperitis? Iam saturati estis, diuites facti estis, qui argentum habere uos creditis, sed argentum uobis deus patrum uestrorum dedit. Ille deus uester, ille patrum uestrorum deus est. quem negastis. Sed ignoscit, sed indulget, sed recipit, si reuertamini. Ipse est, qui uestrum non quaerit argentum, suum donat. Ipse uobis dedit argentum in sacculis uestris. Iam sacculi uestri argentum habent, qui lutum habebant; et ideo uester est qui dicit: Conscidisti saccum meum et induisti me laetitia. Laetitiae munus est Christus, ipse est argentum uestrum, ipse est pretium uestrum. Non exigit a uobis dominus Iesus frumenti sui pretium, non quaerit uestri pondus argenti. Argentum uestrum reprobum est, argentum sacculi non est bonum.

51. Argentum uestrum probum acceptum habeo, hoc est: non esi illud materiale argentum, sed spiritale argentum uestrum, hoc est probum, quod fida deuotione quasi Iacob filii detulistis, quod sine damno datur et sine ullo adnumeratur dispendio, quandoquidem tali pretio detrimentum mortis excluditur, lucrum uitae adquiritur.

52. Parauerunt autem munera, donec introiret Ioseph meridie. Acelerauit meridiem fides Pauli. Ante caecus erat, postea coepit lumen uidere iustitiae, quoniam qui reuelat ad dominum uiam suam et sperat in eum, dominus quoque educet tamquam lumen iustitiam eius et idicium eius sicut meridiem. Et Abrae quando deus apparuit ad ilicem Mambrae, meridies erat, cui de praesentia domini lux aeterna fulgebat. Meridies est, quando Ioseph uerus in domum suam intrat, ut prandeat. Tunc enim plus dies lucet, quando sacramenta celebramus.

53. Et intulerunt, inquit, ei munera. Nos munera inferimus, ille instaurat conuiuium. Ille dicit: Adponite panes, quos soli Hebraei sumunt, Aegyptii manducare non possunt. Sed ante conuiuium quanta dignatio! Quam usus istius et sedulitatis et gratiae morale magisterium! Adhuc de calumnia, quam sibi a Ioseph fieri putabant, fratres suspecti erant. Ille inuitabat ad prandium: horum nutabat adfectus, illius perseuerat gratia. Primus adpellat, primus interrogat: Quomodo habetis?

54. Et iterum ait: Recte est pater uester senior? Superioris est inferiorem ad conloquium prouocare, dare sermonis fiduciam, quaerere non solum de ipsis, sed etiam de parentibus.

55. Respondent illï Recte est puer tuus, pater noster. Ille seniorem dixit, ut honoraret: isti puerum nominarunt, ut deferrent humilitatis obsequium, quod senectus honoratae sit dignitatis, pueritia autem subiecta uideatur et propior uerecundiae quam superbiae.

56. Respiciens autem oculis uiclit Beniamin fratrem suum ex eadem matre. Morale est, ut quos diligimus eos uideamus prae ceteris et quos animi intentio tenet priores eos obtutus offendat oculorum, siquidem plerumque circa alia mentis occupatione districti quos habemus ante oculos non uidemus. Ita duce animo dirigitur noster aspectus. Vidit igitur Beniamin fratrem suum sanctus Ioseph, quem tenebat animo, quem oculis requirebat, quo absente fratres paene non uiderat. quia uidere nihil proderat. Nec solum uidisse contentus quasi nesciret interrogauit: Hic frater uester est adulescentior? Consuetudo et gratia caritatis est, ut dilectos nobis non solum oculis, sed etiam sermone teneamus. Agnourat Ioseph dilectum suum, sed ideo interrogabat, ut quem tenebat animus uox sonaret.

57. Denique non expectauit ut responderetur, sed continuo benedixit eum et turbatus est desiderii sui fructu. Torquebantur autem uiscera eius, quia conplectendi eius quem desiderauerat libertas differebatur. Denique ingressus in promptuarium plorauit et lauit faciem suam et continuit se. Grandis amoris aculei cito corda conpungunt, nisi desiderii frena laxentur. Vincebatur adfectu Ioseph, differebatur consiliö ratio cum amore certabat. Fleuit, ut amoris pii aestus lacrimis temperaret.

58. Haec moraliter; mystice autem uidit dominus Iesus Paulum – oculi enim domini super iustos – et dixit: Hic frater uester est adulescentior? Adhuc adulescentior dicitur, qui nondum maturam canae fidei gerebat aetatem, nondum in uirum perfectum exercuerat, in illam, sicut ipse ait, mensuram aetatis plenitudinis Christi. Denique adulescens legitur tantum ibi, ubi lapidantium Stephanum uestimenta seruabat. Et ideo Philemonem non adulescentiae suae, sed senectutis similem esse cupiebat, ut scripsit: Magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex. Ideo adulesccntiores uiduas praedicat declinandas, non propter aetatem, sed propter quandam pubiscentium delictorum lasciuiam inmaturitatemque uirtutis. Ceterum maior in iuuene quam in sene Iaus castitatis est. Puto autem quod a uero non sit alienum, si illud intellegamus, quia, cum hoc Paulus haberet et horreret correptus, quod caecitas accidisset ei. inciperet tamen adpropinquare dicendö Domine, quid me uis facere? Ideo adulescentior dicebatur a Christo, ut qui uocabatur ad gratiam excusaretur a culpa, quod ea lubricae fuisset aetatis. Denique uidit eum Christus, ubi lux circumfulsit eum, et quia adulescentes metu magis quam ratione reuocantura uitio, adhibuit stimulum et miseratus admonuit, ne aduesus stimulum calcitraret.

59. Turbatus est autem, sicut habes in euangelio quia turbauit se spiritu, cum Lazarum suscitaret, et ibi fleuit, ut prius lacrimis suis mortui delicta lauaret. Sed intra fleuit et lauit faciem suam. Caecitas Pauli fletus est Christï lauat faciem suam, ubi lumen ei reparatur amissum. Lauit faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem dominus Isus a pluribus uideretur. Et ideo in conuiuio pars eius quinquipliciter maior effecta est, quod haberet superioribus anteferri non solum mentis prudentia, sed etiam militia corporis et gratia castitatis.

11.60. Biberunt autem et inebriati sunt pariter cum eo. A principio fidei maior Paulo praerogatiua defertur, de quo dictum est ad Ananiam: Vade, quoniam uas electionis est mihi ad sufferendum nomen meum coram gentibus. A principio inebriatur ebrietate, sed sobria, ut et ipse cum sanctis diceret: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!

61. Et scyphus argenteus soli sacco eius inseritur. Nesciebat hoc Bniamin: fallebatur Paulus, sed uocabatur. Mittitur post eum mane; nox enim processerat caecitatis, dies fidei adpropinquabat.

62. Per ordinem singulorum prius inspiciuntur sacculi. Docet te moralitatem scriptura diuina. Per ordinem ante discubuerunt in conuiuio contra eum, primitiuus secundum aetatem. Vides quod seniori locus ille sit deferendus per ordinem iterum requiruntur sacculi singulorum, ut scias electum Paulum caelesti esse iudicio. Discussit ceteros, hunc praetulit. In nullius alterius sacco scyphus inuentus est argenteus nisi istius. Quid sibi uult quod insertus est sacculo? Ioseph quidem inbriauit ut falleret, scyphum misit ut fratrem quem diligebat pia fraude reuocaret, sed refulgent mysteria diuina.