filiis, sine sumptu, sine comite, alter populorum ductor, laetus subole, succinctus potentia, diuerso genere meritum aequale fundauerint, sicut in euangelio declaratum est, quando cum domino Iesu in resurrectionis gloria refulserunt. Videtur enim parem his quasi paribus gloriae suae testibus dedisse mercedem. Nec minus beatus Helisaeus quam Dauid, cum alter regibus subditus, alter regali potestate praeditus, propheticae sanctificationis haut disparem sint adepti gratiam.
34. Quid enim deest ei qui illud bonum possidet et habet sibi semper comitem sociamque uirtutem[1345]? In quo statu non potentissimus? In qua paupertate non diues? In qua generis ignobilitate non clarus? In quo otio non laboriosus? In qua debilitate non uegetus? In qua infirmitate non fortis? In qua somni quiete feriatus[1346], quem etiam quiescentem uirtus propria non relinquit? In qua solitudine non stipatus, quem uita beata circumdat, quem uestit gratia, quem gloriae amictus inlustrat? Non minus enim otiosus quam cum operatur beatus, nec minus dormiens quam uigilans gloriosus, quia non minus dormiens quam cum uigilat incolumis et sanus est. Quando autem feriatus uideri potest, cuius mens semper operatur? Quando autem solus, qui cum illo bono semper est, de quo ait prophetä Replebimur in bonis domus tuae? Quando abiectus, cuius conuersatio est in caelo? Quando non decorus, qui ad illius decori et solius boni se conformat similitudinem, qui etiamsi membris solutus sit, tamen mente se erigat? Et tamquam ille qui cithara canere solitus, si eam dissipatam resolutis neruis et confractam uiderit et usum eius interruptum, abiciat eam atque eius numeros non requirat, sed uoce ipse se mulceat, ita et iste citharam corporis sui otiosam iacere patietur, corde se oblectabit, bonae conscientiae recordatione mulcebit, diuinis oraculis et scriptis propheticis adleuabit, suaue illud et
немощь тела не препятствует делам, но, напротив, приумножает их, и что эти дела украшаются не блеском знатного рода, не с помощью родных и богатств, но благим расположением души. Илия был не менее блажен, чем Моисей, хотя и ходил в грубой милоти и не было у него ни пищи, ни средств, ни детей, ни спутника, а Моисей был вождем народов, утешен потомством и облечен властью. Они разными подвигами заслужили одинаковую награду, как свидетельствует об этом Евангелие, когда они просияли в славе воскресения вместе с Господом Иисусом[1347]. Мы видим, что Он воздал им равную награду как равным свидетелям Своей славы. И Елисей был не менее блажен, чем Давид, хотя первый подчинялся царям, а другой был наделен царской властью, но они имели равную освящающую благодать пророческого служения.
39. Ибо чего недостает тому, кто обладает этим благом, а добродетель всегда у него в спутницах и друзьях? Не могущественнейший ли он в любом сословии? Не богат ли он и в бедности? Не знатен ли он в безродности? Не деятелен ли он в праздности? Не крепок ли он в болезни? Не силен ли он в немощи? Празден ли он в покое, если принадлежащая ему добродетель не разлучается с ним даже во сне? Неужели он одинок, если его окружает блаженная жизнь, одевает благодать и освещает покров славы? И блажен он и в праздности, и в трудах; и когда спит, не уступает в славе бодрствующему; и во сне, и в бодрствовании он мирен и спокоен. Когда же он может оказаться в праздности, если его ум всегда трудится? Когда одиноким, если он всегда вместе с тем благом, о котором пророк говорит: Насытимся благами дома Твоего (Пс. 64:5)? Когда он отвержен, если его жительство на небесах (Флп. 3:20)? Когда он не благообразен, если он уподобляет себя образу того прекрасного и единственного блага, и даже если он расслаблен членами, то воздвигает себя умом? И как привыкший петь под кифару[1348], если бы увидел ее расстроенной, с разорванными струнами, сломанной и негодной к употреблению, отбросил бы ее и не пытался извлечь из нее мелодию, но собственным голосом стал бы себя услаждать, — так и этот человек оставит кифару своего тела лежать праздной и возвеселится в
iocundum animo tenens, mente conplectens, cui nihil possit triste accidere, cum semper ei diuinae praesentiae adspiret gratia et ipse sibi adsit summa animi tranquillitate perfusus.
LIBER SECVNDVS
1. 1. Superiore libro de uirtutum praeceptis disputauimus: sequenti clarorum uirorum utamur exemplis, qui in summis periculis positi beatitudinem uitae non amiserunt, sed potius adquisiuerunt. An non beatus Iacob etiam, cum patriam derelinqueret? Immo plane beatus, qui dura exilii suscepit, ut fratris mitigaret iracundiam. Nam si beatus est qui peccatum declinat, utique negari beatus non potest qui alterius culpam leuat, crimen auertit. Paratum itaque parricidium declinauit exilio uoluntario eoque facto sibi salutem quaesiuit, fratri donauit innocentiam. Merito itaque eum diuina ubique comitata est gratia, ut et, cum dormiret, beatae uitae munus adquireret. Videbat enim futurorum mysteria et diuina audiebat oracula. Bonus in somno operarius et in paupertate diues, qui mercennariae uitae munere et patrimonium et coniugium eodem parauit officio. Idem fraterni affectus reconciliator egregius certauit muneribus et obsequiis, ut indignationem omnem excluderet, dolorem offensionis auerteret, ostendens se minorem exilio non fuisse, qui posset largiri quae non acceperat.
2. Sed nimis ad inferiora propero et utilia transcurro, cum prius definiendum sit quid sit beatus. Scriptum est enim: Beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. Hoc scriptura significante eum beatum esse qui a perfidorum consortio temperauerit — ea est enim impietas auctorem uitae et parentem quendam salutis non recognoscere — uel in peccato non manserit uel in luxuria atque lasciuia non perseuerauerit, ipsum quoque in lege domini die ac nocte meditantem fore tamquam lignum quod dabit