Выбрать главу

Tunc demum Porcellus intellexit se porcellum stultulum fuisse et adeo eum pudebat stultitiae suae ut recta via domum curreret et ex capite laborans cubitum iret. Christophorus Robinus autem et Pu ad jentaculum sumendum domum ierunt.

'O urse, dixit Christophorus Robinus, 'quam ex animo te diligo!

'Egomet quoque te, dixit Pu.

VI

Quo in capite Ior Natalem agit Diem et duo dona accipit

I or, auritulus ille annosus et cinereus apud ripam rivuli stabat et sese in aqua intuebatur. 'Patheticum! dixit. 'Mehercle, ita est. Patheticum.

Se convertens lente viginti ulnas secundum flumen descendit, vado transiit, et in ulteriore ripa lente rediit. Deinde se iterum in aqua adspexit.

'Non secus ac fore suspicatus eram, dixit. 'Hoc latere ne minime quidem melius. Sed nemo curat. Nemini curae est. Patheticum, ita est.

Tum strepitus in filicibus post eum factus est et exiit Pu.

'Ominor tibi bonas horas matutinas, dixit Pu.

'Salve, Urse Pu, dixit maestus Ior. 'Si mane bonum est, dixit. 'Quod in dubium voco, dixit.

'Cur? Quid tibi accidit?

'Nihil, Pu urse, nihil. Non omnes possumus et nonnulli nostrum nequeunt. Res non aliter se habet.

'Quid nequeunt nonnulli? dixit nasum perfricans Pu.

'Hilaritas, chorea, carmina, circa morum saltamus!

'O, dixit Pu. Per multum tempus meditatus est deinde rogavit: 'Qualis morus est ea?

'Bonhommy, perrexit Ior maestus. 'Vox gallica, quae «bonhommy» significat. Nolo queri, sed ecce.

Pu magno quodam saxo consedit et conatus est, id responsum quo valeret, intellegere. Ei quasi aenigma apparebat et ipse nunquam aenigmator praeclarus fuerat, quia ursus pauxilli cerebri erat. Itaque loco solutionis 'crustulum cru' cantavit:

Crustulum, crustulum, crustulum cru Cano aenigmata, canis ac tu? Crustulum, crustulum, crustulum crum Cerebrum meum est fatiga-tum.

Fuit prima stropha. Ea stropha confecta Ior non dixit eam non dilexisse, itaque Pu ei amabiliter secundam stropham cantavit:

Crustulum, crustulum, crustulum cru Volitant aves, dic volitas tu? Crustulum, crustulum, crustulum crum Cerebrum meum est fatiga-tum.

Nec tunc quidem Ior aliquid dixit, itaque Pu tertiam stropham tranquille secum murmuravit:

Crustulum, crustulum, crustulum cru Sibilo bene, dic sibilas tu? Crustulum, crustulum, crustulum crum Cerebrum meum est fatiga-tum.

'Optime, dixit Ior, 'Canta! Umti-tiddl, umty tu. Hic collegimus Nuces et Maium. Delectamini!

'Delector, dixit Pu.

'Nonnulli possunt, dixit Ior.

'Accidit aliquid?

'Aliquid accidit?

'Tristis appares, Ior.

'Tristis? Quid est cur sim tristis? Est dies meus natalis. Faustissimus anni dies.

'Dies tuus natalis? dixit Pu mirabundus.

'Videlicet est. Nonne vides? Ecce munera, quae accepi. Ungulam hinc et illinc agitavit. 'Vide libum natalicium! Candelas et saccharum roseum!

Pu primum ad dextram, deinde ad sinistram spectavit.

'Dona? dixit Pu. 'Libum natalicium? dixit Pu. 'Ubi?

'Ea videre nequis?

'Nequeo, dixit Pu.

'Etiam ego nequeo, dixit Ior. 'Jocus, explicavit. 'Ha — ha!

Pu omnibus his rebus commotus caput perfricuit.

'Reapse dies natalis tuus est? rogavit.

'Profecto.

'O — utinam dies iste saepe et laete revertatur, Ior!

'Tibi etiam reditus frequentes et felices ominor, Pu.

'Sed non est dies natalis meus.

'Minime. Meus est.

'Sed dixisti: reditus frequentes et felices. .

'Dixi: quidni? Non semper die natali miser esse debes.

'Teneo, dixit Pu.

'Satis superque malum est, dixit Ior paene collabens, 'ut egomet omnibus modis miser sim sine muneribus, sine crustulis et candelis, quia nemo respectum mei qui debetur habet, sed si etiam omnes ceten miseri. .

Hoc Pu ferre non potuit. 'Mane dum, dixit Iori se convertens et quam ocissime domum properavit. Conscius sibi erat, se misero Iori illico donum quodlibet ferre oportere, et de apto dono posterius cogitare posse.

Ante fores Porcellum invenit, qui ad pulsatorem manu prehendendum subsultabat.

'Salve Porcelle, dixit.

'Salve Pu, dixit Porcellus.

'Quid tibi mentis est?

'Pulsatorem manu prehendere volebam, dixit Porcellus. 'Praeteribam. .

'Sine me id pro te facere, dixit Pu urbane. Itaque pulsatorem apprehendit et ostium pulsavit. 'Modo Iorem vili, coepit, 'et Ior ille acerbus in sorte iniqua est, quia ex hac luce ordinat annos neque quisquam hoc animadvertit et valde tristis est — probe nosti Iorem — illic stabat et. . quicumque hic habitat, quousque tardat ostium aperire! Et iterum pulsavit.

'Sed Pu, dixit Porcellus, 'haeccine domus tua esti'

'O, dixit Pu, 'sane, ita est, dixit, 'Age, eamus igitur intro! Introierunt. Pu nihil potius fecit, quam ut ad armarium iret ad se certiorem faciendum an vasculum mellis reliquum esset. Vasculum aderat, itaque prehendit.

'Hoc Iori dono, explicavit, 'ad natalicium diem colendum. Tu quid das?

'Nonne conjunctim id dare possumus? dixit Porcellus. 'Uterque nostrum?

'Minime, dixit Pu. 'Hoc non est bonum consilium.

'Esto, ei folliculum dabo. Mihi unus ex convivio superest. Abeo et statim afferam. Visne?

'Ecce, Porcelle, optimum quidem consilium. Id est quod ad Iorem laetificandum oportet. Folliculos habentes nunquam lugent.

Itaque Porcellus viam capessivit. In contrarium autem abiit Pu cum vase mellis.

Dies aestuosos erat iter autem longum, Nondum plus quam dimidium itineris confecerat, cum sensu mirabili affectus est. Sensus ab apice nasi ortus eum omnino pervasit et per plantas pedum exiit. Erat quasi si quis in sinu diceret: 'Age Pu, buccellae hora est!

'Eheu, eheu, dixit Pu, 'latuit me tam sero esse.

Consedit igitur et operculum vasculi mellis sublevavit.

'Oportunissime accidit quod hoc mecum tuli, cogitavit. 'Sunt ursi qui die calido sicut hodierno exeuntes nunquam cogitaverint aliquantulum alicuius rei secum portare. Et manducare coepit.

'Videamus igitur! cogitabat imis fundis vasculi lambitis. 'Quonam eram iturus? Lente exsurrexit.

Et tunc illico in mentem ei venit: 'Natalicium Ioris manducaverat!

'Malum! exclamavit Pu. 'Quid faciam? Oportet me ei aliquid ferre! Paulisper consilium capere nequivit. Deinde cogitavit: 'Est vas lepidum etsi melle carens et si lavavero et si quis "felicem natalem" inscripserit Ior in eo res conservare poterit, quod ei commode eveniet. Et quia silvam Centum Jugerum perambulare contigit, iter capessivit ad Bubonem, ibi habitantem, visitandum.

'Salve Bubo, dixit. 'Salve Pu, dixit Bubo.

'Utinam natalis dies Ioris saepe et feliciter revertatur! dixit Pu.

'Pro certon'? Ior diem natalem agit?

'Quid ei dono dabis, Bubo?

'Quid ei dono das, Pu?

'Do ei vasculum utile ad res conservandas idoneum et te rogare volebam. .

'Estne hoc? dixit Bubo, vas e manibus Pui apprehendens.

'Hoc, et te rogare volebam. .

'Aliquis mel in eo tenebat, dixit Bubo.

'Quidlibet in vase conservari potest, dixit Pu graviter. 'Utilissimum est. Te rogare volebam. .

'Oportet vasi "faustum natalem" inscribere.

'Id est quod rogaturus eram, dixit Pu. 'Orthographia mea vacillat. Est bona orthographia sed vacillat et litterae in loca falsa cadunt. Scribasne "faustum natalem" pro me?

'Est lepidum, dixit Bubo, vas ab omni parte inspiciens. 'Conjunctene malles mecum vas dare? A nobis ambobus?

'Plane nego, dixit Pu. 'Id consilium pessimum est. Nunc primum vas bene eluam, postea autem scribere poteris.