Выбрать главу

[5]Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse: Quid est sapientia ? Semper idem velle atque idem nolle. Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit, quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum.

[6]Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt; in totum nulli velle aut nolle decretum est. Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod summum nondum esse solus intellegas.

[7]" Quid fiet," inquis, " huic turbae familiarium sine[v1.n.136.1] re familiari ?" Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies. Illa veros certosque amicos retinebit; discedet quisquis non te, sed aliud sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet ? O quando ille veniet dies, quo nemo in honorem tuum mentiatur!

[8]Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.

[9]Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus. " Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno. Non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur." Ego certe aliter audio, quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam[v1.n.138.1] stramentis, incubantem; non praeceptor veri, sed testis est. "

[10]Quid ergo ? Non licet divitias in sinu positas contemnere ? " Quidni liceat ? Et ille ingentis animi est, qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus, quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille, qui in divitiis pauper est.

[11]" Nescio," inquis, " quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit." Nec ego, Epicure, an tuus[v1.n.138.2] iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.

[12]Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Et sunt, Lucili, facilia; cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.

[13]Necessarium ergo iudico, id quod tibi scripsi magnos viros saepe fecisse: aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram. Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus. Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus; ab his initiis nos regna non capiunt. VALE.

Letter 21

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Cum istis tibi esse negotium iudicas, de quibus scripseras ? Maximum negotium tecum habes; tu tibi molestus es. Quid velis nescis; melius probas honesta quam sequeris; vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam pervenire non audes. Quid sit autem, quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam.

Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.

[2]Erras, Lucili; ex hac vita ad illam adscenditur. Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec certam originem habeat ac suam ille niteat alieno, hoc inter hanc vitam et illam; haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit; illa suo lumine inlustris est.

Studia te tua clarum et nobilem efficient.

[3]exemplum Epicuri referam. Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, rigidae[v1.n.142.1] tunc potentiae ministrum et magna tractantem: "Si gloria," inquit, "tangeris, notiorem te epistulae meae facient quam omnia ista, quae colis et propter quae coleris."

[4]Numquid ergo mentitus est ? Quis Idomenea nosset, nisi Epicurus illum litteris suis incidisset ? Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit. Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt. Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos; inter tam magna nomina taceretur, nisi sibi[v1.n.142.2] Cicero illum adplicuisset.

[5]Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt. Quod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili. Habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere. Vergilius noster duobus memoriam aeternam promisit et praestat:

Fortunati ambo ! Siquid mea carmina possunt.

Nulla dies umquam memori vos eximet aevo,

Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum

Accolet imperiumque pater Romanus habebit.

[6]Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae fuerunt, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt; post ipsos cito memoria defecit. Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quicquid illorum memoriae adhaesit, excipitur.

[7]Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit) ipse eam de suo redimet. Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit, qua hortatur, ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat. "Si vis," inquit, " Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiciendum, sed cupiditati detrahendum est."

[8]Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda. Hoc unum te admoneo, ne istud tantum existimes de divitiis dictum; quocumque transtuleris, idem poterit. Si vis Pythoclea honestum facere, non honoribus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum. Si vis Pythoclea esse in perpetua voluptate, non voluptatibus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum; si vis Pythoclea senem facere et inplere vitam, non annis adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum.

[9]Has voces non est quod Epicuri esse iudices; publicae sunt. Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor, quod probo. Eo[v1.n.146.1] libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis,[v1.n.146.2] qui ad illum[v1.n.146.3] confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem[v1.n.146.4] quocumque ierint honeste esse vivendum.

[10]Cum adieris[v1.n.146.5] eius hortulos et inscriptum hortulis legeris[v1.n.146.6] Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet: " Ecquid bene acceptus es ? " " Non inritant," inquit, " hi hortuli famem, sed extinguunt. Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant. In hac voluptate consenui."

вернуться

v1.n.136.1

sine Hense; sive MSS.

вернуться

v1.n.138.1

quam in MSS.; in dei. Haupt.

вернуться

v1.n.138.2

an tuus P. Thomas; angulus si pL.

вернуться

v1.n.142.1

For rigidae Lipsius proposed regiae, " like that of a king." This may be the correct reading.

вернуться

v1.n.142.2

sibi inserted by Gertz.

вернуться

v1.n.146.1

quod probo eo Haupt and Madvig; pro eo or probeo MSS.

вернуться

v1.n.146.2

istis Muretus; isti MSS.

вернуться

v1.n.146.3

illum Haupt; illam or illa MSS.

вернуться

v1.n.146.4

probem Muretus; probent MSS.

вернуться

v1.n.146.5

adieris Schweighäuser; aud (ad) ierithis p; audierit his L; adieretis audierit his Pb.

вернуться

v1.n.146.6

legeris added by Buecheler; inscriptum hortulis pL; inscriptum portae videris Wilamowitz.