Выбрать главу

32. Considera ergo istum Hebraeum dicentem illi praeposito spadonum, qui contraxerat offensam regiam, quem restituerat muneri suö Memor esto per temet ipsum, cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam, et memor eris mei. Ideo secundo repctiuit, quia sciebat non recordaturum quid euasisset iniuriae, cum potentiam recepisset. Ideo secundo admonuit, quia secundo liberauit, ut si prioris beneficii eum memoria non teneret, uel posterioris subiret, non despiceret auctorem salutis suae, non perfida praeuaricatione uiolaret. Sed quod peius est, cito beneficii inrepit obliuio rebus secundis. Redditus officio suo non est memor factus interpretis, sed oblitus est eum. Sed etsi ille obliuicebatur, Christus non obliuiscebatur, sed loquebatur ei et per seruulum loquebatur dicens ad eum: Memor esto per temet ipsum. hoc est uel officii tui contemplatione quid audieris recordare. Sed etsi nunc oblitus es, memor eris mei, ut euadas periculum, qui oblitus es beneficium. Tamen elatus potentia non recordabatur. Et quanta haec potentia, ubi uini ministerium? En unde omnis iactantia! Quia erat spadonum praepositus, qui uinum poculis regiis ministrabant.

33. Et factum est, inquit, post biennium. Mentior de hoc nostri spadonis tempore, nisi et dies conuenit, quia post biennium recepit officium nec recordatus est, sed admonitus. Cognouit enim quod etiam regnum ipsum in hoc saeculo esset somnium qui suo somnio non credidit. Didicit etiam regum //[1654] esse somnia nec ipsorum potestates esse perpetuas. Sed cito hunc locum praetereat dolor, ne ipsa commemoratione crudescat; ne ipsius quidem sermonis mei meminisse delectat, quem tunc temporis uel effuderit dolor uel extorserit ecclesiae contumelia.

34. Admonitus ergo sui per somnium regis ait: Peccatum meum recordor. Sera quidem ista est, sed utinam uera confessio. Post peccatum fateris quod ante peccatum cauere debueras. Quam cito oblitus fueras memor esto mei. Scis nempe tunc temporis hunc fuisse sermonem, sed obtunsas aures habebas fastu potentiae et uini ebrius non audiebas uerba sobrietatis. Vel nunc memor esto mei, qui peccatum sero fateris. Qui rogas seruulum cur dominum negas? Inebriare iam non uino, sed sancto spiritu. Recordare quid passus sit, cum quo dormisti somnum tuum et somniasti somnium. Et ipse praepositus erat et praepositus epularum regis, quae ad opus pistorium pertinebant. Sublimem se esse credebat, quia in potestate habebat panem regium: nesciebat multos anfractus esse huius potentiae. Minabatur aliis ipse mox supplicio dedendus extremo nec audiuit eum, qui licet seruulus domini tamen loquebatur oraculum, quod ipsius iussu regis, de quo sibi plurimum blandiebatur, caput amissurus esset, esca auibus derelinquendus. Vel hoc te exemplum reuocare debebat , ut perfidiae non crederes.

35. Sunt et alia exempla de fastu et fragilitate ministrorum regalium, quae posterioris temporis historia habet. Et Doec praepositus erat et praepositus regis animalium ad disciplinam mulorum, hoc est spadonum animalium. Hic quoque sacerdotem domini detulit et regem fraude conmouit in sacerdotis periculum et hic Syrus erat. Num mentior, quando et patria et facta conueniunt? Aman quoque a cubiculo regis et ipse praepositus, dum inuadere ecclesias domini inproba temeritate contendit populumque fidelem spoliare ac persequi, grauibus sacrilegia suppliciis expendit.

36. Sed reuertamur ad istum uini praepositum, qui quasi multo ebrius mero beneficii auctorem oblitus est diu, aliquando tamen, ut regi prouideret interpretem, non quasi gratus, sed quasi callidus intimauit seriem rei gestae. Quo cognito rex quoque eum iussit arcessiri erutuque de carcere interrogauit, si posset interpretari sibi somnium. Cuius explanatione delectatus remouit iniuriam, honorem detulit. Itaque udete si non praesentibus et ista conueniunt. Iniuria inlata est prius quam cognosceretur a rege, gratia relata, ubi regi est cognitus. Ita rex uacat culpa, quia et id quod excepit uir sanctus iniuriae alienum fuit et id quod recepit gratiae regis est proprium.

37. Somnium autem et eius interpretatio huiusmodi est: Quaecumque inquit facit deus ostendit Pharao. Septem uaccae bonae septem anni sunt, et septem spicae bonae septem anni sunt. Somnium Pharao unum est. Et septem uaccae macrae, quae ascendebant post Hias, septem anni sunt, et septem spicae macrae et a uento corruptae septem anni sunt. Erit septem annis famis. Verbum autem quod dixi 'quaecumque deus facit ostendit Pharaó, ecce septem anni ueniunt ubertatis magnae in totam terram Aegypti; uenient autem septem annifamis post haec et obliuiscentur ubertatem in tota Aegypto. Et consumet famis totam terram et non agnoscetur ubertas terrae a fame, quae futura est post haec; ualida enim nimium. Quod autem iterauit somnium Pharao bis, quia uerum erit uerbum a deo et festinabit deus facere illud.

38. Vetus somnium, res recentes. Posterioribus priora consumpta sunt et ubi erat ante ubertatis copia, ibi rerum omnium facta est indigentia. Quod si quis huiusmodi consilium regi dedisset, ut aliquid de superiori ubertate posteriori principatus sui seruaret aetati, reliquo quoque tempori larga donandi affluentia redundasset. Sed inmodica aeui superioris effusio etiam posteriora destituit et homines diripientes uniuersa aliquem Ioseph adhibere nolebant. Etsi non ego Ioseph — quis enim istud? — , clamabam tamen uaccas illas pinguis non solum lasciuiam, sed etiam incuriam diuinae significare reuerentiae — de perfidis enim dictum est: Tauri pingues obsederunt me, et de ludaeorum populo scriptum est: Inpinguatus et obesus factus est et dilatatus est et dereliquit deum, quifecit eum – el ideo somnium illud redundantiae saecularis perpetuum esse non possë fore tempus, quo his famis dura succederet.

39. Nec tamen hoc somnium uni aut duobus demonstratum arbitror, sed omnibus propositum, eo quod septem anni istius mundi pingues et saeculari ubertate opimi absorbeantur ab illis saeculis, quae futura sunt, in quibus perpetua quies et legis obseruantia spiritalis, quam Ephraem illa tribus patrum deo fructuosa custodiat, bona uacca, non illa corporeo distenta ubere, sed abundans spiritalis lactis et gratiae, super cuius decorem ceruicis deus sedere se dicit, ut scriptum est: Ephraem uacca docta diligere uictoriam, ego autem transiui super decorem ceruicis eius. Non ergo inpinguet caput nostrum oleum peccatoris nec falsi fructus delectare nos debent, ne dicatur et de nobis: Seminastis inpietatem et iniquitates eius uindemiastis. Manducasti fructumfalsum, quia sperasti in curribus tuis. Nec me mouet quod habet spicas macras et uento corruptas, quia et Dauid tum melior erat, quando sicut aranea tabescebat, et spiritus contribulatus sacrificium dei est et illi praestantiores euadunt quos in hoc sacculo grauibus iniuriis spiritus malignus exercuit.

40. Vnde magis mystica meruisse praemia Ioseph arbitror, quia de mysticis est locutus. Quid enim sibi uult anulus digito eius insertus nisi ut intellegamus pontificatum ei fidei esse delatum, ut alios ipse signaret? Quid stola, quae amictus est sapientiae, nisi tributum ei ab illo rege caelesti prudentiae principatum? Torques aureus intellectum bonum udetur exprimere; currus quoque significat fastigium sublime meritorum. Quis autem est qui ex gentibus accepit uxorem nisi qui ecclesiam sibi ex nationibus congregauit et suscepit ex ea filium Manassem, per quem oblitus est omnes dolores suos, quos habuit de sacrilegiis Iudaeorum? Suscepit alium quoque filium Ephraem. per cuius profectum claruit quod suscepta in came humilitas et diuinitatem non humiliauit et cmulauit gloriam.

вернуться

1654

post regum lacunam significauit Schenkl, qui putat excidisse dona uel bene­ficia.