Et si velit considerare diligenter et sine errore horas conceptionum et nativitatum singularium personarum, ut sciatur dominium coelestis virtutis ad horas illas, et diligenter consideret quando ad eas dispositiones venient coelestia secundum singulas partes aetatis cuiuslibet, potest de omnibus naturalibus, sicut de infirmitatibus et sanitate et huiusmodi iudicare sufficienter, quandocunque debent accidere et qualiter terminari, secundum quod auctores non solum astronomiae sed medicinae, ut Hippocrates, Galenus, Hali, Isaac, et omnes auctores determinant. Sed medici huius temporis pauci sciunt astronomiam et ideo nec auctores suos multi intelligunt nec possunt intelligere, et ideo negligunt meliorem partem medicinae. Sed de his longus sermo fieri potest et utilis, cum fuerit opportunum. Et cum secundum complexiones infirmitates et sanitates varientur voluntates hominum et desideria et considerationes, licet non cogantur sed fortiter inducantur, ut manifestum est, tunc prudens astronomus potest de actibus moralibus singularis personae prudenter iudicare, salva tamen omnibus arbitrii libertate, et poterit in multis habere iudicium certum secundum possibilitatem materiae quam tractat. Nam quia ista est contingens et non necessaria, non potest dicere in multis quod contingent, et quod veritas est de futuro, licet non necessaria. Aliud enim est esse verum, et aliud necessario verificari. Et hoc est iudicium medium inter necessarium et impossibile. Et in quibus non potest habere huiusmodi iudicium habebit de facili iudicium universale aut medium inter universale et particulare; per iudicium tamen universale et secundum quod possibile est de per sona publica, ut principe et consiliario principis in civitate vel regione potest saepius habere iudicium particulare de factis reipublicae; quia, ut dictum est, facilius est iudicare de communitate quam de singulari persona, et secundum iudicium principis regulantur civitates et regna; quod enim principi placet, legis habet vigorem.
И если он пожелает тщательно и без ошибок рассмотреть время зачатия и рождения отдельной личности, так, чтобы было познано, какая небесная сила обладает властью в эти часы, и тщательно рассмотрит в отношении отдельных сроков жизни того или иного человека, когда небесные [тела] приходят к [определенным] расположениям, он сможет достаточно точно выносить суждения обо всем природном [относящемся к человеку], как то: болезни и т. п., когда они должны случиться и как их можно прекратить. И в соответствии с этим выносят суждения авторитеты не только в астрономии, но и в медицине, такие как Гиппократ, Гален, Хали, Исаак и все [прочие]. Но современные медики плохо знают астрономию, а потому многие из них не понимают и не могут понять своих авторитетов, в связи с чем пренебрегают лучшей частью медицины. Но об этом можно написать много и с пользой, когда представится возможность. И поскольку желания, вожделения и мысли людей различаются сообразно темпераментам, связанным с болезнями и здоровьем, которые, как очевидно, хотя и не детерминируют, но сильно склоняют [к тому или иному действию], то знающий астроном может компетентно судить моральных действиях отдельной личности, при сохранении, однако, возможности морального выбора для любого, и может выносить достоверные суждения о многом, сообразно возможности предмета, о котором он трактует. Ибо поскольку таковое является контингентным и не необходимым, то нельзя сказать, что то или это происходит по необходимости, но можно сказать, что в большинстве случаев это происходит, и что это истинно по отношению к будущему, хотя и не необходимо: ибо одно дело — быть истинным, а другое — с необходимостью осуществиться. И это — суждение, среднее между необходимым и невозможным. А в случаях, когда таковое суждение сформулировать невозможно, легко сформулировать универсальное суждение или суждение, среднее между универсальным и частным. Однако с помощью универсального суждения, относящегося к тому, что может случиться с государственным деятелем, например, с правителем города или царства либо советником правителя, нередко можно обладать частным суждением о делах государства, поскольку, как уже сказано, легче судить об обществе, чем об отдельной личности, а сообразно решениям правителя управляются города и царства, ибо то, что угодно правителю имеет силу закона.
Et ideo super negotiis civitatum famosarum et provinciarum et regnorum potest multum astronomus, dummodo sciat bene dominium coeli in conceptione et nativitate principis, et bene sciat quod complexio variatur per hoc, et qualiter ad mores inclinatur iuxta proprietatem complexionis. Et tunc notet quando constellatio veniet quae stimulet complexionem et fortificet ut stimuletur et excitetur animus ad actus consimiles; et similiter quando in contrarium mutatur complexio per contrariam coeli dispositionem, ut ad contraria excitetur animus principis. Secundum enim huiusmodi variationes constellationum et eomplexionum et voluntatum principum et praelatorum oriuntur in populo auctoritate superiori innovationes consuetudinum et mutationes legum et morum. Deinde de facili oriuntur aliquando discordiae et dissensiones ad quas sequuntur bella, vel aliquando propter legum honestatem et utilitatem oritur concordia civium et aliorum, et fit pax. Et ideo astronomus peritus potest de facili iudicare de huiusmodi negotiis communibus civitatum et regionum, quia non solum per vias proprias eis habet unde procedat, sed per conditiones personarum, quae principantur. Ei similiter per proprietates earum personarum quae principibus et praelatis assistunt, et quorum consiliis innituntur, quia principes mali ducuntur ad bona reipublicae per bonos consiliarios, et principes boni pervertuntur per malos consiliarios. Sed igitur ex constellatione nativitatis et conceptionis complexio alicuius principis, vel alterius cui innititur, inveniatur disposita ad perversitatem morum et discordias et guerras, et astronomus simul cum hoc videat quod trahunt huiusmodi in consuetudinem et fortius excitantur quando constellatio consimilis accidit, potest rationabiliter iudicare de in fortuniis civitatis et regni quibus praesunt, quando dispositio coeli et eorum quae per coelestia renovantur, ut cometae et huiusmodi, conformiter accident. Et optima iudicia fieri possunt, secundum oppositas conditiones principium et eorum quibus per omnia credunt, quando similiter coelestis dispositio conformis invenitur. Et quoniam tales personae in uno regno paucae sunt, et sunt publicae et notae omnibus, quorum mores relucent toti regno, multum potest astronomus certificare de eis, et utiliter iudicare de factis publicis per proprietates talium personarum. Haec igitur sunt quae volui recitare pro infamia mathematicae tollenda in huiusmodi iudiciis, ex quibus patet omni sapienti quod non sit vera mathematica in hac parte vituperanda, sed omnino amplectenda et diligenda propter gloriosas utilitates quae possunt evenire ex iudiciis mathematicae verae, quae in nullo veritati contradicit.