Выбрать главу

QUID ACCIDERIT ISTIS,

qui inquirere voluerunt, quidnam ageret magnus Dux

Quidam secretarius magni Ducis sanguine ipsi junctus, semel ad epulas invitarat aliquot aulicos sibi familiares, quos sane splendide ac laute excipiebat: oblitus est autem, dum ita hilaris esset inter amicos (sicut saepius evenire solet) adire Principem magnum Ducem: misit unum ex suis pueris in palatium Principis, qui prospiceret, quidnam ageretur in basilica apud magnum Ducem. Puer autem cum ascenderet per gradus palatii, vidit magnum Ducem, alloquentem quendam consiliarium, quo conspecto famulus revertitur domum, ad herum id ei relatum. Deinde vero cum magnus Dux amandasset illum consiliarium, cum quo conferebat, interrogavit cujusnam famulus venisset in aulam, et quam ob causam. Evocatur ille famulus ex itinere, et respondet, se eo missum, visum quidnam ageretur in palatio magni Ducis: derepente Princeps, ubi causam intellexisset, retinuit penes se famulum, et accersi jubet tam ipsum secretarium, quam ejus convivas: qui ubi venissent, variis tormentis discruciari jussit eos, volens ab illis extorquere, cur misissent famulum in regiam, percunctatum de eo: curve ad tam splendidum convenissent convivium, pariter rescire cupiebat, quos de ipso sermones secretos tenerent. Itaque excruciati tam diris tormentis allii expirarunt, alios vero facultatibus exutos omnibus, semimortuos reliquit. Itaque ab illo tempore, et tam atroci ac tristi facinore nemo ausus est mittere aliquem famulum, visum quid agatur in palatio Principis: immo potius hora statuta ipsi consiliarii penitus adsunt, et proceres praesentes veniunt.

Quidam etiam Wlodimirus Morozow cognominatus, vir celebritate famae insignis et maturae aetatis, gravitateque plenus Palatinus, semel quadam misericordia motus condere fecit humi miserum hominem, qui magni Ducis imperio interfectus fuerat. Is autem homo fuerat famulus Ducis Curpiski, qui ad Regem Poloniae defecerat. Hanc itaque ob causam magnus Dux arguebat hunc Wlodimirum perfidiae, ac si a partibus fugitivi Curpski staret, et in Lithuaniam ad ipsum litteras dedisset. Itaque subito conjectus est in carceres, ubi cum longissimo temporis intervallo haesisset, extractus et oblatus et magno Duci, cum esset in suo palatio et aula regia, Alexandrowa dicta, discruciatusque est maximis tormentis, cum ab eo nihil extorquere potuissent, tandem mortuus, et cadaver in aquas conjectum est.

Basilius Dimitrovicius, vir summus et celebris in re militari, affecerat injuriis aliquot praefectos tormentorum bellicorum, cum Moscovitas, tum et Germanos: quorum duo cum vellent fuga sibi consulere, capti sunt a viarum custodibus in finibus Lithuaniae, illi statim deducti sunt ad magnum Ducem, qui tum erat in arce fortissima, vulgo Wolochda appellata, et miseri illi quaestionibus adhibiti, fassi sunt, at falso, quod scilicet missi fuissent in Lithuaniam a suo illo praefecto Basilio. Itaque magnus Dux Basilium Dimitrovicium ad se accersit ex ipsa Moscovia, variisque

ЧТО СЛУЧИЛОСЬ С ТЕМИ,

которые захотели узнать, что делает великий князь

Некий секретарь великого князя, его кровный родственник92, однажды пригласил на пир нескольких придворных, своих приятелей, и принял их, конечно, весьма пышно. Однако, веселясь с друзьями, он забыл посетить государя великого князя. И он послал одного из своих слуг во дворец государя, чтобы тот посмотрел, что делается в церкви у великого князя. Слуга, не дойдя нескольких шагов до дворца, увидел великого князя, разговаривающего с каким-то советником; заметив его, слуга поворачивает домой, чтобы доложить это хозяину. Но потом, когда великий князь отослал того советника, с которым разговаривал, он спросил, чей это слуга приходил ко двору и по какой причине. Тотчас слугу возвращают с дороги, и он отвечает, что послан посмотреть, что делается во дворце великого князя. Государь, услышав о причине, внезапно задержал слугу у себя и приказывает позвать как самого секретаря, так и его сотрапезников. Когда они явились, он приказал их пытать по-всячески, желая вымучить ответ, зачем они послали слугу во дворец расспрашивать о нем. И зачем они собрались на такой пышный пир, и одновременно он желал узнать, какие тайные разговоры они вели о нем. В конце концов, одни умерли, замученные жестокими пытками, других же, лишив всего имущества, он оставил полумертвыми. Итак, с этого времени, после такого ужасного и печального события никто не осмеливался посылать слугу посмотреть, что делается при дворе государя; наоборот, в установленный час сами советники находятся внутри, и являются все наличные вельможи.