Выбрать главу

'Sedecim, dixit Porcellus.

'Septemdecim, nonne, dixit Lepus. 'Et uno pro muccinio — denique duodeviginti. Duodeviginti marsupia una veste! Tempus me deficit. Secundum haec longum et meditabundum fuit silentium. . deinde Pu, qui aliquamdiu graviter frontem corrugaverat, dixit: 'Censeo ea quindecim esse'

'Quae? dixit Lepus.

'Quindecim.

'Quindecim quae?

'Familiae tuae membra!

'Quid refert ad eos?

Pu rostrum perfricans dixit se Leporem de familia sua loqui cogitavisse.

'Locutus sum? dixit Lepus obiter.

'Sane, dixisti. .

'Sed hoc ne curaris mi Pu, dixit Porcellus impatienter. 'Quaeritur: quid nobis est propter Cangam ageadum?

'Teneo, dixit Pu.

'Optimus modus procedendi, dixit Lepus, 'est hic: optimus modus est Rum parvulum furto subducere et eum abscondere, et postea, cum Canga rogaverit: "Ubi est Ru ille parvulus?" dicemus: "Eheu!"

'Eheu, dixit Pu, se exercens. 'Eheu, eheu. . Scilicet, perrexit, 'possumus eheu dicere et Rum furto non subducentes.

'Pu, dixit Lepus cum bona gratia, 'nec quicquam habes cerebri.

'Fateor, dixit Pu remissus.

'Heu dicimus ad Cangam certiorem faciendam, nos ubi Ru sit, scire. Eheu significat: dicemus, ubi Ru sit, si promiseris te silvam relicturam et nunquam reversuram esse. Nunc, dum cogito, favete linguis!

Pu in angulum cubiculi concessit et conatus est, apta voce 'eheu' dicere. Modo ei videbatur id, quod Lepus sentiret, optime exponere, modo minime vero. 'Totum in exercitatione esse puto, cogitabat. 'Scire aveo, an Canga quoque se exercere debeat, si vult nos intellegere.

'Reliquitur aliquid ad resolvendum, dixit Porcellus timidissimo murmure subsultans. 'Cum Christophoro Robino locutus sum et mihi dixit Cangas omnino in numero animalium ferocium haberi. Animalia quamvis ferocia minime timeo, sed neminem latet unum animalium ferocium progenie orbatum tam ferox fieri, quam duo animalium ferocium. Quo casu forsitan stultum sit «eheu» dicere.

'Porcelle, dixit Lepus graphidem capiens et acumen eius lambens, 'hebes infirmusque es.

'Manu fortem esse difficile est, dixit Porcellus singultim, 'de animalium pusillorum grege porco!

Lepus, qui sedule scribere coeperat suspiciens dixit:

'Est, quia animal parvulum es, quod tu nobis in incepto futuro utilissimus eris.

Porcellus se maximi momenti esse animo fingens adeo ardebat studio, ut timoris oblivisceretur, et cum Lepus pergeret et diceret Cangas hiemis modo tempore feroces, ceteris anni temporibus autem mansuetas esse, vix sere continuit, tantopere ereim cupiebat statim prodesse.

'Et quod ad me pertinet, quid faciamus? dixit Pu tristis. 'Timeo me utilem minime fore.

'Accipe in bonam partem Pu, dixit Porcellus consolatorie. 'Forsitan alio tempore.

'Absque Puo foret, Lepus graphidem acuens sollemniter dixit, 'totum inceptum fieri nequeat.

'Heus! dixit Porcellus et conatus est deceptus non videri. Pu autem in angulum cubiculi iit et superbus secum dixit: 'Sine me fieri non potest! Talis ursus sum!

'Quin, audite omnes, ducit Lepus, cum scripturam finivisset, et Pu atque Porcellus oribus hiantibus intentissime audientiam fecerunt. Id est quod Lepus legit:

CONSILIUM RUI PARVULI CAPIENDI

1 Rerum notio generalis: Canga omnes nos velocitate praecurrit, etiam me.

2 Ulterioris rei notio generalis: Canga Rum parvulum nunquam e conspectu suo amittit, nisi in marsupio tute conditum.

3 Igitur: si Rum parvulum capere volumus, vehementer impetum sumere opus est, quia Canga. omnes nos velocitate praecurrit etiam me (vide 1).

4 Consilium: si Ru ex marsupio exsiliret, Porcellus autem introsiliret, Canga differentiam haud animadverteret, quia Porcellus animal pusillum est.

5 Sicut Ru.

6 Sed, ne Canga Porcellum introsilientem videat, antea alio debet vertere oculos.

7 Vide 2.

8 Aliud consilium: si Pu cum ea assidue confabularetur, forsitan paulisper oculos alio verteret.

9 Et ego cum Ruo aufugere potero.

10 Velociter.

11 Et Canga discrimen non, nisi sero, animadvertet.

Sane, Lepus haec superbe recitavit, nec quisquam, cum perorasset per punctum temporis locutus est. Deinde Porcellus, qui sine ullo murmure os vicissim aperuerat et clauserat, valuit rauce proferre:

'Et. . quid tum inde?

'Quid putas?

'Cum Canga vere discrimen animadvertet. .

'Tum nos omnes «eheu» dicimus.

'Nos tres?

'Nos.

'Heu!

'Quid hoc tibi vult, o Porcelle?

'Nihil, dixit Porcellus, 'tamdiu hoc nos tres dicimus. Tamdiu nos tres hoc dicimus, dixit Porcellus, 'incredibile est, quam ego ista non curem! dixit, 'sed nolo solus «eheu» dicere. Longe abest, ut adeo bene sonaret. Ceterum, dixit, 'pro certo habesne quod de mensibus hibemis dixisti?

'De mensibus hibernis?

'Ita est: quod non nisi hibernis mensibus feroces sunt.

'Sane, sane, verum est. Pu mi, intellegisne quid tibi faciendum sit?

'Minime, dixit Ursus Pu. 'Nondum, dixit. 'Quid faciam vis?

'Sane, cum Canga assidue colloqui debes, ne quid animadvertat.

'Quo de proposito?

'De quibuslibet propositis!

'Putas mihi fragmenta carminum recitanda esse aut aliquid?

'Tenes, dixit Lepus. 'Optime. Venite dum mecum!

Itaque omnes Cangam quaesitum abierunt. Canga et Ru tempus pomeridianum tranquille arenoso silvae in loco agebant. Ru ille parvulus se levibus saltibus exercebat arena, in cava murium cadebat et ex eis emergebat, Canga autem trepidans: 'praeterea unum saltum, carissime, postea nobis domum est eundum, dictitabat.

Eo in puncto temporis quis alius Puo collem ascendit….

'Salve, Canga.

'Salve, Pu.

'Vide me salientem, vagivit Ru, et in aliud cavum cecidit.

'Salve Ru, amicule!

'Domum ituri eramus, dixit Canga. 'Salve Pu, Porcelle salve!

Lepus et Porcellus a contraria parte collis propius accedentes 'Salve' et 'Ave Ru' dixerunt et Ru rogavit eos, ut eum salientem adspicerent, itaque constiterunt et eum contemplati sunt.

Canga etiam contemplabatur. .

'Canga mi, dixit Pu Lepori simul atque ille bis sibi oculo annuivit, 'nescio an tibi carmina magnae curae sint. .

'Vix, dixit Canga.

'O, dixit Pu.

'Ru carissime, semel nec amplius sali, deinde nobis domum est eundum.

Per punctum temporis silentium secutum est, dum Ru in aliam foveam cecidit.

'Age, susurravit Ixpus post ungulam magna voce.

'Quoniam carminum mentio facta est, dixit Pu, 'egomet rediens poema composui. Ita incipit. . et. . videamus. .

'Mirum, exclamavit Canga. 'Nunc, Ru carissime. .

'Carmen tibi pro certo placebit, dixit Lepus.

'Maximopere placebit, dixit Porcellus.

'Tibi attento animo audiendum est, dixit Lepus.

'Ne quid te fugiat, dixit Porcellus.

'Ita est, dixit Canga, etiam tunc Rum observans.

'Quomodo incipit? dixit Lepus; Pu aliquantulum tussiculans sic orsus est:

Versus Ursi perpauli cerebri

Dies ille, dies Lunae Semper venit opportune Rogo vos et quaero id: Quid est quod et quod est quid?
Dies alter, dies Martis Est laboris et est artis Age Canga, dic si scis: Quarum? Quorum? Quid est quis?
Sequitur Mercurii dies Qualis somnus, qualis quies! Audi Lepus! Quaeritur: Quisnam? Unde? Quidni? Cur?
Dies quartus, dies Jovis Heu, aenigmata dat nobis Cogitabo forsitan: Nonne? Necne? Utrum-an?