Выбрать главу

'Heus, Lepus, esne tu?

'Non sum, dixit Lepus nunc mutata voce.

'Nonne haec vox Leporem sonat?

'Non puto, dixit Lepus. 'Nollem sonaret.

’O’ dixit Pu.

Caput e foramine extraxit, aliquamdiu meditatus est, deinde caput iterum immisit et dixit:

'Quaeso bona venia, dic mihi: ubi est Lepus?

'Abiit ad amicum suum Ursum Pum visendum, quia ille ei ex animo amicus est.

'Sed egomet sum ille! exclamavit Pu obstupefactus.

'Tune ille ursus?

'Ursus Pu.

'Tibi persuasum est? dixit Lepus magis etiam obstupefactus.

'Credo hercle esse, dixit Pu.

'Age igitur, veni intro!

Pu sese pressit, pressit, pressit et tandem per foramen se intulit.

'Jure dixisti, inquit Lepus eum ab omni parte conspiciens. 'Certe, es. Gratus mihi venis.

'Quid cogitavisti quis essem?

'Pro certo non habui. Non ignoras, quomodo res in silva se habeat. Domus omnibus patere nequit. Circumspicere oportet. Quid de buccella quadam opinaris?

Pu hora matutina undecima buccellam parvulam sempre diligebat et gaudio exsultavit cum Lepus patinas et cantharos in mensa apponeret. Et cum Lepus interrogaret: 'Mavis mel vel lac condensatum cum pane tuo? tanta alacritate affectus est, ut 'Utrumque' diceret, sed deinde, ne avidus videretur, addidit: 'Sed, amabo te, mitte panem! Postea aliquamdiu nihil dixit. . donec postremo, voce satis viscosa secum murmurans exsurrexit, ungulam Leporis amabiliter ungula iunxit et dixit, sibi abeundum esse.

'Tempus abire tibi est? dixit Lepus urbane.

'Sane, dixit Pu. 'Paulisper manere possum, si tu. . si quid. . et manifeste versus cellam penariam prospicere conatus est.

'Profecto, dixit Lepus, 'ego quoque exiturus eram.

'Bene, denique exeo. Vale!

'Vale, si certum habes te nil amplius quaerere.

'Estne aliquid amplius? rogavit Pu velociter.

Lepus opercula patinarum sublevavit et dixit: 'Fuit.

'Mente fingebam, dixit Pu capite nutans et secum murmuravit: 'Vale! Sed nunc propero.

Per foramen igitur ire foras tendebat rursus. Sese primoribus ungulis traxit, postremis propulit et aliquanto post nasus iterum in aperto erat. . postea auriculae. . postea ungulae primores. . postea humeri. . et postea. .

'Succurrite! dixit Pu. 'Potius retrorsus me recipio.

'Malum! dixit Pu. 'Mihi procedendum est.

'Nulla hinc exire potestas, dixit Pu. 'O, malum et succurrite!

Ibi tum etiam Lepus ambulatum volebat ire et ostio antico obturato extra posticum procuccurrit, ad Pum venit et eum adspexit.

'Eheu! infixus es? rogavit.

'N — on sum, dixit Pu neglectim. 'Paululum interquiesco, meditor et mecum susurro.

'Age, da mihi ungulam!

Ursus Pu ungulam extendit, et Lepus traxit, et traxit, et traxit. .

'Eheu! clamavit Pu. 'Mihi dolorem infers!

'Summa haec est, dixit I.epus: 'Infixus es.

'Id accidit, dixit Pu iracundus, 'portas anticas non satis magnas habendo.

'Id accidit, dixit Lepus severus, 'immodice manducando. Iamdudum cogitabam, dixit Lepus, 'modo dicere nolebam, dixit Lepus, 'unum nostrum immodice manducare, dixit Lepus, 'et unus ille, quod sciam, ipse non fui. Age, age, iam abeo et Christophorum Robinum arcesso.

Christophorus Robinus in contraria parte silvae habitabat et cum comite Lepore reverteretur et partem anteriorem Pui conspiceret, 'Stulte urse vetule' dixit et tanta suavitas erat sermonis eius ut omnia corda in novam spem sublata essent.

'Mente fingere coepi, dixit Pu singultim, 'quod fortasse Lepus ostio antico nunquam posthac uti poterit. Huius facti me vehementer pigebit.

'Me quoque, dixit Lepus.

'Ostio antico nunquam posthac uti? dixit Christophorus Robinus. 'Sane ostio antico uti poterit.

'Bene! dixit Lepus.

'Si te, Pu, extrahere nequimus, te forsitan retrudimus!

Lepus pensitans barbulam malis demissam perfricuit et meminit Pum retrusum intus esse, at quamvis nemo seipso magis delectaretur Pum tecto recipere, res ita se habere, ut essent, qui sursum, essent qui sub terra colerent. .

'Me nunquam in lucem emergere censes? dixit Pu.

'Censeo, dixit Lepus, 'te longius progressum esse, quam ut sine damno regredi posses.

Christophorus Robinus adnuit.

'Nihil superest agendum, dixit, 'nisi exspectare te iterum ad maciem reductum esse.

'Quamdiu durat macescere? rogavit Pu timidus.

'Dies fortasse septem, nisi quid me fallit.

'Sed non possum in septimum diem hic manere!

'Manere potes, vetule urse stulte! Quod difficilius est, est te extrahere! 'Praelegemus tibi, dixit Lepus adhortandi causa, 'et spero propediem non fore, ut ningat, subjunxit. 'Et quoniam tu, vetule amice, partem non minimam spatii domus meae occupas: objectasne, si ungulis tuis postremis pro sustentaculis mantelium utar? Existimo enim eas adesse et vacare, et mihi peropportune eveniet, si mantelia in iis siccare possim.

'Septem dies! dixit Pu tristis. 'Et quid, quod ad refectiones attinet?

'Vereor, ne absint, dixit Christophorus Robinus. 'Quippe ita ocius macescis. At certe tibi praelegemus.

Ursus suspirium trahere coepit, sed statim animadvertit se non posse, quia reapse artissime infixus erat. Lacrimas emisit obortas, cum diceret:

'Visne ergo mihi librum sustinentem praelegere, ad ursum inter angusta arte infixum consolandum idoneum?

Itaque per hebdomadem Christophorus Robinus librum talem apud extremitatem septentrionalem Pui praelegit, et Lepus lintea in extremitate meridiana suspendit. . et inter eas Pu se ipsum magis magisque graciliscere sensit. Extremo hebdomadis Christophorus Robinus dixit: 'NUNC!

Ungulas denique primores Pui prehendit, Lepus autem Christophorum, omnes amici et cognati Leporis Leporem et cuncti viribus unitis traxerunt. .

Aliquamdiu Pu modo dixit. . 'Heu. .

'Et heu. .

Ac repente, 'Popp, dixit, sicut cortex ex lagoenula saliens. Et Christophorus Robinus, Lepus et omnes cognati et affines Leporis perculsi humi prostrati sunt. . et supra omnes iacuit Winnie ille Pu — liberatus!

Itaque amicis gratiarum instar capite adnuens perrexit silvam perambulare, superbe secum susurrans. Christophorus Robinus autem amanter eum contemplans secum murmuravit:

'Vetule, stulte urse!

III

Quo in capite Pu ac Porcellus venatum prodeunt et paene vusillum captant

Porcellus in domo magnifica media in fago habitabat, fagus media in silva erat et Porcellus media in domo vivebat. Apud domum tabula quaedam fracta erat, ita inscripta: 'TRANSITUS VE'. Cum Christophorus Robinus Porcellum rogavit, quid hoc significaret, iste dixit, id nomen avi esse et per longum tempus in familia fuisse. Negavit Christophorus Robinus aliquem 'Transitus Ve' vocari posse, sed Porcellus in sententia perseveravit, quia scilicet avus suus ita vocabatur et erat 'Transitus Vehi' breviter complexus, quod erat 'Transitus Vehilius' breviter complexus. Avo duo nomina fuerant ne uno amisso innominatus eveniret — Transitus post patrem et Vehilius post Transitum.