A siluis ad agros, ab agris ad proelia uenit
Musa Maroneo nobilis ingenio.
(c) Maximinus.
Carminibus pecudes et rus et bella canendo
nomen inexstinctum Vergilius merui.
IV
358. Vergil Quatrains
(a) Asclepiadius.
SICANIVS uates siluis, Ascraeus in aruis,
Maeonius bellis ipse poeta fui.
Mantua se uita praeclari iactat alumni,
Parthenope famam morte Maronis habet.
(b) Vitalis.
Prima mihi Musa est sub fagi Tityrus umbra.
ad mea nauus humum iussa colonus arat.
proeliaque expertos cecini Troiana Latinos;
perque meos cineres inclita Parthenope.
(c) Euphorbius.
Romuleum Sicula qui fingit carmen auena
ruricolasque docet qua ratione serant,
quique Latinorum memorat fera bella Phrygumque,
hic cubat, hic meruit perpetuam requiem.
circa 400 A.D.(?).
359. Carpe Diem
CONVIVAE, tetricas hodie secludite curas,
ne maculent niueum nubila corda diem:
omnia sollicitae uertantur murmura mentis,
ut uacet indomitum pectus amicitiae.
non semper gaudere licet: fugit hora, iocemur:
difficile est fatis subripuisse diem.
360. Epithalamium
ITE, uerecundo coniungite foedera lecto
atque Cupidineos discite ferre iocos;
alliget amplexus tenerorum mater Amorum,
quae regit Idalium, quae Cnidon alma regit,
concordisque tegens cum maiestate benigna
constituat, patres et cito reddat auos.
361. The Grave of Nymphius
NYMPHIVS aeterno deuinctus membra sopore
hic situs est, caelo mens pia perfruitur.
mens uidet astra, quies tumuli conplectitur artus,
calcauit tristis sancta fides tenebras.
te tua pro meritis uirtutis ad astra uehebat
intuleratque alto debita fama polo.
immortalis eris, nam multa laude uigebit
uiuax uenturos gloria per populos.
te coluit proprium prouincia cuncta parentem,
optabant uitam publica uota tuam.
exseruere tuo quondam data munera sumptu
plaudentis populi gaudia per cuneos.
concilium procerum per te patria alma uocauit
seque tuo duxit sanctius ore loqui.
publicus orbatas modo luctus conficit urbis
confusique sedent, anxia turba, patres,
ut capite erepto torpentia membra rigescunt,
ut grex amisso principe maeret iners.
parua tibi, coniunx, magni solaria luctus
hunc tumuli titulum maesta Serena dicat.
haec indiuidui semper comes addita fulcri
unanimam tibi se lustra per octo dedit.
dulcis uita fuit tecum: comes anxia lucem
aeternam sperans hanc cupit esse breuem.
362. Roses and Thorns
QVIS deus hoc medium uallauit uepribus aurum,
iussit et inclusam sentibus esse rosam?
aspicite ut magni coeant in foedus amantes:
Martem spina refert, flos Veneris speculum est.
quid tibi cum magnis, puer, est, lasciue, sagittis?
hoc melius telo pungere corda potes!
nec flammas quaeras, sit ut alti pectoris ignis,
set tibi tormentum praebeat ista facis.
pallens herba rubet: color est hic semper amantum;
tam fugitiua rosa est quam fugitiuus amor
nam quod floricomis gaudet lasciua metallis,
aurum significat uilius esse rosa.
circa 400 A.D. (?).
363. The Work of Time
OMNE quod Natura parens creauit,
quamlibet firmum uideas, labascit:
tempore ac longo fragile et caducum
soluitur usu.
amnis insueta solet ire ualle.
mutat et rectos uia certa cursus,
rupta cum cedit male pertinaci
ripa fluento.
decidens scabrum cauat unda tofum,
ferreus uomis tenuatur agris,
splendet adtrito digitos honorans
anulus auro.
364. On Avarice
HEV misera in nimios hominum petulantia census!