Выбрать главу

Illis peractis venit pater noster in Boemiam et adduxit post se uxorem suam, quam receperat sibi in reginam, nomine Beatricem, filiam ducis de Burbon, de genere regum Francie, cum qua postea genuit unicum filium nomine Wenceslaum. Tunc mali et falsi consiliarii invaluerunt contra nos aput patrem nostrum, lucrum proprium pretendentes, tam Boemi quam de comitatu Luczemburgensi. Accedentes patrem nostrum sibi suggesserunt dicentes: «Domine! provideatis vobis, filius vester habet in regno multa castra et magnam sequelam ex parte vestri; unde si diu ita prevalebit, expellet vos, quando voluerit; nam et ipse heres regni et de stirpe regum Boemie est, et multum diligitur a Boemis, vos autem estis advena.» Hoc autem dicebant querentes lucrum et locum suum, ut ipsis committeret castra et bona predicta. Ipse autem in tantum assensit consiliis eorum, quod de nobis diffidebat, et propter hec abstulit nobis omnia castra et administracionem in Boemia et in marchionatu Moravie. Et sic nobis remansit solus titulus marchio Moravie sine re.

Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, volentes adire patrem nostrum, qui erat in Moravia, et sic tarde venimus in castrum Pragense ad antiquam domum purgraviatus, ubi mansionem per aliquot annos feceramus, antequam palacium magnum fuerat edificatum. Et nocturno tempore deposuimus nos in lecto, et Bussko de Wilharticz senior in altero ante nos. Et erat magnus ignis in camera, quia tempus hiemale erat, multeque candele ardebant in camera, ita quod lumen sufficiens erat, et ianue et fenestre omnes erant clause. Et cum incepissemus dormire, tunc deambulabat nescio quid per cameram, ita quod ambo evigilavimus, et fecimus dictum Busskonem surgere, ut videret, quid esset. Ipse autem surgens circumivit per cameram querens, et nichil vidit nec quidquam potuit invenire.

Tunc fecit maiorem ignem et plures candelas incendit, et ivit ad ciffos, qui stabant pleni vino super bancas, et potavit et reposuit unum ciffum prope unam magnam candelam ardentem. Potacione facta tunc deposuit se iterum ad lectum, et nos induti pallio nostro sedebamus in lecto et audiebamus ambulantem, videre tamen neminem poteramus. Et sic respicientes cum predicto Busskone super ciffos et candelas vidimus ciffum proiectum, et idem ciffus proiciebatur, nescimus per quem, ultra lectum Busconis de uno angulo camere usque in alterum in parietem, qui sic reverberatus a pariete cecidit in medium camere. Videntes hec territi sumus nimium et semper ambulantem in camera audivimus, neminem autem vidimus. Post vero signati sancta cruce in Christi nomine usque in mane dormivimus. Et mane surgentes ciffum, prout proiectus erat, in medio camere invenimus et ea nostris familiaribus ad nos de mane venientibus ostendimus.

Illo tempore misit nos pater noster cum pulchro exercitu super ducem Slezie nomine Polconem, dominum Munsterberiensem. Nam ille dux non erat princeps neque vasallus patris nostri et regni Boemie. Pater tamen noster acquisierat civitatem Wratislaviensem per dominum Henricum septimum, ducem Wratislaviensem, qui heredes non habebat. Et idem dux acceperat in donum Glacense territorium temporibus vite sue, voluitque pocius predictam civitatem ac ducatum patri nostro et corone regni Boemie perpetuo applicare quam fratri suo Boleslao dimittere, quia ipse et frater suus mutuo sibi inimicabantur. Postquam autem pater noster accepisset possessionem civitatis Wratislaviensis, omnes duces Slezie et Opuliensis subiecerunt se dicioni sue perpetuo ac corone regni Boemie, ut tuerentur et defenderentur a regibus Boemorum, exceptis duce Slezie, domino Swydnicensi, et Polcone domino Munsterberiensi. Cuius territorium devastavimus, prout in cronica scriptum est. Quod in tantum fuit devastatum, quod ipse coactus est mediantibus placitis esse vasallus patris nostri ac corone regni Boemie sicut et alii duces.

Hiis peractis arripuimus iter versus Ungariam ad patrem nostrum, quem invenimus in Wissegrado super Danubio aput regem Karolum primum. Qui ante habuerat sororem patris nostri, ipsa vero defuncta acceperat sororem regis Cracovie Kazomiri, cum qua genuerat tres filios: primogenitum Ludovicum, secundum Andream tercium Stephanum. Ibique fecit idem rex Karolus pacem inter patrem nostrum et Cracovie regem, ita quod renunciaret pater noster iuri sibi debito in inferiori Polonia, scilicet Gneznensi et Kalixiensi et aliis inferioribus provinciis Polonie. Rex vero Cracovie renunciavit patri nostro et regno Boemie pro se et successoribus suis regibus Inferioris Polonie in perpetuum de omni accione omnium ducatuum Slezie et Opulie et civitatis Wratislavie. Nam ante erat dissensio inter eos, quoniam avus noster Wenceslaus secundus, rex Boemie, possederat Inferiorem Poloniam predictam cum ducatibus Cracovie et Sandomerie racione unice filie Przemisl, regis Inferioris Polonie, ducis Cracovie et Sandomerie, quam acceperat in uxorem. Qui Przemisl post mortem suam dederat avo nostro et corone regni Boemie in perpetuum tam regnum quam ducatus possidendos. Kazomirus vero predictus erat patruus ipsius domine, et dicebat se ius habere in regno Polonie Inferioris, asserendo, quod femina non posset hereditare in regno. Et sic guerra a longis temporibus duraverat inter reges Boemie et Kazomirum ac patrem suum quondam Wladislaum nomine, reges Cracovie seu Inferioris Polonie. Sicque illa guerra concordata fuit per predictum regem Ungarie. Qui propter hoc ligavit se et promisit esse in adiutorio patris nostri contra ducem Austrie, qui abstulerat fratri nostro ducatum Karinthie, et contra Ludovicum predictum. Hii autem fuerant in hac liga: scilicet pater noster, rex Ungarie, dux Bavarie Henricus, qui sororem nostram habebat in uxorem. Eodem tempore misit nos pater noster in comitatum Tyrolis, ut eundem gubernaremus ac fratrem nostrum cum sua uxore, ipsis existentibus in etate puerili. Sicque euntes intromisimus nos de hiis, sicut pater noster commiserat nobis, fuimusque admissi ad regimen illius patrie per terrigenas comitatus supradicti.

Capitulum IX

Tempore succedente post pascha die sequenti congregaveramus exercitum de comitatu Tyrolis et intraveramus vallem Pustharie, Prixiensis diocesis, super comitem Goricie, et acquisivimus castrum montis sancti Lamberti. Et transivimus ulterius super predictum comitem et devastavimus terras suas usque clausam, que vocatur Luncz. Et fuimus in campis cum predicto exercitu tribus septimanis in illa devastacione, quia erat adiutor ducum Austrie, inimicorum nostrorum. In crastino beati Georgii martiris fugavit pater noster Ottonem, ducem Austrie, ultra Danubium et acquisivit multa castra in Austria. Ludovicus vero, qui se gerebat pro imperatore, adiuvabat duces Austrie, et per consequens tota Almania, gubernatoresque civitatum in Lombardia, et specialiter Mastinus de la Scala, gubernator Veronensis, Vindencie, Padue, Tervisii, Brixie, Parmensis et Luccanensis civitatum. Omnes hii nos et comitatum Tyrolis invadebant toto posse, ita quod civitas Tridentina et tota vallis Arthisi erat in magno periculo a Lombardis. Valli vero Eni tam a Suevis quam a Bavaris pericula magna imminebant, ita quod totus comitatus Tyrolis erat in magnis periculis quasi ex omnibus partibus. Illo tempore fecimus Nicolaum nacione Brunensem, cancellarium nostrum, episcopum Tridentinum, et Brixinensem nomine Matheum, capellanum fratris nostri, quia ambo episcopatus vacabant tempore eodem.