Выбрать главу

aemula Baiano tolluntur culmina cono

parque coturnato uertice fulget apex.

garrula Gauranis plus murmurat unda fluentis

contigui collis lapsa supercilio.

Lucrinum stagnum diues Campania nollet,

aequora si nostri cerneret illa lacus.

illud puniceis ornatur litus echinis,

piscibus in nostris, hospes, utrumque uides.

si libet et placido partiris gaudia corde,

quisquis ades, Baias tu facis his animo.

376. An Invitation

NATALIS noster Nonas instare Nouembris

admonet: occurras non rogo sed iubeo.

sit tecum coniunx, duo nunc properate: sed illud

post annum optamus tertius ut uenias.

377. Epitaph of Filimatia

OCCASV celeri feroque raptam

gnatis quinque patrique coniugique

hoc flentis patriae manus locarunt

matronam Filimatiam sepulcro.

o splendor generis, decus mariti,

prudens, casta, decens, seuera, dulcis,

atque ipsis senioribus sequenda,

discordantia quae solent putari

morum commoditate copulasti:

nam uitae comites bonae fuerunt

libertas grauis et pudor facetus.

hinc est quod decimam tuae saluti

uix actam trieteridem dolemus

atque in temporibus uigentis aeui

iniuste tibi iusta persoluta.

FLAVIVS FELIX

circa 480 A.D.

378. To his Patron

SIC tibi florentes aequaeuo germine nati

indolis aetheriae sidera celsa petant,

sic priscos uincant atauos clarosque parentis

exsuperent meritis saeclaque longa gerant,

sic subolis numerum transcendat turba nepotum

nobilibusque iuges gaudia tanta toris:

ne sterilem praestes indigno munere Musam,

utque soles, largus carmina nostra foue,

imperiis ut nostra tuis seruire Thalia

possit et in melius personet icta chelys.

LVXORIVS

circa 500 A.D.

379. To his Readers

PRISCOS cum haberes, quos probares, indices,

lector, placere qui bonis possent modis,

nostri libelli cur retexis paginam

nugis refertam friuolisque sensibus,

et quam tenello tiro lusi uiscere?

set forte doctis si illa cara est auribus

sonat pusilli quae leporis commate

nullo decora in ambitu sententiae,

hanc iure quaeris et libenter incohas,

uelut iocosa si theatra peruoles.

380. The Garden of Eugetus

HORTVS, quo faciles fluunt Napaeae,

quo ludunt Dryades choro uirente,

quo fouet teneras Diana Nymphas;

quo Venus roseos recondit artus,

quo fessus teretes Cupido flammas

suspensis reficit puer pharetris,

quo ferunt se Heliconides puellae;

cui numquam minus est amoena frondis,

cui semper redolent amoma uerni,

cui fons perspicuis tener fluentis

muscoso riguus salit meatu,

quo dulcis auium canor resultans

      *      *      *

quidquid per Tyrias refertur urbis,

hoc uno famulans loco subaptat.

381. A Rose with a hundred Petals

HANC puto de proprio tinxit Sol aureus ortu

aut unum ex radiis maluit esse suis;

uel, si etiam centum foliis rosa Cypridis exstat,

fluxit in hanc omni sanguine tota Venus.

haec florum sidus, haec Lucifer almus in agris,

huic odor et color est dignus honore poli.

382. A Water Urn with a Figure of Cupid

IGNE salutifero Veneris puer omnia flammans

pro facibus facilis arte ministrat aquas.

383. His Book's proper Place

PARVVS nobilium cum liber ad domos

pomposique fori scrinia publica

cinctus multifido ueneris agmine,

nostri defugiens pauperiem laris,

quo dudum modico sordidus angulo

squalebas, tineis iam prope debitus,

si te despiciet turba legentium

inter Romulidas et Tyrias manus,

isto pro exsequiis claudere disticho:

contentos propriis esse decet focis,

quos laudis facile est inuidiam pati.

PHOCAS

circa 500 A.D. (?).