Выбрать главу

In illis temporibus audiens pater meus oppressiones, quas paciebar ab inimicis, fecit congregacionem cum multis in Francia, de quibus erant capitanei episcopus Beluacensis, comes de Eu, constabilis regni Francie, comes Sacri Cesarii et quam plurimi alii comites et barones. Et transierunt de Francia in Sabaudiam, deinde per Alpes usque in marchionatum Montis Ferrati, et de marchionatu transierunt per Lombardiam usque in Cremonam et de Cremona usque in Parmam.

Et erat numerus galeatorum circa mille sexcentos, qui nobis venerant in adiutorium. Deinde pater noster cum exercitu congregato[ivit] ad succurrendum castro Papiensi, quod se adhuc tenebat contra civitatem nostro nomine. Et posuimus castra et obsedimus civitatem Papie et eramus bene tria millia galeatorum. Et destruximus suburbia et monasteria suburbiorum et replevimus castrum, cui in auxilium veneramus, victualibus et hominibus ipsum renovando; sed civitatem per castrum non potuimus obtinere, quia fossata et propugnacula inter civitatem et castrum cives fecerant, ita quod ingressus ad eos non patebat, et ipsi habebant mille galeatos de Mediolanensibus in suum auxilium. Et postquam ibi stetimus decem diebus, inde recessimus castra metantes prope Mediolanum et devastavimus valde comitatum et districtum Mediolanensem. Et abinde transivimus versus Pergamum, ubi habuimus per quosdam amicos nostros tractatus, qui debebant nobis aperire unam portam civitatis. Et sic ordinatum fuerat, quod in aurora deberet intrare aliqua pars gentis nostre, et post hec deberet eos sequi una acies magna et intrare post eos et retinere civitatem, donec pater noster una nobiscum cum toto exercitu eadem die veniremus. Et sic factum est, quod amici nostri in civitate Pergami, scilicet illi de Collisionibus, aperuerunt portam et primi nostri intraverunt. Secunda vero acies noluit eos sequi, nescio quo mota spiritu, et tunc primi, qui pro tempore steterunt in civitate, exierunt civitatem, quia non poterant soli resistere inimicis, et multi amici nostri cum eisdem evaserunt; residui vero, qui remanserant, captivati sunt et suspensi sunt ultra muros, quorum numerus erat ultra quinquaginta. Cumque pater noster nobiscum supervenissemus, videntes, que gesta fuissent et neglecta, turbati sumus valde cum toto exercitu nostro. Post aliquos dies transeuntes flumen Ade reversi sumus per territorium Cremonense in civitatem Parme.

Capitulum VI

Post hec pater noster ivit Bononiam ad Hostiensem cardinalem nomine Beltrandum, tunc legatum a latere sedis apostolice in Lombardia, qui temporibus illis regebat civitatem Bononiensem et alias plures, videlicet Placenciam, Ravennam et totam Romandiolam ac marchiam Anchonitanam, et tractavit cum eo, quod ipse confederatus est nobiscum et factus est inimicus nostrorum inimicorum; nam et ante erat inimicus gubernatoris Ferrariensis propter causam ecclesie sancte et suam, qui cum inimicis confederatus erat, paratus in adiutorium ipsis et ipsi sibi. Et dedit nobis prefatus cardinalis auxilium gencium et pecuniarum, posuitque prefatus legatus exercitum et castra contra hostes temporibus illis in suburbiis civitatis Ferrariensis, quorum capitaneus fuit postea comes de Ariminiaco.

Demum eadem estate post pentecosten congregavit pater noster magnum exercitum et premisit nos in civitatem Cremonensem de Parma ultra Padum cum quingentis galeatis, quos misit ante castrum Piczignitonis, quod rebellaverat contra nos et contra civitatem sue diocesis Cremonensis et astabat deserviendo Papiensibus et Mediolanensibus. Et remanseramus in Cremona vix cum viginti galeatis. Tunc repente fortificati sunt inimici, et augebatur numerus cottidie, ita quod illi, qui erant ante castrum, muniverunt se fossatis, auxilium nostrum exspectantes. Illo tempore subito Mantuani et Ferrarienses miserunt naves suas in Padum ante Cremonam et submerserunt omnes naves in Pado territorii Cremonensis, ita ut pater noster cum tota gente sua non poterat nobis venire in auxilium nec mittere aliquem nuncium, quia omnes naves et molendina submerserant et se receperant. Et nos ipsi in civitate Cremonensi existentes cum ita paucis eramus in perdicione et civitatis et personarum cottidie propter latitudinem, quia civitas temporibus illis propter guerras erat quasi desolata. Et cum essemus in magna tristicia constituti, quia nec pater nobis nec nos patri nec uterque nostrum illis, qui iacebant ante castrum, possemus succurrere, facta est dissensio inter inimicos nostros, qui civitatem predictam obsederant in fluvio Pado, ita quod se verberantes invicem reversi sunt unusquisque ad propria. Rescito isto pater noster venit de Parma cum exercitu suo super flumen Padi et mandavit extrahi naves de profundo fluvii et sic transfretavit cum paucis in civitatem Cremonam. Et sequenti die coadunatis exercitibus processimus in subvencionem illis, qui erant ante castrum Piczignitonis. Et tantum fuimus per dei graciam fortificati, quod forciores eramus omnibus nostris inimicis; eramus enim in numero tria milia galeatorum. Et postquam percepimus, quod coram dicto castro nichil proficeremus, voluimus procedere in succursum castro Papiensi, de quo ante mencio facta est. Quod presencientes inimici miserunt consiliarios suos et fraudulenter cum patre nostro tractaverunt et cum eo treugas inierunt tali modo: quod de campis cederet et castrum Papiense victualibus treugarum tempore fultum quod per inimicos non impediretur assecurantes, per pulchra et blanda verba multa eidem promittentes. Sicque de campis recessimus gentes nostras per civitates et loca sua distribuentes. Post hec inimici treugas seu pacta minime tenuerunt, et sic perditum fuit castrum Papiense, quia non permiserunt ipsum inimici fulcire victualibus, prout promiserant. Sicque pater noster cum gentibus suis propter blanda verba et falsa promissa in pecuniis et expensis defecerunt. Hieme vero superveniente nec in campis stare poterant. Et sic proverbium in nobis claruit: Nocuit differe paratis.

Illo autem tempore Ferrarienses, Veronenses et Mantuani ac Mediolanenses fortificati captivaverunt capitaneum legati comitem de Ariminiaco in suburbiis Ferrarie iacentem et multos de exercitu occiderunt et alios submerserunt in Pado, et exercitum in tantum afflixerunt, quod legatus amplius non recuperavit nec campos adversus inimicos amplius habere valuit usque ad expulsionem eiusdem de patria.

Demum videns pater noster, quod expense sibi deficerent et quod guerram ferre non valeret, disposuit recedere de patria et eam terrigenis et maioribus civitatum relinquere, videlicet Parmam illis de Rubeis, Regium illis de Fuliano, Mutinam illis de Piis, Cremonam illis de Punczonibus, qui omnes has civitates patri nostro in potestatem dederant, voluitque eis easdem reddere. Luccam autem voluit vendere Florentinis, sed fretus nostro ac suorum consiliariorum consilio commisit eandem illis de Rubeis, quibus Parmam commiserat.