caecus inutilium quo ruit ardor opum,
auri dira fames et non expleta libido,
ferali pretio uendat ut omne nefas?
sic latebras Eriphyla uiri patefecit, ubi aurum
accepit, turpis materiam sceleris;
sic quondam Acrisiae in gremium per claustra puellae
corruptore auro fluxit adulterium.
o quam mendose uotum insaturabile habendi
imbuit infami pectora nostra malo!
quamlibet immenso diues uigil incubet auro,
aestuat augendae dira cupido rei.
heu mala paupertas numquam locupletis auari.
dum struere inmodice quod tenet optat, eget.
quis metus huic legum quaeue est reuerentia ueri?
crescentis nummi si mage cura subest,
cognatorum animas promptum est fratrumque cruorem
fundier: affectus uincit auara fames.
diuitis est semper fragilis male quaerere gazas:
nulla huic in lucro cura pudoris erit.
istud templorum damno excidioque requirit;
hoc caelo iubeas ut petat: inde petet.
mirum ni pulcras artis Romana iuuentus
discat et egregio sudet in eloquio,
ut post iurisonae famosa stipendia linguae
barbaricae ingeniis anteferantur opes?
set tamen ex cultu adpetitur spes grata nepotum?
saltim istud nostri forsan honoris habent?
at qui sunt, quos propter honestum rumpere foedus
audeat inlicite pallida auaritia?
Romani sermonis egent, ridendaque uerba
frangit ad horrificos turbida lingua sonos.
ambusti torris species exesaque saeclo:
rapta putes priscis corpora de tumulis!
perplexi crines, frons improba, tempora pressa,
exstantes malae deficiente gena,
simantur uietae pando sinuamine nares,
territat os nudum caesaque labra tument.
defossum in uentrem propulso pondere tergum
frangitur et uacuo crure tument genua.
discolor in manibus species, ac turpius illud,
quod cutis obscure pallet in inuidiam.
fl. 400 A.D.
365. An Eagle of Roman Song
PARVOS non aquilis fas est educere fetus
ante fidem solis iudiciumque poli.
nam pater, excusso saluit cum tegmine proles
ouaque maternus rupit hiulca tepor,
protinus implumis conuertit ad aethera nidos
et recto flammas imperat ore pati.
consulit ardentis radios et luce magistra
natorum uiris ingeniumque probat.
degenerem refugo torsit qui lumine uisum,
unguibus hunc saeuis ira paterna ferit.
exploratores oculis qui pertulit ignis
sustinuitque acie nobiliore diem,
nutritur uolucrumque potens et fulminis heres,
gesturus summo tela trisulca Ioui.
me quoque Pieriis temptatum saepius antris
audet magna suo mittere Roma deo.
iam dominas auris, iam regia tecta meremur
et chelys Augusto iudice nostra sonat.
366. A Council of War—and War
TANDEM concilium belli confessus agendi
ad sua tecta uocat. iuuenes uenere proterui
lasciuique senes, quibus est insignis edendi
gloria corruptasque dapes uariasse decorum,
qui uentrem inuitant pretio traduntque palato
sidereas Iunonis auis et si qua loquendi
gnara coloratis uiridis defertur ab Indis,
quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam
ingluuiem non Aegaeus, non alta Propontis,
non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
uestis odoratae studium; laus maxima risum
per uanos mouisse sales minimeque uiriles
munditiae; compti uultus; onerique uel ipsa
serica. si Chunus feriat, si Sarmata portas,
solliciti scaenae; Romam contemnere sueti
mirarique suas (quas Bosphorus obruat!) aedis;
saltandi dociles aurigarumque periti.
pars humili de plebe duces; pars compede suras
cruraque signati nigro liuentia ferro
iura regunt, facies quamuis inscripta repugnet
seque suo prodat titulo. sed prima potestas
Eutropium praefert Hosio subnixa secundo.
dulcior hic sane cunctis prudensque mouendi
iuris et admoto qui temperet omnia fumo,
feruidus, accensam sed qui bene decoquat iram.
considunt apices gemini dicionis Eoae,
hic cocus, hic leno, defossi uerbere terga,
seruitio, non arte pares, hic saepius emptus,
alter ad Hispanos nutritus uerna penatis.
ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis
consulerent tantisque darent solacia morbis,
obliti subito Phrygiae bellisque relictis
ad solitos coepere iocos et iurgia Circi
tendere. nequiquam magna confligitur ira,
quis melius uibrata puer uertigine molli
membra rotet, uerrat quis marmora crine supino,
quis magis enodis laterum detorqueat artus,
quis uoci digitos, oculos quis moribus aptet.
hi tragicos meminere modos; his fabula Tereus,
his necdum commissa choro cantatur Agaue.