63. Hoc inuenit in nobis Christus argentum, quod ipse donaurit. Habemus naturae argentum, habemus et gratiae. Natura opus est creatoris, gratia munus est redemptoris. Etsi non possumus uidere dona Christi, ille tamen donat et operatur occulte et donat omnibus, sed sruare paucorum est et non amittere. Non omnibus tamen donat omnia. Triticum multis datur, scyphus uni, qui prophetico et sacerdotali donatur munere. Non enim omnis, sed propheta dicit: Calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.
64. In corpore igitur Pauli iam doctrinae caelestis adloquium refulgebat, cum esset eruditus in lege. Sed quia adhuc iustitiae dei subiectus non erat, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias, qui benedictionem daret, manum inponeret, saccum solueret. Sacco soluto reluxit argentum et decidentibus squamis uel ut quibusdam sacci uinculis statim uidit. Vinculum eius perfidia erat, absolutio eius fides facta est. Et ideo tamquam soluto sacco, hoc est deposito legis uelamine. quod supra cor est positum ludaeorum, conuersus ad dominum, liber a nexu adeptus gratiam libertatis ait: Nos itaque omnes reuelata facie gloriam dei speculantes ad eandem imaginem reformamur. Soluto enim calciamento legis nudo uestigio liberi sermonis euangelium praedicabat. Tenebant eum Iudaei et inpedire cupiebant, sed ubi in eius sacco argentum resplenduit, sciderunt uestimenta sua et reuersi sunt retro. Libera enim pro Christo Pauli praedicatio nudauit populum ludaeorum et omnem eorum rescidit gratiam.
65. Ideoque retro regressi sunt, qui ante se uidere non poterant. Retro redeunt qui Christum amittunt. Denique et in euangelio, cum corriperent ad mortem dominum Iesum, redeuntes retro ceciderunt in terram. Merito retro reuertebantur, qui in terrenam labem ab illa caelesti gratia recidebant. Nolebant igitur moraliter redire sine fratre, mystice sine Paulo reuerti, quo amisso adserebant in maerorem deducendam parentis populi senectutem.
66. Et ideo Iudas apud Ioseph remanere cupiebat, ne uideret mala, quae inuenerunt patrem suum, hoc est iam praeuidebat et cauere cupiebat mala, quae uentura erant populo Iudaeorum. Sed cum adhuc haec ipsa non esset in typo illo principum populi Iudaeorum libera pracdictio, fleuit Ioseph, hoc est in illo plorauit Iesus.
67. Et iussit omnes recedere, ut cognosceretur a fratribus; non uenerat enim, sicut ipse ait, nisi ad oues, quae perierunt domus Israel . Et emittens uocem cum fletu ego sum, inquit Ioseph; adhuc pater meus uiuit? Hoc est: expandit manus suas ad populum non credentem et contradicentem, non legatum neque nuntium quaerens, sed ipse dominus saluum facere nolens populum suum. Ipse qui loquebar adsum, inquit, et palam factus non quaerentibus me adpareo his qui me non interrogabant. Quid igitur aliud tunc clamauit nisï Ego sum Iesus, cum principibus ludaeorum interrogantibus[1655]: Tu es filius dei? responderet: Vos dicitis quod ego sum, cum Pilato diceret: Tu dicis quia rex sum; ego in hoc natus sum, cum principi sacerdotum dicentï Adiuro te per deum uiuum, ut dicas nobis si tu es Christus filius dei, referret: Tu dixisti. Amen dico uobis, amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. Hoc est ergo quod ait: Ego sum Ioseph, ego sum diuinae potentiae. Adhuc pater meus uiuit? Hoc est: ego patrem non nego, ego fratres agnosco, si aut uos fratrem aut pater filium recognoscat. Adhuc ergo populus meus uiuit, de cuius populi familia fratrem mihi elegi?
68. Accedite ad me, quia ego ad uos adpropinquaui et eo usque, ut per carnis susceptionem facerem me uestrae consortem naturae. Nolite uel participem fugere uestrae societatis, si non agnoscitis auctorem salutis.
69. Et accesserunt\ inquit, ad illum, et dixit: ego sum Ioseph frater uster, quem uos tradidistis in Aegyptum. Nunc ergo nolite maesti esse neque uobis durum uideatur, quoniam hic me uendidistis; ad uitam enim misit me deus ante uos. Quam fraterna pietas, quam dulcis germanitas, ut etiam parricidale excusaret admissum dicens diuinae illud prouidentiae fuisse, non inpietatis humanae, quandoquidem non ab hominibus oblatus ad mortem, sed a domino missus ad uitam sit. Quid aliud habet illa domini nostri Iesu Christi, qui fratres omnes pietate superauit, in cruce positi intercessio pro plebe dicentis: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt? Quid aliud illa appellatio sanctitatis in medio discipulorum dicentis: Pax uobis: ego sum, nolite timere? Et cum conturbati et conterriti existimarent spiritum uidere, iterum dixit ad illos: Quid turbati estis et quare cogitationes ascendunt in corde uestro? Videte ecce manus meas et pedes meos, quia ego sum ipse. Palpate et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Haec ergo iam tunc futura posterioribus temporibus mysteria reuelata sunt.
70. Denique ipsis exprimuntur sermonibus, ut ipsum esse intellegamus et qui ante in Ioseph et postea in suo Iocutus est corpore, quandoquidem nec uerba mutauit. Ait enim tunc: Nolite maesti esse et infrä Ascendite ad patrem meum et dicite illï haec dicit filius tuus Ioseph: fecit me deus dominum totius terrae Aegypti. Et in euangelio ait: Nolite timere. Ite nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam, et ibi me uidebunt. Et infra ait: Data est mihi omnis potestas in caelis et in terra, hoc est dicerë diuinae hoc fuit dispositionis, ut acciperem potestatem, non acerbitatis humanae. Non obicit scelus qui enumerat praemium.
71. Quod autem habet in Genesï Ad uitam enim misit me deus ante uos reddit in euangelio dicens: Docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et fili et spiritus sancti; haec enim est merces et uita sanctorum, quod etiam alios redemerunt.
72. Illud quoque aduerte non otiose scriptum in Genesï Et eris prope me, tu et fili tui et filiifiliorum tuorum; hoc est enim quod dixit in euangeliö Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
73. Quam euidens quoque illud mysterium, quod ueluti conpleto omni mandato fratrem suum Beniamin amplectitur Ioseph et cecidit super collum eius, sicut conpleto euangelio Paulum Christus amplectitur quibusdam misericordiae suae bracchiis, ut interna opinione curuatum uelut a collo in caelum erigat. Vnde et ille erectus a Christo ait: Nostra autem conuersatio in caelis est.
74. Et gauisus est Pharao, quod Ioseph agnouisset fratres suos. Vnde et uulgata est uox in domo Pharao et hortatus est sanctum Ioseph, ut fratres suos inuitet, ut ueniant cum patre, et mandat inpleri eorum sarcinas tritico et in uehicula dari. Vnde haec humanitas barbaro, nisi illud ostenderetur magnum mysterium, quod iam non inuidet ecclesia, cum redimuntur Iudaei, et populus Christianus hac adiunctione laetatur et quibus potest subsidiis iuuat et mittit euangelizantes regnum dei, quo maturius euocentur? Quibus dantur binae stolae.
75. Et allegat Paulum, cum eius dicta depromit, cui trecenti aurei et quinque stolae diuersi coloris conferuntur a Christo. Trecentos aureos habet qui crucem praedicat Christi, ideoque ait: Neque enim iudicaui scire me aliquid inier uos nisi Christum Jesum et hunc crucifixum. Et bene aureos accipit, quia non in suasoriis sapientiae uerbis, sed in ostensione spiritus praedicabat. Quinque autem stolas accipit uel sapientiae multiplicis disciplinas uel quod nullis sensuum corporalium captus inlecebris ubi aliis periculum illic teneret uictoriam, qui omnes uoluptates carnis singulari continentia et uirtute superaret, cuius ingenium studiumque nulla corporis hebetaret infirmitas, qui, cum esset in corpore, corpus se habere nesciret. Denique raptus in paradisum siue in corpore siue extra corpus nesciens audiuit uerba ineffabilia, quae loqui homini non liceret, qui postremo terrenum nihil oleret in terris, sicut ipse docet dicens: Quia Christi bonus odor sumus deo in his qui salui fiunt.