Выбрать главу

Sed ab istorum juuenum voluptate oculos avertamus, et eam quæ ex studiorum societate percipitur, puriorem et diuturniorem, summum que aduersorum solatium litteras esse fateamur; cum tu his mirum in modum oblecteris, non iniucundas tibi fore confido obseruationes in quibus amici manum agnosces; ipsius ego lucubrationum sparsas varijs in locis reliquias e tenebris quibus illasparentis modesta abdiderat, eruere conatus sum, neque hæc contemnenda duxi, vt ex hoc spicilegio rerum quæ perspicacissimos, vt ita loquar, messores latuerunt, pateat, quantam earum auctor in liberiori et conjecturis aperto critices campo segetem fuerit collecturus, si sæpius in illo spatiari voluisset: Vale et me ama.

VIRO CLARISSIMO D. DE PELLISSON, LIBELLORUMI SUPPLICUIM MAGISTRO, SAMUEL DE FERMAT S. P. D[67]

Criticas observationes quas mihi nuper misisti, vir clarissime, sæpius legi non sine voluptate et admiratione; in illis enim ingenii, judicii, et doctrinæ dotes quas in te jampridem suspicimus ubique elucent: nihil autem invenire possim quod tanti muneris vice tibi referam, nisi commodùm egestati meæ succurrerent variæ lectiones quas vir tibi singulari conjunctus amicitiâ, cujus mihi jucunda semper est recordatio, margini apposuit quorumdam librorum quos sedulò pervoluebat, et quorum pleraque loca, sed ὁδοῦ πάρεργον, emendauit; scis enim quàm præcoci ille ubertate florum amœnitatem fructuum maturitati junxerit, nec me latet quantâ ipse fiduciâ suas exercitationes solitus sit in tuum sinum effundere; licet autem omnes istæ quas excerpsi emendationes, vel parentis mei conjecturæ[68], tibi nouitatis gratiâ non commendentur, illas tamen, quæ tua est comitas, te benignâ manu suscepturum non dubito.

Theonem Smyrnæum, ne te diutius morer, vir clarissime, nosti, auctorem operis illius cui titulus τῶν κατὰ μαθηματικὴν χρησίμων εἰς τὴν τοῦ Πλάτωνος ἀνάγνωσιν, quod prodromi instar est aut isagoges Philosophiæ Platonicæ, quæ nemini Geometriâ non initiato patebat: illud opus edidit Lutetiæ anno 1644. Ismael Bullialdus vir doctissimus et Latinitate donatum elegantibus notis illustravit; sed non omnibus illud mendis purgasse videtur, ut aliquot, ni fallor, exemplis, quæ sequuntur, planum fiet.

Primum occurrit pag. 78 illius operis ubi περὶ ἁρμονίας et συμφωνίας agit: locum illum exscribere non piget, ipsa enim series emendationis procul dubio necessitatem et veritatem ostendet; τὰ[69] γράμματα, ait ille, φωναὶ πρώται εἰσὶ καὶ στοιχειώδεις[70], καὶ διαιρετοὶ, καὶ ἐλάχισται etc.[71], et inferiùs, τὰ δὲ διαστήματα ἐκ τῶν φθόγγων, οἵτινες πάλιν φωναὶ εἰσι πρώται καὶ διαιρετικαὶ, καὶ στοιχειώδεις, huic voci διαιρετικαὶ asteriscus in margine[72] respondet cum voce διαιρεταὶ, at hîc reponenda bis videtur vox ἀδιαιρετοὶ loco τοῦ διαιρετοὶ et διαιρετικαὶ, legendum nempe γράμματα φωναὶ εἰσὶ ἀδιαιρετοὶ, idque confirmat Manuel Bryennius[73], cap. 1, lib. 2 Ἁρμονικῶν: legendum prætereà φθόγγων, οἵτινες πάλιν φωναὶ εἰσὶ πρώται καὶ ἀδιαιρετοὶ, et hæc quoque lectio confirmatur verbis ejusdem Bryennii lib. 1. cap. 3. ubi dicit φθόγγος ἐστὶ ἀρχὴ ἁρμονίας ὡς ἡ μονὰς τοῦ ἀριθμοῦ, τὸ σημεῖον τῆς γραμμῆς, καὶ τὸ νῦν τοῦ χρόνου, punctum, vero et instans sunt ἀδιαιρετὰ et consequenter φθόγγος ἀδιαιρετὸς non dividendi vim habens, ut vult interpres Latinus[74]: nec immeritò Bacchius Senior in introductione artis musicæ[75] quæstioni illi τί οὖν ἐστιν ἐλάχιστον τῶν μελῳδουμένων, respondet, φθόγγος, quem non tantum ἐλάχιστον, sed etiam ἄτομον esse docet antiquæ musicæ celeberrimus auctor Aristides Quintilianus lib. 1 de Musicâ[76], atque ita authoritas æque ac ratio suffragatur huic emendationi, quæ fit unius tantum litteræ mutatione. Minimâ quoque mutatione alia fit eodem capite licet minoris momenti correctio, ubi vulgò male legitur, φησὶ καὶ τοὺς Πυταγορισκοὺς, legendum scilicet, φασὶ, ut apud Bryennium λέγουσι[77]. Paulò inferiùs ubi legitur ἀποτελεῖται ὁ φθόγγος βραδεῖας δὲ βαρὺς, καὶ σφοδρᾶς μὲν μείζων ἦχος, ἠρέμου δὲ μικρὸς, legendum videtur ἠρεμαίας, et Bryennii authoritate confirmatur[78].

вернуться

67

Приводится по изданию Œuvres de Fermat. Tome I. Paris, 1891, pp. 373-379 с комментариями и сохранением пунктуации.

P. 46 à 48: Viro D. de Pellison S. Fermat S. P. D. (App., p. 373 suiv.).

Comme reproduction de l’édition de Bachet, celle de Samuel Fermat est passablement fautive; l’intérêt qu’elle offre provient donc essentiellement des annotations que Pierre Fermat avait inscrites sur les marges d’un exemplaire aujourd’hui perdu du Diophante de Bachet, annotations que son fils a reproduites à leur place, en caractères italiques et chacune sous le titre: OBSERVATIO D. P. F., la seconde seule sous celui: OBSERVATIO DOMINI PETRI DE FERMAT.

вернуться

68

Les mots vel parentis mei conjecture sont omis dans le Diophante de 1670.

вернуться

69

Le texte de Boulliau porte τὰ δὲ.

вернуться

70

Les mots καὶ στοιχειώδεις sont omis dans les Varia.

вернуться

71

Les Varia omettent etc.

вернуться

72

La leçon διαιρεταὶ est également indiquée en marge, par Boulliau, pour διαιρετοὶ dans le premier passage.

вернуться

73

Le texte grec de Manuel Bryenne n’a été publié que par Wallis, dans le Tome III de ses Œuvres (Oxford, 1699). Samuel de Fermat cite donc cet auteur d’après un manuscrit, que M. H. Omont a retrouvé à la Bibliothèque Nationale. Il contient, de la main de Fermat, des annotations critiques que nous publions comme dernière pièce de cet appendice.

вернуться

74

Boulliau traduit comme suit le second passage grec donné plus haut: intervalla vero sonis [constant], quæ voces rursum sunt primæ, vim dividendi habentes, et elementares.

вернуться

75

Antiquæ musicæ auctores septem, ed. Meibomius (Amsterdam, 1652), 1, page 24.

вернуться

76

Antiquæ musicæ auctores septem, ed. Meibomius, II, page 33.

вернуться

77

Dans son édition Theonis Smyrnæi Expositio rerum mathematicarum, Teubner, 1878, Ed. Hiller n’a pas adopté cette correction, comme il a fait pour les précédentes; et, en effet, Théon continue à citer ici le péripatéticien Adraste. L’erreur de Fermat a été au reste occasionnée par Boulliau, qui a traduit aiunt.

вернуться

78

Hiller lit ἠρεμίας qui est moins bon.