Выбрать главу

9.Quid igitur in hac uita aliud iusti agunt nisi ut exuant se huius corporis contagionibus, quae uelut uincula nos ligant, et se ab his molestiis separare contendant, renuntient uoluptatibus atque luxuriae, fugiant flammas libidinum? Nonne igitur unusquisque in hac uita positus speciem mortis imitatur, qui potest se ita gerere, ut ei moriantur omnes corporis delectationes et cupiditatibus omnibus mundique inlecebris etiam ipse moriatur, sicut mortuus erat Paulus dicens: Mihi enim mundus crucifixus est et ego mundo? Denique ut sciamus quia est mors in hac uita et bona mors, hortatur nos, ut mortem Iesu in corpore nostro circumferamus; qui enim habuerit in se mortem Iesu, is et uitam domini lesu in corpore suo habebit. Operetur igitur mors in nobis, ut operetur et uita, bona uita post mortem, hoc est bona uita post uictoriam, bona uita absoluto certamine, ut iam lex carnis legi mentis repugnare non nouerit, ut iam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio, sed sit in corpore mortis uictoria. Atque haut scio ipse an maioris uirtutis mors ista quam uita sit. Certe apostoli moueor auctoritate dicentis: Ergo mors in nobis operatur; uita autem in uobis. Vnius mors quantorum populorum uitam aedificabat! Itaque docet et istam mortem in hac uita positis expetendam, ut mors Christi in corpore nostro eluceat, et illam beatam, qua conrumpitur exterior ut renouetur interior homo noster et terrestris domus nostra dissoluatur, ut habitaculum nobis caeleste reseretur. Imitatur igitur mortem qui se a communione carnis huius abducit atque illis uinculis soluit, de quibus dicit tibi dominus per Esaiam: Sed solue отпет conligationem iniustitiae, dissolue obligationes uiolentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem et отпет circumscriptionem iniquam disrumpe.

9. Итак, что делают в этой жизни праведники, как не освобождаются от повиновения телесным страстям, опутывающим нас словно цепи, и силятся сбросить это бремя, и отрекаются от удовольствий и роскоши, и бегут от плотских распалений? Разве не подражает образу смерти всякий, для кого при жизни умерли все телесные наслаждения и сам он умер для страстей и всяких мирских соблазнов, как умер апостол Павел, сказавший: Для меня мир распят, и я для мира (Гал. 6. 14)? Наконец, чтобы знали мы о существовании смерти при жизни, благой смерти, он призывает нас носить смерть Иисусову в теле своем[1090], ведь кто принял на себя Его смерть, тот и жизнь Господа Иисуса в теле своем обретет[1091]. Так пусть же действует в нас смерть, чтобы могла действовать жизнь. Отрадна жизнь после смерти, то есть отрадна жизнь после победы, отрадна жизнь по окончании борений, ибо закон плоти не восстанет вновь на законы духа, и нет для нас более состязания с телом смерти, есть лишь победа над телом смерти. И я не знаю, не более ли важна эта смерть, чем жизнь. Конечно, мною движет речение апостола, говорящего: Так что смерть действует в нас, а жизнь в вас (2 Кор. 4. 12). Смерть одного созидала жизнь стольких народов! И потому учит он, что этой смерти, блаженной для нас, должны желать мы, пребывая на земле, чтобы просияла в нас смерть Христова, от которой истлевает наш внешний человек, чтобы обновился наш внутренний и разрушилось наше земное жилище и открылась нам обитель небесная. Такой смерти сподобляется тот, кто удаляется от единения с плотью и освобождается от ее оков, о которых Господь говорит тебе устам и пророка Исаии: Но разреши все оковы неправды, расторгни обязательства насильных соглашений, и угнетенных отпусти на свободу, и всякую преступную ложь истреби (Ис. 58. 6).

10. Imitatur ille qui se uoluptatibus exuit et a terrcnis[1092] delectationibus adtollit atque adleuat et in illo caelesti habitaculo locat, in quo Paulus, cum adhuc uiueret, conuersabatur. Aliter autem non diceret: Nostra autem conuersatio in caelis est, quod pariter ad praesumptionem meriti potest meditationemque conferri. Illic enim erat eius meditatio, illic animae eius conuersatio, illic eius prudentia, quae utique intra angustias carnis huius haerere non solebat. Sapiens enim cum illud diuinum requirit, absoluit animam suam соrporе et eius ablegat contubernium, cum illam ueri tractat scientiam, quam uelut nudam sibi et apertam desiderat demonstrari et ideo retibus quibusdam et nebulis huius соrporis se quaerit exuere. Neque enim manibus istis aut oculis atque auribus conprehendere supernam illam possumus ueritatem, quoniam quae uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna. Denique saepe fallimur uisu et aliter pleraque quam sunt uidemus, fallimur etiam auditu, et ideo contemplemur non ilia quae uidentur sed quae non uidentur, si nolumus falli. Quando igitur anima nostra non fallitur. quando solium ueritatis adtingit, nisi quando se ab isto secernit corpore neque ab ipso decipitur et inluditur? Inluditur enim uisu oculorum, inluditur auditu aurium, et ideo relinquat illud et deserat. Vnde et apostolus clamat: Ne tetigeritis, ne attaminaueritis, ne gustaueritis, quae sunt omnia ad corruptelam; in corruptelam enim sunt quae sunt in corporis indulgentiam. Et ideo ostendens non per соrporis indulgentiam, sed per animae eleuationem et cordis humilitatem inuenisse quod uerum est addidit: Nostra autem conuersatio in caelis est. Ibi igitur quaerat quod uerum est, quod est et manet seque in sese colligat et congreget omnem aciem uirtutis suae neque aliis committat et credat, sed ipsum se cognoscat et intellegat et quod sibi uidetur uerum esse, hoc sequendum nouerit: quod delectatione carnali eligendum aestimauerit, hoc sciat falsum, ab со fugiat et recedat, quia fraudis est plenum.

вернуться

1090

См.: 2Кор. 4. 10.

вернуться

1091

См.: 2Кор. 4.11.

вернуться

1092

a terrenis: aeternis Maurini.