Выбрать главу

[6]Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus; dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit; possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.

[7]Nec tu intentionem vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. Quid si velis deinde quemadmodum ambules discere ? Admitte istos, quos nova artificia docuit fames; erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate[v1.n.98.3] produxeris. Quid ergo ? A clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet ? Usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a sermone incipiunt,[v1.n.98.4] ad vociferationem transeunt.[v1.n.98.5] Nemo statim

[8]Quiritium fidem inplorat. Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius fac[v1.n.100.1] convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur, in id latus. Modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat; media oris via abeat[v1.n.100.2] nec indocto et rustico more desaeviat. Non enim id agimus, ut exerceatur vox, sed ut exerceat.

[9]Detraxi tibi non pusillum negotii; una mercedula et unum Graecum ad haec beneficia accedet. Ecce insigne praeceptum: " Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur." "Quis hoc," inquis, " dicit ?" Idem qui supra. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam ? Babae et Isionis ? Non ita est; nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.

[10]Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare. Cum aspexeris, quot te antecedant, cogita, quot sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam, cogita, quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris ? Te ipse antecessisti.

[11]Finem constitue, quem transire ne velis quidem,[v1.n.102.1] si possis; discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora quam adsecutis. Si quid in illis esset solidi, aliquando et inplerent; nunc hauriendum sitim concitant. Mittantur[v1.n.102.2] speciosi apparatus. Et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem, ut det, quam a me, ne petam ? Quare autem petam ? Oblitus fragilitatis humanae congeram ? In quid laborem ? Ecce hic dies ultimus est. Ut non sit; prope ab ultimo est VALE.

Letter 16

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem sine sapientiae studio et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata. Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est; plus operis est in eo, ut proposita custodias quam ut honesta proponas. Perseverandum est et adsiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.

[2]Itaque tibi apud me pluribus verbis aut adfirmatione iam[v1.n.102.3] nil opus; intellego multum te profecisse. Quae scribis, unde veniant, scio; non sunt ficta nec colorata. Dicam tamen quid sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam. Tu quoque idem facias volo; non est, quod tibi cito et facile credas. Excute te et varie scrutare et observa; illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris.

[3]Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum. Non in verbis, sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia. Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo secure. Innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exigant, quod ab hac petendum est.

[4]Dicet aliquis: " Quid mihi prodest philosophia, si fatum est? Quid prodest, si deus rector est ? Quid prodest, si casus imperat ? Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari potest adversus incerta; sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem,aut consilio meo nihil fortuna permittit"

[5]Quicquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est: sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet. Haec adhortabitur, ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit, ut deum sequaris, feras casum.

[6]Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur; illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere. Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat, quod est inpetus.

[7]Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit. Excute illam, et invenies. Non est quod mireris animum meum; adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi ? Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: " Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives."

[8]Exiguum natura desiderat, opinio inmensum. Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant. Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias. Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit; maiora cupere ab his disces.

[9]Naturalia desideria finita sunt; ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremum est; error inmensus est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere. Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. VALE.

Letter 17

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis viribus tende. Si quid est, quo teneris, aut expedi aut incide. "Moratur," inquis, "me res familiaris; sic illam disponere volo, ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui."

[2]Cum hoc dicis, non videris vim ac potentiam eius, de quo cogitas, boni nosse. Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat. Mihi crede, advoca illam in consilium; suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.

[3]Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit; quid si adpetenda est ? Multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata[v1.n.110.1] est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; si[v1.n.110.2] navigandum est, non strepitat[v1.n.110.3] portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.

вернуться

v1.n.98.3

patientia et credulitate Lipsius; patientiae credulitate (crudelitate) MSS.

вернуться

v1.n.98.4

incipiunt Capps; incipiant MSS.

вернуться

v1.n.98.5

transeunt L 1; transeant other MSS., Hense.

вернуться

v1.n.100.1

fac vicinis MSS.; Hense condemns vicinis.

вернуться

v1.n.100.2

media oris via abeat Madvig and Buecheler; mediatoris sui habeat L 1 P.

вернуться

v1.n.102.1

ne possis quidem si velis MSS.; order corrected by Gertz.

вернуться

v1.n.102.2

mittantur Madvig; imitantur MSS.

вернуться

v1.n.102.3

adfirmatione iam Madvig; adfirmatis nec tam (multum L) longis MSS.

вернуться

v1.n.110.1

aqua conclamata Gertz and Buecheler; aliqua conclamata MSS.

вернуться

v1.n.110.2

ut (aut) si MSS.; ut dei. Hense.

вернуться

v1.n.110.3

strepitat Hense; strepit at p; strepunt LPb.