Выбрать главу

Licet tecum riseris: 'Vetule, stultule urse! nihil aperte dixisti quia eum admodum dilexisti et umbellam petitum domum isti.

'Te ecce, Winnie ille Pu deorsum clamavit simul ac ad arborem redisti. 'Iam trepidavi! Certe reperi apes nunc suspicionem habere!

'Vis me umbellam expandere?

'Volo, sed exspecta momentum temporis. Efficaciter agendum est. Apis praesertim fallenda est regina apium. Potesne ab imo reginam ipsam videre?

'Non possum.

'Dolendum est. Nunc si umbellam tenens citro ultroque commees et dicas: "Heu, eheu, aliquid imbrem praemonet," ego quoque quantum plurimum potero, praestabo et carmen quoddam nebulosum canam, sicut nubeculis parvulis canere datum est. . age, perge!

Dum ultro citroque commeabas num nubes minaturae essent scire avens Winnie ille Pu carmen istud cantitavit:

Quis vult in terra stare Cum possit volitare? Parva nubecula Cantitat carmina.
Quis vult in terra stare Cum possit volitare? Vita nubeculae Est fons superbiae.

Apes sicut antea magna cum suspicione bombilabant. Nonnullae ex apiario egressae, reapse, nubeculam alteram stropham carminis cantantem circumvolabant et una ex illis per punctum temporis in naso nubeculae se posuit deinde autem alis se sustulit.

'Christophore — heus — Robine, clamavit nubecula.

'Quid est?

'Mecum cogitavi et consilium magni momenti cepi. Istud est genus falsum apium!

'Serion' dicis tu?

'Sane, est genus falsum. Credo igitur eas mel falsum conficere, annon?

'Ain' tu?

'Sane. Censeo igitur mihi descendendum esse.

'Quomodo? rogavisti.

Qua de re Winnie ille Pu nondum secum meditatus erat. Funiculo repente e manibus misso — bump — praecipitaret et imaginem eam in animo abhorrebat. Itaque diutissime meditatus dixit:

'Christophore Robine, folliculum ictu sclopeti perforare debes. Adtulisti sclopetum.?

'Scilicet, adtuli, dixisti. 'Sed ita folliculum, diruo, dixisti.

'At ni id fit, dixit Pu, 'me folliculum dimittere oportet et egomet diruor!

Quibus ursi verbis auditis vidisti quomodo res se haberet et sclopetum folliculo caute collineans globum e fistula emisisti.

'Vae! exclamavit Pu.

'Procul aberravi? rogavisti.

'Minime aberrasti, dixit Pu, 'sed aberrasti a folliculo.

Ictum iterans 'me paenitet, dixisti et tunc demum folliculum attigisti; aer lente efflavit et Winnie ille Pu fluctuans per auras delapsus est.

Sed quia bracchia eius totum per tempus funiculum folliculi tenuerant, adeo riguerant, ut hebdomade amplius erecta permanserint, et quotienscumque musca quaedam in rostro eius consederat eam flatu abigere cogebatur. Existimo — sed non habeo pro certo — inde urso nomen Pu inditum esse.

'Est hic finis fabulae? rogavit Christophorus Robinus.

'Est finis unius. Sunt multae.

'De Puo et de me?

'De Porcello et de Lepore et de omnibus vobis. Nonne recordaris?

'Recordor, sed cum recordari conor, mihi excidit.

'. . diem cum Pu ac Porcellus heffalumpum capere conati sunt. .

'Non ceperunt, ceperuntne?

'Minime vero.

'Pu nequivit, quia omnis cerebri expers est. Ego autem heffalumpum cepi?

'Vere, istud pars fabulae est.

Christophorus Robinus adnuit:

'Egomet reminiscor, dixit. 'Sed eae res fugiunt Pui memoriam, qua de causa fabulas bis narratas diligit. Tum tamen fabula vera est, non solum opus memoriae.

'Equidem non secus sentio, dixi.

Christophorus Robinus suspirium ab imo duxit, ursum pede apprehendit et Pum post se trahens ad ostium iit.

Apud ostium se convertens dixit:

'Venisne ut me in balneo videas?

'Possum, dixi.

'Num eum ictu laesi?

'Minime vero.

Adnuit et exiit et interposito deinde brevi tempore audivi Winnie ille Pum BUMP-BUMP-BUMP gradibus post eum ascendere.

II

Quo in capite Pu visitatum it et in angustias incurrit

Eduardus Ursus, amicis suis agnomine 'Winnie ille Pu' — aut breviter 'Pu' — notus, die quodam canticum semihiantibus labellis superbe eliquans silvam perambulabat. Bene mane ante speculum in graciliscenda corpus exercitia incumbens susurrulum quendam excogitaverat. Tra-la-la, tra-la-la, se quam maxime erigens, tra-la-la, tra-la — succurrite — la-la-bracchiis deflexis hallucem tangere conans. Post jentaculum susurrum repetiit reiteravitque donec memoria tenuit et nunc ab initio usque ad finem sine ullo errore cantitabat:

Tra-la-la, tra-la-la Tra-la-la, tra-la-la Rum-tum-tiddle-um-tum Tiddle-iddle, tiddle-iddle Rum-tum-tum-tiddle-um.

Susurrum istum susurrabat et alacriter per silvam ambulabat scire avens, quid alii agerent, et quid ipse, si alius quis esset, sentiret, cum repente ad locum arenosum pervenit, ubi magnum foramen erat.

'Heus! dixit Pu (Rum-tum-tiddle-um-tum). 'Si de aliqua re quid sciam, foramen istud leporern significat, dixit, 'et lepus convictum significat, dixit, 'convictus autem significat aliquid esculenti, aliquem me-susurrantem-auscultantem, cetera. Rum-tum-tiddle-um.

Itaque se inclinans caput in foramen introduxit et clamavit:

'Heus, ecquis domi est?

Fuit intus rumor quidam sternutamenti similis et deinde denuo silentium.

'Dixi equidem et dico: ecquis domi est? clamavit Pu magna voce.

'Minime, respondit vox; deinde subiunxit: 'Noli tam magna voce clamare. Jam in primo te clarissime audivi.

'Malum! dixit Pu. 'Nemo prorsus adest?

'Nemo!

Winnie ille Pu caput foramine extraxit, aliquamdiu cogitabat et secum cogitabat: 'Aliquis adesse debet quia aliquem «nemo» dixisse oportuit. 'Caput ergo iterum in foramen inseruit et dixit:

'Heus, Lepus, esne tu?

'Non sum, dixit Lepus nunc mutata voce.

'Nonne haec vox Leporem sonat?

'Non puto, dixit Lepus. 'Nollem sonaret.

’O’ dixit Pu.

Caput e foramine extraxit, aliquamdiu meditatus est, deinde caput iterum immisit et dixit:

'Quaeso bona venia, dic mihi: ubi est Lepus?

'Abiit ad amicum suum Ursum Pum visendum, quia ille ei ex animo amicus est.

'Sed egomet sum ille! exclamavit Pu obstupefactus.

'Tune ille ursus?

'Ursus Pu.

'Tibi persuasum est? dixit Lepus magis etiam obstupefactus.

'Credo hercle esse, dixit Pu.

'Age igitur, veni intro!

Pu sese pressit, pressit, pressit et tandem per foramen se intulit.

'Jure dixisti, inquit Lepus eum ab omni parte conspiciens. 'Certe, es. Gratus mihi venis.

'Quid cogitavisti quis essem?

'Pro certo non habui. Non ignoras, quomodo res in silva se habeat. Domus omnibus patere nequit. Circumspicere oportet. Quid de buccella quadam opinaris?

Pu hora matutina undecima buccellam parvulam sempre diligebat et gaudio exsultavit cum Lepus patinas et cantharos in mensa apponeret. Et cum Lepus interrogaret: 'Mavis mel vel lac condensatum cum pane tuo? tanta alacritate affectus est, ut 'Utrumque' diceret, sed deinde, ne avidus videretur, addidit: 'Sed, amabo te, mitte panem! Postea aliquamdiu nihil dixit. . donec postremo, voce satis viscosa secum murmurans exsurrexit, ungulam Leporis amabiliter ungula iunxit et dixit, sibi abeundum esse.

'Tempus abire tibi est? dixit Lepus urbane.

'Sane, dixit Pu. 'Paulisper manere possum, si tu. . si quid. . et manifeste versus cellam penariam prospicere conatus est.

'Profecto, dixit Lepus, 'ego quoque exiturus eram.

'Bene, denique exeo. Vale!

'Vale, si certum habes te nil amplius quaerere.

'Estne aliquid amplius? rogavit Pu velociter.