Выбрать главу

Distinctio VII.

Раздел VII

Capitulum II. In quo ostenditur, quod species seu virtus oculi fiat usque ad visibile propter actum videndi.

Глава II. В которой показывается, что для акта видения [требуется] распространение species, или силы глаза вплоть до наблюдаемого объекта]

Nunc considerandum est, an species visus exigatur ad actum videndi. Manifestum est autem, quod species fit a visu sicut ad aliis rebus, quia accidentia et substantiae viliores visu possunt facere suas virtutes, multo magis ergo potest visus. Et patet per hoc, quod oculus est visibilis a se, ut per speculum, et ab alio potest videri. Sed nihil videtur nisi per speciem venientem a re visa. Sed an species haec, seu virtus visiva, seu radii visuales fiant ab oculo usque ad rem visam, dubium fuit semper apud sapientes. Sed Aristoteles sua dissolvit auctoritate decimo nono De animalibus hanc quaestionem, dicens quod nihil aliud est videre, quam virtutem visivam fieri ad rem visam. […] Et si volumus per sanctos hoc confirmare, dicemus, quod ipsi concordant in hoc, et praecipue Augustinus; nam vult in sexto Musicae quod species visus veniat et vegetetur in aere usque ad rem. Unde sicut res inanimata facit suam speciem inanimatam, sic res animata facit speciem, quae habet quodammodo virtutem animae. Nam sicut se habet res inanimata ad suam speciem, quae similis est ei, sic se habet animata res ad speciem similem. Non tamen propter hoc medium quod est inanimatum erit animatum, sed assimilabitur animato per suam similitudinem iam receptam.

Теперь надлежит рассмотреть, требуется ли для акта видения speies глаза. Ясно, однако, что зрение производит species как и прочие вещи, ибо акциденции и субстанции, куда менее благородные, чем зрение, могут производить свои силы; следовательно, куда скорее на это способно зрение. И из этого ясно, что глаз видим сам для себя, например, с помощью зеркала, и может быть видим другим [глазом]. Но ничто не может быть видимо кроме как благодаря species, исходящему от видимой вещи. Но среди мудрецов всегда существовало сомнение, распространяются ли от глаза вплоть до наблюдаемого [объекта] этот species, или зрительная сила, или зрительные лучи. Аристотель решает этот вопрос своим авторитетом в XIX книге О животных, утверждая, что зрение есть не что иное, как распространение зрительной силы [от глаза] до видимой вещи. […] А если мы хотим подтвердить это с помощью [высказываний] святых, мы должны сказать, что и они согласны в этом [с Аристотелем], и, прежде всего, Августин. Ибо он говорит в VI книге О музыке, что зрительный species исходит [от глаза] и распространяется в воздухе вплоть до вещи. Поэтому как неодушевленная вещь производит свой неодушевленный species, так и одушевленная вещь производит species, который некоторым образом обладает способностью души. Ибо как неодушевленная вещь относится к своему species, ей подобному, так и одушевленная вещь — к подобному ей species. Однако вследствие этого неодушевленная среда, [в которой распространяется species], не становится одушевленной, но уподобляется одушевленному благодаря его подобию [т. е. зрительному species], уже ею воспринятому.

Capitulum III. In quo obiectiones solvuntur.

Глава III. В которой опровергаются возражения

Et si contra hoc allegentur Alhazen, et Avicenna tertio De anima, et Averroes in libello suo De sensu et sensato, respondeo quod non sunt contra generationem speciei visus, nec contra hoc quod faciat ad operationem visus, sed contra eos, qui posuerunt aliquod corpus ut speciem visibilem vel consimilem protendi a visu usque ad rem visam, per quod visus sentiret rem ipsam, et quod raperet speciem rei visae ac reportaret eam in visum. Haec enim fuit opinio aliquo rum antiquorum in hac parte, qui nondum fuerunt experti certitudinem visionis. Dicendum est ergo quod praedicti philosophi, scilicet, Alhazen et Avicenna et Averroes, nihil aliud impugnant, sicut patet ex eorum textu. Sed tamen vulgus imbuitur contrario propter exemplum Aristotelis in Topicis, quia quod quilibet audit a iuventute trahit in consuetudinem, ut aliud recipere non velit. Aristoteles enim in libro Topicorum, quia dat artem arguendi ad omne problema, ponit exempla, quae sunt positiones philosophorum de quibus fuit dubitatio et sermo communis inter eos, sicut manifestum est ex libro illo. Et ideo illud exemplum famosum, quod visus fiat intus suscipiendo et non extramittendo, recitat secundum opiniones famosas. Nam Stoici sic posuerunt. […] Non ergo asserit Aristoteles quod visus non fiat extramittendo, sed recitat secundum opinionem vulgatam, et pro exemplo non pro veritate. Quod etiam secundo De anima nitatur ostendere, quod universaliter sensus est de genere virtutum passivarum, et non docet sensum esse activum: dicendum est, quod hoc fuit necessarium propter positionem sui magistri Platonis, et multorum Platonicorum. Nam vulgatum fuit inter eos, quod visus tantummodo fuit activus, et quod emitteret speciem visibilem ad omnia visibilia contuenda, unde subito ad astra visus secundum eos mittit speciem visibilem qui contuetur ea et reddit visui species earum. Et ideo Aristoteles, qui voluit certificare de singulis secundum possibilitatem sui temporis, reprobavit utramque opinionem de visu, scilicet Stoicorum, qui posuerunt eum tantum esse passivum, et Platonicorum, qui voluerunt esse tantum vel principaliter activum. […] Sed unam scilicet Stoicorum libro De animalibus destruit, aliam Platonicorum libro De anima, sicut ei placuit. Exercitati vero in philosophia Aristotelis et praecipue in perspectiva aestimant quod visus est activus et passivus. Nam recipit speciem rei visae, et facit suam virtutem in medium usque ad visibile. Quoniam multiplicatio speciei ad omnem distantiam est in instanti, ut plures aestimant, vel magis in tempore sed tamen insensibili, et latet sensum hoc tempus propter sui parvitatem.