Выбрать главу

76. Praecellit igitur Paulus et eius exuberat portio, sed tamen habent et alii praedicatores gratiam suam. Binas stolas accipiunt. Quas? illas utique, de quibus dubitare non debes, quia legisti de Sapientia dictum: Binas uestis fecit uiro suo. Vna est mystica, moralis altera. Sed non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes pastores, non omnes uirtutes, non omnes habent gratiam curationum, non omnes linguis loquuntur. Vbi diuersa praemia, merita diuersa.

77. Et praemittuntur et patri munera. Filius honorat patrem, Christus populum suum inuitat promissis, inuitat muneribus. Portant haec munera illi asini inutiles et laboriosi ante, nunc utiles, portant in typo Christi munera portaturi in euangelio munerum largitorem.

78. Dimisit autem fratres suos et abierunt. Et dixit illis Ioseph: nolite irasci in uia. Quam bene docet ab iracundia praecauendum. quod ea possit etiam amantes sui separare germanos, et maxime in uia fugiendam esse discordiam, ubi ipse uiandi comitatus debet inuiolabilis gratiae habere consortium. Quid aliud autem ait dominus noster Iesus ex hoc corpore recessurus, cum discipulos dimitteret suos, nisi ne irascerentur in uia, dicens: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis? Vbi enim pax est, iracundia locum non habet, ablegatur discordia, fugatur dissensio. Hoc est ergo quod ait: Pacem meam do uobis. id est nolite irasci in uia. Et uide ne in hac uia dicat, hoc est in hoc cursu totius uitae indignationem cauendam, quod ira saepe etiam innocentes in crimen adducat, quia, dum iusto amplius irascimur et uolumus alienum coercere peccatum, grauiora peccata conmittimus. Ideo apostolus non uos ipsos, inquit, uidicantes, carissimi, sed date locum irae, hoc est declinemus eam, ne nos illa corripiat. Vnde et dominus Iesus dimittens ad euangelizandum discipulos misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia, sine uirga, id est ut et incentiua litis et instrumenta eriperet ultionis.

79. Et ascenderunt, inquit, de Aegypto et uenerunt in terram Chanaan ad Iacob patrem suum et nuntiauerunt illi dicentes quia Ioseph filius tuus uiuit et ipse est princeps totius terrae Aegypti. Quae est terra Chanaan? Quae nutabat. Quid igitur tam euidens quam apostolorum tempora designari, quibus ingressi Iudaeorum synagogas nutantes Iesu domini potentiam praedicabant, sicut habemus in Actibus apostolorum dicente Petrö Hunc ergo Iesum resuscitauit deus, cuius nos testes sumus. Dextera igitur dei exaltatus repromissione spiritus sancti accepta a patre ejfudit hoc donum, quod uos uidetis? Aduertimus certe quomodo et uiuere eum et terrae totius principem dicat, qui aperiens horrea sua spiritalis gratiae donet omnibus ubertatem. Haec dicebant apostoli, sed Iudaei non eredebant, sed iniciebant manus in eos et trudebant in custodiam praedicatores sallitis.

80. Vnde et de Iacob scriptum est: Expauitmente; non enim credebat eis. Expauit adfectu plebis incredulae, sed posteaquam Christi gesta cgnouit, tantis beneficiis et operibus delinitus resumpsit spiritum dicens: Magnum mihi est, si adhuc filius meus Ioseph uiuit. Ibo et uidebo illum, priusquam moriar. Primum et maximum fidei fundamentum in resurrectionem Christi credere. Quicumque enim crediderit resuscitatum festinus requirit, deuotus accedit et intima deum mente ueneratur; credit enim quod ipse non moriatur, si credat in resurrectionis auctorem.

14.81. Et eleuans se Israel uenit ad puteum iuramenti et immolauit hostiam deo patris sui Isaac. Merito eleuatur qui festinat ad Christum. Fides praecedit deuotionem. Prius se eleuauit, postea immolauit; ille enim bene immolat qui cognitionem diuinitatis inuestigauerit.

82. Dixit autem deus ad Israel in uisu nocte dicens: Iacob, Iacob. Qui dixit: Quid est? Dicens: ego sum deus patrum tuorum: noli timere, descende in Aegyptum; in gentem enim magnam te faciam ibi. Ego descendam fecum in Aegyptum et ego deducam te in perpetuum. Quemadmodum quae ipsi legunt non intellegunt et Moysen quem Iaudant abnegant, cum eius scriptis nolunt credere! Quid euidentius quam quod hoc loco inutantur, ut ad ecclesiam dei transeant et qui ante intra Iudaeae terminos coartabantur angustos ad populum dei migrent, qui ex toto orbe, ex omnibus nationibus et populis congregatus in magnam factus est gentem? Denique in omnem terram exiuit sonus eorum. Vocatur ergo a filiis suis Iacob, id est a Petro Iohanne Paulo populus ludaeorum inuitatur ad gratiam.

83. Ipse quoque deus noster proprio eum hortatur oraculo, spondet ei profectum fidei muneris sui fructum dicens eï Ioseph mittet manum super oculos tuos. Non utique sanctus patriarcha sollicitus erat a quo ei oculi clauderentur, licet etiam intellectu simplici moralis exprimatur adfectus. Nam si eos quos diligimus cupimus frequenter amplecti, quanto magis recessuri ex hoc corpore ipso carorum pignorum tactu delectamur extremo et hoc mulcemur uiatieo. Tamen mystice licet nobis intellegere quod postea cogniturus deum sii populus ludaeorum. Hoc est enim mysterium, quod ucrus Ioseph immittet manus super oculos eius, ut qui non uidebat ante iam uideat. Veni ad euangelium, lege quemadmodum caecus ille sanatus sit, cui Iesus manum inposuit et eius abstulit caecitatem. Non enim morituris manum Christus inponit, sed uicturis, aut si morituris, recte, quia prius morimur, ut reuiuiscamus; non enim possumus deo uiuerc, nisi peccato ante moriamur.

84. Descendunt igitur in Aegyptum septuaginta quinque animae, sicut scriptum est, et hoc mystice numero remissionis, quia post tantam duritiam, post tanta peccata haberentur indigni, nisi donaretur his remissio peccatorum. Occurrit illi Iudas, hoc est confessio erroris. Hunc sui uenturus Iudaeorum populus praenuntium mittit. Ideo et Ioseph uerus, id est arbiter ct interpres diuinitatis, occurrit, quia praecedit iam confessio quos ante perfidia possidebat. Interpres est enim diuinitatis Christus, quia deum nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. Hic senilis iam aetatis et fessum suscipiet ultimis temporibus populum Iudaeorum, non secundum illius merita, sed secundum electionem suae gratiae et inponet manum super oculos eius, ut caecitatem auferat. Cuius ideo distulit sanitatem, ut postremus crederet, qui ante non putauit esse credendum, ei prarogatiuam superioris electionis amitteret. Vnde et apostolus ait: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel saluus fieret.

85. Gesta igitur patriarcharum futurorum mysteria sunt. Denique ipse Iacob sic ait ad filios suos: Congregamini, ut adnuntiem uobis quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus. Congregamini et audite Israel patrem uestrum.

Об Исааке, или душе

Предисловие переводчика