Выбрать главу

(24) Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.

(25) Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.

(26) Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: "Phantasma est", et prae timore clamaverunt.

(27) Statimque Iesus locutus est eis dicens: "Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!".

(28) Respondens autem ei Petrus dixit: "Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas".

(29) At ipse ait: "Veni!". Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.

(30) Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: "Domine, salvum me fac!".

(31) Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: "Modicae fidei, quare dubitasti?".

(32) Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

(33) Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: "Vere Filius Dei es!".

(34) Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.

(35) Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,

(36) et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Caput 15

(1) Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:

(2) "Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant".

(3) Ipse autem respondens ait illis: "Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?

(4) Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".

(5) Vos autem dicitis: "Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit,

(6) non honorificabit patrem suum"; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.

(7) Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:

(8) "Populus hic labiis me honorat,

cor autem eorum longe est a me;

(9) sine causa autem colunt me

docentes doctrinas mandata homi num".

(10) Et convocata ad se turba, dixit eis: "Audite et intellegite:

(11) Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!".

(12) Tunc accedentes discipuli dicunt ei: "Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?".

(13) At ille respondens ait: "Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.

(14) Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent".

(15) Respondens autem Petrus dixit ei: "Edissere nobis parabolam istam".

(16) At ille dixit: "Adhuc et vos sine intellectu estis?

(17) Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?

(18) Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.

(19) De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.

(20) Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem".

(21) Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.

(22) Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: "Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur".

(23) Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: "Dimitte eam, quia clamat post nos".

(24) Ipse autem respondens ait: "Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel".

(25) At illa venit et adoravit eum dicens: "Domine, adiuva me!".

(26) Qui respondens ait: "Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis".

(27) At illa dixit: "Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum".

(28) Tunc respondens Iesus ait illi: "O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis". Et sanata est filia illius ex illa hora.

(29) Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.

(30) Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,

(31) ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.

(32) Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: "Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via".

(33) Et dicunt ei discipuli: "Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?".

(34) Et ait illis Iesus: "Quot panes habetis?". At illi dixerunt: "Septem et paucos pisciculos".

(35) Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;

(36) et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.

(37) Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

(38) Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.

(39) Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.

Caput 16

(1) Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.

(2) At ille respondens ait eis: "Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum";

(3) et mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.

(4) Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae". Et, relictis illis, abiit.

(5) Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.

(6) Iesus autem dixit illis: "Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum".

(7) At illi cogitabant inter se dicentes: "Panes non accepimus!".

(8) Sciens autem Iesus dixit: "Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?

(9) Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?

(10) Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?

(11) Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum".

(12) Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.

(13) Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: "Quem dicunt homines esse Filium hominis?".

(14) At illi dixerunt: "Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis".

(15) Dicit illis: "Vos autem quem me esse dicitis?".

(16) Respondens Simon Petrus dixit: "Tu es Christus, Filius Dei vivi".

(17) Respondens autem Iesus dixit ei: "Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.

(18) Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.

(19) Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis".

(20) Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.