Nec silentio prætermittenda est elegantissima, et audacter dicam, certissima alterius loci eiusdem Theonis emendatio pagina 164, vbi de octonario loquitur: refertur ibi vetus inscriptio quam in columna Ægyptiaca reperiri tradidit Euander hoc modo, Πρεσβύτατος πάντων Οσιρις θεοῖς ἀθανάτοις πνεύματι καὶ οὐρανῷ ἡλίῳ καὶ σελήνῃ καὶ γῇ καὶ νυκτὶ καὶ πατρὶ τῶν ὄντων καὶ τῶν ἐσομένων ΕΡΩΤΕΙ μνημεῖα τῆς αὐτοῦ ἀρετῆς βίου συντάξεως id est, vt vertit Bullialdus, antiquissimus omnium Rex Osiris diis immortalibus Spiritui, et Cœlo, Soli, et Lunæ, et Terræ, et Nocti, et Diei, et patri eorum quæ sunt quæque futura sunt, prædicabo memoriam magnificentiæ ordinis vitæ eius: mendosum procul dubio in hac inscriptione illud ΕΡΩΤΕ, et hanc lectionem si retineas quis inde sensus elici poterit? legendum igitur ΕΡΩΤΙ, atque ita parvâ vnius scilicet litteræ mutatione huic loco sua lux, et amori sua laus facile restituitur; nec aliena est ab hoc loco sapientissimi Platonis, cuius velut interpres Smyrnæus ille, sententia, dum ait in conuiuio καὶ μὲν δὴ τήν γε τῶν ζώων ποίησιν πάντων τίς ἐναντιώσεται μὴ οὐκὶ ἔρωτος εἶναι σοφίαν ᾖ γίγνεται καὶ φύεται πάντα τὰ ζῶα, etenim animalium omnium effectionem, vt vertit Serranus, ex amoris sapientiâ existere, id est gigni atque nasci, ecquis negauerit,
His emendationibus vnam aut alteram duorum insignium locorum addam, quorum primus est apud Sextum Empyricum, alter apud Athenæum: Sextus ille lib. 1. Pyrrhonianum hypotyposeon pag. 12, ostendere conatur quam variæ sint pro diuersitate ætatum Phantasiæ, παρὰ δὲ τὰς ἡλικίας, inquit, ὅτι ὁ αὐτὸς ἀὴρ τοῖς μὲν γέρουσι ψυχρὸς εἶναι δοκεῖ, τοῖς δὲ ἀκμάζουσιν εὔκρατος καὶ αὐτὸ βρῶμα τοῖς μὲν πρεσβυτάτοις ἀμαυρὸν φαίνεται, τοῖς δὲ ἀκμάζουσι κατακορὲς, καὶ φωνὴ ἡ αὐτὴ τοῖς μὴν ἀμαυρὰ δοκεῖ τυγχάνειν, τοῖς δὲ ἐξάκουστος, id est, vt vertit Henricus Stephanus, ex ætatibus autem quoniam idem aer senibus quidern frigidus esse videtur, aliis qui in ætatis flore constitute sunt bene temperatus, et idem cibus senibus quidem tenuis videtur at iis qui florent ætate crassus, eodem modo et vox eadem, alijs quidem depressa esse videtur, alijs vero alta; at huius loci elegantior sensus erit si legatur non βρῶμα sed χρῶμα, alioquin de sensu visus qui facilè maximam mutationem patitur, nullus hîc foret sermo, præterea τὸ ἀμαυρὸν melius colori conuenit quam cibo, et æque de colore ac de cibo dici potest τὸ κατακορὲς, sic apud Virgilium legimus, saturatas murice vestes et hyali saturo fucata colore.
Nunc ad Athenæi locum transeo; quis autem vrbanissimi illius scriptoris sales variâ conditos eruditione ignorat? Et si quid in eo frigidum aut inficetum occurrat quis ibi mendum subesse non suspicetur? Suspecta igitur erit lectio loci illius in quo hic auctor lib. 12. loquitur de deprauatis Alcibiadis moribus, qui locus si vulgatam lectionem retineas ipso forsan Alcibiade deprauatior erit, Athenæi verba hæc sunt Λυσίας δὲ ὁ ῥητωρ περὶ τῆς τρυφῆς αὐτοῦ λέγων φησὶν, ἐκπλεύσαντες γὰρ κοινῇ Αξίοχος καὶ Αλκιβιάδης εἰς Ελλήσποντον ἔγημαν ἐν Αβύδῳ δύο ὄντε Μεδοντιάδα τὴν Αβυδηνὴν καὶ Ξυνωκείπην, ἔπειτα αὐτοῖν γίνεται θυγάτηρ ἣν οὐκ ἔφαντο δύνασθαι γνῶναι ὁποτέρου είη, ἐπεὶ δὲ ἦν ἀνδρὸς ὡραῖα ξυνεκοιμῶντο καὶ ταύτῃ, καὶ εἰ μὲν χρῷτο καὶ ἔχοι Αλκιβιάδης Αξιόχου ἔφασκεν εἶναι θυγατέρα, εἰ δὲ Αξιόχος, Αλκιβιάδου, error hic procul dubio in voce illa ξυνωκείπην et legendum ξυνωκείτην hoc est concubuerunt, atque ita si falsa Xynoceipe deleatur, et sola supersit illa duobus nupta Medontias, portentosæ istorum iuuenum libidinis nouitati nihil detrahetur; veritas autem istius emendationis satis per se patet, et ex ipsâ loci serie elici potest, in quo illud δύο ὄντε alioqui superuacaneum foret, nec iam amplius ambigua proles; ratio igitur illius correctionis in promptu est, cui eiusdem Athenæi accedit authoritas, is enim lib. 13. iterum de Alcibiade loquitur hoc modo, Μεδοντίδος γοῦν τῆς Αβυδηνῆς ἐξ ἀκοῆς ἔστερξε καὶ πλεύσας εἰς Ελλήσποντον σὺν Αξιόχῳ ὃς ἦν αὐτοῦ τῆς ὥρας ἐραστὴς, ὥς φησι Λυσίας ὁ ῥήτωρ ἐν τῷ κατ΄ αὐτοῦ λόγῳ, καὶ ταύτης ἐκοινώνησεν αὐτῷ, id est vt interpretatur Dalechampius, Medontidem Abydenam auditione tantum ille amare cœpit, et imprimis charam habuit, eam tamen cum Hellespontum nauibus adiisset, Axiocho navigationis comiti, et pulchritudinis ipsius amatori, vt inquit Lysias in oratione quamn contra eum scripsit, vtendam dedit, ibi autem fictitiæ Xynoceipes nulla mentio, et illud ἐκοινώνησεν æque ac ξυνωκείτην communes Alcibiadis, et Axiochi amores fuisse satis arguit.