Выбрать главу

'Minime. Porcellus non es, dixit. 'Porcellum intus et in cute novi et colorem diversissimum habet.

Porcellus dicere coepit id ita se habere, quia recens a balneo esset, deinde cogitabat hoc fortasse non dicere, et cum os, aliud quid dicturus aperiret, Canga cochlear remedii inseruit deinde tergum eius tutudit et affirmavit remedium iucunde sapere simul ac aliquis assuefactus esset.

'Non ignoravi eum Porcellum non esse, dixit Canga. 'Aveo scire qui sit.

'Forsitan unus ex stirpe Pui, dixit Christophorus Robinus. 'Filius aut patruus aut aliquis?

Canga assensa est, ut res credibiliter ita se haberet et dixit, eum appellatione signare necesse esse.

'Eum Putel vocabo, dixit Christophorus Robinus. 'Breviter: Henricum Putelum.

Sed simul ac id decretum fuit, Henricus Putelus se e complexu Cangae expedit et in terram saluit. Ingenti eius gaudio Christophorus Robinus fores apertas liquerat. Nunquam Henricus Putelus Porcellus tam velociter ac tunc cucurrerat neque prius a cursu destitit, quam ad fere domum suam pervenit. Sed cum centum ulnas a domo abesset constitit, et reliquum itineris per humum se volvit, ut colorem suum iucundum et assuetum restitueret.

Ideo Canga atque Ru in silva manebant. Et singulis Martis diebus Ru diem cum amico suo ex animo Lepore agebat, et singulis Martis diebus Canga diem cum amico ex animo Puo agebat eum saltus docens, et singulis Martis diebus Porcellus diem cum amico suo ex animo Christophoro Robino agebat.

Ita omnes denuo felices fuerunt.

VIII

Quo in capite Christophorus Robinus Expotitionem ad Palum Septentrionalem ducit

Apricissimo quodem die Pu sedato gressu summam in silvam se contulit, quid amicus suus Christophorus Robinus de ursis generaliter sentiret, speculatum. Mane jentaculum sumens (refectio parca nil praeter pauxillum confecturae favo aut duobus favis mellis illitum fuerat) novum carmen condiderat, hoc modo:

Ursuli verba cano!

Cum huc usque pervenit caput perfricuit et secum cogitavit: 'est optimum principium carminis, sed quid quod ad secundum versum pertinet? Conatus est bis aut ter 'Ho' canere, sed evidenter parum ei profuit. 'Forsitan satius sit, cogitavit, 'si

Ursuli herbas cano!

cantitem. . et cantitavit. . sed non fuit. 'Bene, praeclare, dixit, 'bis primum versum cantitabo et fortasse velociter cantando me tertium et quartum versum cantantem invenero antequam tempus habuissem eos excogitandi et Carmen Bonum eveniet. Age!

Ursuli verba cano Ursuli verba cano Non curo, cadetne nix an ros Dum favum masticat meum os Dum os meum mellis plenum est Omne coelum amoenum est.

Carmen adeo ei placebat, ut totum per iter ad summam silvam hoc cantitaret, 'at si diutius cecinero, cogitavit, 'tempus erit aliquantulum pabuli sumendi et paenultimus versus mendax erit'; quam ob rem in locum eius susurrum substituit.

Christophorus Robinus magnas caligas induens ante portam sedebat. Quam simul caligas magnas aspexit Pu intellexit Inceptum imminentem esse, dorso ungulae mel naso abstersit et quam potentissime se erexit, ut ad omnem eventum pacatus adpareret.

'Salve Christophore Robine! exclamavit.

'Salve urse Pu. Nequeo istam caligam induere.

'Malum, dixit Pu.

'Existimas te sodes, te contra me applicare posse? quia tanta vi traho, ut retrorsum cadam.

Pu consedit, ungulas solo infixit, et quanta maxima vi potuit tergo tergum Christophori Robini pressit. Christophorus Robinus autem sese contra tergum eius applicavit, traxit traxitque caligam quoad induit.

'Expeditum est, dixit Pu. 'Proximo quid faciamus?

'Nos onmes in expeditionem exibimus, dixit Christophorus Robinus exsurgens et sese detergens. 'Gratias tibi ago, Pu.

'In expotitionem exibimus? dixit avide Pu. 'Non puto me iam expotitionis participem fuisse. Quo vadimus ea in expotitione?

'Expeditionem dixi, ursule stultule! Pedi non est poti!

'Profecto, dixit Pu. 'Id non ignoro. (Sed ignorabat.)

'Ad Polum Septentrionalem inveniendum eximus.

'Profecto, dixit iterum Pu. 'Quid est Polus Septentrionalis? rogavit.

'Est res ad inveniendum apta, dixit obiter Christophorus Robinus, ipse incertus.

'Teneo, dixit Pu. 'Sunt ursi ad polum inveniendum idonei?

'Scilicet, sunt. Et etiam Lepus, Canga et quot estis omnes. Expeditio est. Id ipsum est quod appellatur expeditio. Ordo longus omnium. Iube dum potius omnes se parare dum ego sclopetum meum examino. Et nos omnes viatica adferre oportet.

'Adferre quae?

'Cibaria.

'Oh, dixit pu laetus. 'Credidi te «viatica» dixisse. Abeo et nuntio. Et presso gradu abiit.

Primus autem in quem incidit Lepus fuit.

'Heus Lepus, dixit, 'es tu?

'Putemus me non esse, dixit Lepus, 'et videamus, quorsum hoc evadat.

'Habeo aliquid tibi nuntiandum.

'Ei dabo.

'Nos omnes cum Christophoro Robino in expotitionem exibimus.

'Qua in re?

'In cymbae genere aliquo, censeo, dixit Pu.

'Teneo, in genere huiusmodi.’

'Sic, et polum inventuri sumus, aut aliquid. Aut pilam? Utique, inventuri sumus.

'Verumne? Itan'? dixit Lepus.

'Et via-tica ad comedendum nos adferre oportet. Si in tali casu manducare desiderabimus. Nunc ad domum Porcelli abeo. Dic Cangae, sodes!

Leporem linquens ad Porcelli domum festinavit.

Porcellus apud portam domus humi sedebat et semina taraxaci leontodontis laetus sufflabat, scire avens si qua res anno presente, anno subsequente, aliquando aut nec unquam eveniret. Modo invenerat rem nec unquam eventuram esse et recordari conatus est, quid 'res' fuisset, et nihil jucundi fuisse spem habuit, cum Pu advenit.

'O, Porcelle, dixit Pu animosus, 'nos omnes in expotitione eximus, nos omnes, cum cibis. Ad rem inveniendam.

'Inveniendam quid? dixit Porcellus timidus.

'Rem alicuius generis.

'Num ferocem?

'Christophorus Robinus nihil de ferocia dixit. Dixit rem pilum aut palum esse.

'Palus non est malus, dixit Porcellus graviter. 'Et Christophoro Robino presente nihil nocet.

Aliquanto post omnes summa in silva parati erant et coepit expeditio. Principes fuerunt Christophorus Robinus et Lepus, sequebantur Porcellus atque Pu; deinde Canga Rum in marsupio gerens et Bubo; deinde Ior et in agmine novissimo omnes Leporis amici et cognati.

'Invocatu meo, explicavit Lepus obiter, 'advenerunt. Semper ita agunt. Agmen claudere possunt, post Iorem.

'Enuntio, dixit Ior, 'his omnibus rebus taedio affici. Non erat desiderium meum participem esse expo — o rei illius, quam Pu nominavit. In beneficii causa veni. Sed me ecce — et si cauda expo — rei sum, cauda esse volo. Si autem, quandocumque consedere et interquiescere volui dimidium duodecadis amicorum et cognatorum Leporis cum cauda mea deverrere debeam, hoc non erit expo — utcumque sit — sed tumultus confusus. Ita censeo.